Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTAE FAMILIAE LONDINIENSIS*

EXARCHIA APOSTOLICA PRO CHRISTIFIDELIBUS UCRAINIS BYZANTINI RITUS
IN MAGNA BRITANNIA COMMORANTIBUS AD GRADUM EPARCHIAE EVEHITUR

 

Christi in terris Vicarii facti, non possumus quin ardeamur voluntate Ipsius Qui ignem venit mittere in terram ut homines amore Dei accenderentur (cfr Lc 12, 49).
Qua flamma incensi, in id totis viribus contendimus ut res singularum Ecclesiarum apte disponantur ita ut christifideles, omnia in summi numinis Dei Omnipotentis gloriam referentes, Eius Filii optata perficiant aeternamque salutem consequantur. Quapropter nunc paternam intendimus curam in coetus Ucrainorum christifidelium byzantini ritus in Magna Britannia degentium, quod numero satis floret ut animarum bono conducere videatur simulque fidei alendae si id Eparchiae formam redigamus. Quam ob rem, attenta sententia Synodi Episcoporum Ecclesiae Graeco-Catholicae Ucrainae, petitione quoque officiali accepta Archiepiscopi Maioris Kioviensis-Haliciensis necnon favorabili voto habito Nuntii Apostolici in Regno Unito necnon Conferentiae Episcoporum in Anglia et Cambria, Nos, de consultu Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis usi, haec quae sequuntur decrevimus. Exarchia Apostolica pro christifidelibus Ucrainis Byzantini Ritus in Magna Britannia commorantibus ad gradum et dignitatem Eparchiae, nomine Sanctae Familiae Londiniensis, attollatur, omnibus datis iuribus et honoribus, quae ad huiusmodi Ecclesias de iure communi pertinent. Cathedralis Ecclesia eiusdem Exarchiae effíciatur Eparchialis, Quod ad residentiam Episcopi necnon conclaviam Curiae attinet, utraque in presenti sede ut permaneat decemimus. Volumus insuper ut omnes sacerdotes in Exarchiae territorio ministerium exercentes nova in Eparchia ipso facto incardinentur. Qui alumni in seminariis ex eiusdem Exarchiae paroeciis proveniunt, eidem circumsciptioni ascribentur. Nova Eparchia Sedi Apostolicae directe subicietur. Inclusa tamen in contextu Ecclesiae Angliae et Cambriae, eius Episcopus in Conferentiam Episcopalem Angliae et Cambriae adsciscetur. Cetera ad normam iuris expediantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Ianuarii, anno Domini bismillesimo Pontificatus Nostri octavo.

 

 

© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana