Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ROBENSIS*

IN AETHIPIA CONSTITUITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA ROBENSIS

 

 

Ad expeditius et efficacius consulendum spirituali Christifidelium saluti itemque Evangelizationis operi in Districtu civili Aethiopiae patria lingua «Robe » nuncupato, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque faventi voto Venerabilis Fratris Georgii Panikulam, Archiepiscopi titulo Caudini et in eadem Natione Apostolici Nuntii, censuit Praefecturam Apostolicam ibidem esse condendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris totius gregis Dominici, talem sententiam ratam habentes, summa Nostra potestate sequentia decernimus. A Vicariatu Apostolico Mekiensi distrahimus memoratum Districtum civilem «Robe », ad ipsum Vicariatum hucusque pertinentem, ex eoque constituimus Praefecturam Apostolicam Robensem, quam sollicitis curis sodalium Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum committimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum memoratus Venerabilis Frater Georgius Panikulam; qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri septimo.

 

Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

 

Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.
Nicolaus E.-M. D. Thevenin,

Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 5, pp. 400-401.

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana