Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IFAKARENSIS*

IN TANZANIA NOVA CONDITUR DIOECESIS IFAKARENSIS

Nuper est petitum ut in Tanzania, seiuncto territorio regionis « Kilombero » a dioecesi Mahengensi, nova conderetur dioecesis ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici ibidem degentis eiusque regimini facilius et efficacius consulendum. Qua re, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis auditoque faventi voto Venerabilis Fratris Iosephi Chennoth, Archiepiscopi titulo Milevitani et in eadem Natione tunc Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuit esse accipiendam utpote animarum saluti valde profuturam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Nostra Apostolica potestate haec decernimus. A Mahengensi dioecesi separamus territorium regionis « Kilombero »; ex eoque distracto loco novam constituimus dioecesim Ifakarensem, quam metropolitanae Ecclesiae Daressalaamensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Ifakara » atque templum ibi exstans, Deo in honorem Sancti Andreae Apostoli dicato, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri Francisco Montecillo Padilla, Archiepiscopo titulo Nebiensi et in praesens Apostolico Nuntio in Tanzania; qui re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda.

Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo quarto mensis Ianuarii, anno Domini bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri septimo.

 

Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 5, pp. 399-400.

 

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana