Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BAFANGENSIS*

IN CAMARUNIA NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR
BAFANGENSIS APPELLANDA

 

Quandoquidem id maiori christifidelium spirituali bono eorundemque utilitati facilius assequendis prodest, Apostolica Sedes summa cura utitur ut novae dioeceses erigantur. Iamvero cum dioecesis Nkongsambensis amplissimo extendatur territorio, peropportune Nobis videtur nova circumscriptio ecclesiastica ex ea extrahenda esse, territorium provinciarum civilium Nkam et Haut Nkam seiungendo. Nos vero, praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Petri Pioppo, Archiepiscopi titulo Torcellani et Nuntii Apostolici in Camarunia, ac de Congregationis pro Gentium Evangelizatione consilio reique opportunitate mature perpensa, de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine a dioecesi Nkongsambensi distrahimus territorium provinciarum Nkam et Haut Nkam, ex quo novam erigimus et constituimus dioecesim quae Bafangensis nuncupabitur. Huius novae dioecesis sedem in urbe Bafang statuimus, templumque ibi exstans, Deo in honorem Immaculati Cordis Mariae dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus, cunctis additis iuribus et privilegiis quae ad id genus sacras aedes attinent. Eandem suffraganeam facimus Metropolitanae Ecclesiae Dualaënsi atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Petro Pioppo quem diximus vel, eo absente, illi qui negotia curat Apostolicae Nuntiaturae in Camarunia, eidem necessarias tribuentes et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi.

Hanc denique constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo sexto mensis Maii, anno Domini bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri octavo.

Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.
Nicolaus E.-M. D. Thevenin, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 8, pp. 629-630.

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana