Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATO ANDREAE BESSETTE,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

« Quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei » (1 Cor 1, 27-29).

Beatus Andreas Bessette, Congregationis a S. Cruce sodalis, mature sua in vita aerumnas paupertatemque cognovit, quibus ad Deum se committendum interiore studiosaque precatione est compulsus, atque sua in parvitate a Deo electus est ut Christi luce universalem Ecclesiam perfunderet. Frater Andreas Bessette in oppido Saint-Grégoire d’Iberville, Quebecensi in provincia, in Canadia, die IX mensis Augusti anno MDCCCXLV, octavus ex duodecim liberis, est ortus. Cum patrem primum et matrem post amisisset, familiam per assiduum laborem iuvit, cum vim et perseverantiam ex fide a parentibus sumpta ac simul continuata precatione depromeret. Dominum vocantem ad se in paupertate, castitate et oboedientia persequendum, inde ab Eucharistia primum suscepta audivit. Dei voluntati obsequens, Congregationem a S. Cruce est ingressus, ubi die XXVII mensis Decembris anno MDCCCLXX vestimentum religiosum sumpsit. Ianitor in collegio Dominae Nostrae Marianopolitanae, caritatem in suam communitatem mirabilem demonstravit atque languoribus tot hominum subvenire studuit, qui fidenter ad eum decurrebant. S. Ioseph patrocinio invocato, solacium a Deo obtinuit animi corporisque eorum qui eum conveniebant. Omnes precari atque Dei voluntatem complere docebat. Licet scholarum nulla complevisset curricula, fidei scientiam tamen habebat, quam Spiritus Sanctus humilibus tribuit. Ei credere idem erat atque libere et amore divinae voluntati obsequi. Iesu praesentia imbutus, beatitudinem a Domino nostro puris cordibus repromissam tenuit. Simplicitatis gratia, quam ipse veluti charisma habuit, effecit ut eius vita Dei praesentiam ostenderet. Anno MCMIV Oratorium, S. Ioseph in Monte Regali dicatum, aedificandum curavit, ubi fidus custos usque ad mortem est commoratus, quae die VI mensis Ianuarii anno MCMXXXVII evenit, suarum spectabilium virtutum lumen in innumeros peregrinatores effundens. Eius apostolatus locupletior fecundiorque propter simultates et improbationes est factus, quas ille summa humilitate toleravit. Sanctuarium multarum corporis spiritusque sanationum necnon certarum conversionum fuit testis. Beatus dicere solebat: « ne quaeratis ut a probationibus liberemini, sed potius petite gratiam ut bene easdem toleretis ». Beato Andreae omnia de Deo eiusque praesentia loquebantur.

Eius sanctitatis fama, quae iam eius in vita viguit, effecit ut Praesul Marianopolitanus Processum Informativum anno MCML incoharet, quem Processus Apostolicus est subsecutus. Horam processuum validitates per Decretum Sacrae Rituum Congregationis die XIX mensis Februarii anno MCMLXVI agnita est. Die XII mensis Iunii anno MCMLXXVIII fratris Andreae virtutes herorum in modum exercitae sunt agnitae. His perfectis iure statutis rebus, Decessor Noster Ioannes Paulus II die XXVII mensis Novembris anno MCMLXXXI super miro foras emisit Decretum atque die XXIII mensis Maii anno MCMLXXXII eundem in beatorum catalogum rettulit. Pro canonizatione sanatio pueri Alexandri Gagné, quae anno MCMXCIX evenit, est exhibita. Hic eventus physice inexplicabilis a Medicis Consultoribus Congregationis de Causis Sanctorum, die XXVI mensis Februarii anno MMIX, est iudicatus atque in Theologorum peculiari Congressione, die XXVII mensis Iunii anno MMIX, necnon a Patribus Cardinalibus Episcopisque in Sessione Ordinaria, die XV mensis Decembris anno MMIX, Beati Andreae Bessette intercessioni ascripta est. Sic Nos ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super miro, die XIX mensis Decembris anno MMIX, evulgaret. In Consistorio, die XIX mensis Februarii anno MMX, statuimus ut canonizatio Beati Andreae Bessette die XVII mensis Octobris anno MMX celebraretur.

Hodie igitur in Foro ante Petrianam Basilicam inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam: Ad honorem Sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Stanislaum Kazimierczyk, Andream Bessette, Candidam Mariam a Iesu Cipitria y Barriola, Mariam a Cruce MacKillop, Iuliam Salzano et Baptistam Varano Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.

 

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*AAS, vol. 104 (2012), n.6, pp. 467-469.

 

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana