BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TENKODOGOËNSIS*
IN TANZANIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
Ad aptius provehendam aeternam salutem Christifidelium in Burkina Faso degentium eorumque regimini efficacius consulendum, petitum est nuper ut archidioecesis Kupelaënsis atque dioecesis Fada Ngurmaënsis ita dividerentur ut nova constitueretur dioecesis. Qua re, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Viti Rallo, Archiepiscopi titulo Albensis atque in eadem Natione Apostolici Nuntii, admotae postulationi, animarum bono profuturae, censuit esse concedendum. Nos igitur, Successor beati Petri et universalis Pater, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. Ab archidioecesi Kupelaënsi atque a dioecesi Fada Ngurmaënsi separamus territoria Provinciarum civilium Boulgou et Koulpeolgo; ex iisque distractis locis novam condimus dioecesim Tenkodogoënsem, quam metropolitanae Ecclesiae Kupelaënsi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus episcopalem sedem poni in civitate « Tenkodogo » atque templum ibidem exstans, Mariae Reginae dicatum, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis Frater Vitus Rallo, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda.
Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri septimo.
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 5, pp. 401-402.
© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana