BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BATTICALOAËNSIS*
IN SRI LANKA NOVA CONDITUR DIOECESIS BATTICALOAËNSIS.
Cum ad aeternam fovendam dominici gregis salutem in Sri Lanka eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut, quibusdam seiunctis territoriis a dioecesi Trincomaliensi-Batticaloaënsi, nova constitueretur dioecesis, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventibus votis eorum, quorum interest, admotam postulationem, in bonum animarum cessuram, censuit esse accipiendam. Nos igitur, Successor beati Petri et universalis Pater, talem sententiam libentes ratam habemus atque summa Apostolica Nostra potestate haec decernimus. A dioecesi Trincomaliensi-Batticaloae¨nsi separamus territoria regionum « Batticaloa et Ampara »; ex iisque novam condimus dioecesim Batticaloaënsem, quam metropolitanae Sedi Columbensi in Taprobane suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in civitate Batticaloaënsi templumque ibidem exstans, Beatae Mariae Virgini dicatum, praesentis dioecesis Concathedralem, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Iosephus Spiteri, Archiepiscopus titulo Sertensis et in Sri Lanka Apostolicus Nuntius, qui re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda.
Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Domini bismillesimo duodecimo, Pontificatus Nostri octavo.
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status
Nicolaus E.-M. D. Thevenin
, Protonot. Apost.*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 9, pp. 692-693.
© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana