Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS IOANNI BAPTISTAE PIAMARTA
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.*

 

« Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei » (Mc 10, 14).

Beati Ioannis Baptistae vita copiosa exstitit caritatis in omnibus vivendi condicionibus satio, praesertim quod socialem christianamque iuvenum Brixientium provectionem attinet. Hunc animum inde a puero coluit, tum Seminarii tiro, exinde sacerdos.

Prudens hic iuvenum apostolus Brixiae die XXVI mensis Novembris anno MDCCCXLI pauperibus probisque parentibus natus est: pater tonsor erat, mater pientissima, plurimum in filium instituendum contulit; pro dolor e vita excessit, cum ille esset novem annos natus. Materno avo est commissus, probo quidem viro, qui eum optime curavit: ad scholam eum misit et effecit ut otii tempore oratorium sancti Thomae, in paroecia sanctorum Faustini et Iovitae, adiret. Studiorum curriculis absolutis, culcitarii artem discere coepit. Tredecim annos natus, parochum in oppido Brixiensi Vallio cognovit, scilicet reverendum dominum Pancratium Pezzana, qui statim proclivitatem eius ad sacerdotalem vitam agnovit. Tamen ob incommodam valetudinem atque propter subsidiorum penuriam usque ad undevicesimum aetatis annum exspectare debuit ut Brixiense Seminarium ingredi posset. Ibi annis MDCC-CLX-MDCCCLXV in studia diligenter incubuit, sed pietate disciplinaque magis eminuit. Die XXIII mensis Decembris anno MDCCCLXV sacro ordine est auctus.

Per XVIII annos et X menses alter a parocho pastoralem operam in paroecia loci Carzago Riviera apud oppidum Bedizzole et sancti Alexandri Brixiensis perstudiose praestitit. In ipsa commoratione apud sancti Alexandri paroeciam, Piamarta suas praeclaras dotes patefecit atque praestantiores vires impendit. Oboedientem, humilem, operosum, illibatum, devotum, pauperem, a rebus terrestribus alienum, fidissimum in pastoralibus officiis absolvendis se praebuit, summa liturgiae templique decoris cura habita. Aliquo cum esset vocatus, communis exstitit ploratus. Die XX mensis Octobris anno MDCCCLXXXIII parochus loci Pavone Mella est nominatus, ubi difficilia invenit. Animose diligenterque altam operam pastoralem incohavit. Serio animo salvandarum animarum munus suscepit quas dirigere non modo per quaelibet incepta voluit, verum etiam sacerdotalis sanctae vitae exemplo. Clericatus adversatores eum oppugnabant, sed populus magni eum faciebat eumque sequebatur, tamquam « studiosum, insignem, nulla reprehensione dig num pastorem ». Die III mensis Decembris anno MDCCCLXXXI, amico reverendo domino Petro Capretti multum adiuvante, Institutum Artigianelli Brixiae ad christianam iuvenum institutionem et artium disciplinam comparandam condidit: quod inceptum laudabile et necessarium, fructus allaturum, in graves difficultates incucurrit, in primis oeconomicas. Duos per menses Piamarta ultro citroque inter Pavonem Mella et Institutum commeavit. Die I mensis Februarii paroeciam reliquit, Institutum recturus « ut morum disciplinaeque iuvenum moderator ». Anno transacto, cum rumor esset claudendi Instituti, animose Episcopo dixit: « Minime, excellentissime, cum meis iuvenibus hic moriar! ». Eius caritas et paternitatis sensus, quibus in munere inter iuvenes explendo sustentabatur, gradatim auctoritatem obtinebant. Providentiae fiducia, patienti animo prorsus nisus, beatus paupertati pe riculis laboribusque, Ordinario benedicente, occurrit. Mirum in modum Institutum crevit et tot tantisque beneficiis complures iuvenes auxit, qui alioquin quibusvis subsidiis caruissent, sollicite operoseque beato iuvante. Nonnullis post annis, anno MDCCCXCV iuvante domino Ioanne Bonsignori, Colonia Agricolarum in oppido Remedello orta est, ut adulescentes rustici terrae colendae arte instituerentur. Illuc saepe Piamarta summo cum suo studio humanitatis caritatisque rediit. Quibus rebus compulsus anno MCM condidit virorum Congregationem Sacrae Familiae a Nazareth atque anno MCMXI Congregationem Humilium Servarum Domini, ut puellae christiana doctrina et arte instituerentur.

Dum vixit, beatus suorum Institutorum negotiis sollicite consuluit, gaudia et cotidianas sollicitudines communicans. Eodem tempore, integra usus valetudine, reconciliationis sacramento praesertim ministrabat, cum esset a sacerdotibus, religiosis laicisque petitus. Coram sanctissimo Sacramento orabat et ad Christum conveniendum se comparabat. Postremis vitae annis plura est passus, variis correptus morbis. Die IX mensis Aprilis cum esset apud Coloniam oppidi Remedello, novissimo morbo est ictus. Intellexit supremam horam celeriter appropinquare, quam quieto animo exspectavit. Die XXIII sacram Eucharistiam ferventissime recepit. Postea placide obdormivit in Domino, hora VIII die XXV mensis Aprilis anno MCMXIII. LXXI annos et V menses vixit, quos omnes impendit caelum petiturus! Perstante et increbrescente sanctitatis fama, annis MCMXLIII-MCMXLVIII apud dioecesim Brixiensem Processus informativus actus est. Causa inchoata, Processus Apostolici sunt celebrati, annis MCMLXVII-MCMLXIX, quorum validitas die I mensis Aprilis anno MCMLXX iure agnita est. Sic Decretum super virtutibus die XXII mensis Martii anno MCMLXXXVI est evulgatum. His iure statutis perfectis rebus, die VIII mensis Aprilis anno MCMXCVII Decretum est editum, quo miraculum comprobatum est, intercessioni Venerabilis Dei Servi Ioannis Baptistae Piamarta adscriptum atque die XII mensis Octobris anno MCMXCVII beatus Ioannes Paulus II eum beatum proclamavit. Pro canonizatione sanatio est exhibita, mira habita, e morbo « mediastinitis purulentae propter esophagum perforatum, qui pleuritide et pericardii inflammatione est amplificatus ». Medici Consultores Congregationis de Causis Sanctorum, die XX mensis Decembris anno MMVII coadunati, hanc sanationem ad scientiam inexplicabilem edixerunt atque in Congressione peculiari die II mensis Iulii anno MMXI Consultores Theologi eandem intercessioni beati tribuerunt. In Sessione Ordinaria die VIII mensis Octobris anno MMXI Patres Cardinales et Episcopi hanc sanationem verum miraculum iudicarunt, efficaci intercessioni beati Ioannis Baptistae Piamarta tribuendum. Nos Congregationi de Causis Sanctorum facultatem fecimus ut hac de re Decretum die XIX mensis Decembris anno MMXI ederet. In Consistorio die XVIII mensis Februarii anno MMXII statuimus ut beati Ioannis Baptistae Piamarta canonizatio sollemniter die XXI mensis Octobris anno MMXII celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum Consilio, Beatos Iacobum Berthieu, Petrum Calungsod, Ioannem Baptistam Piamarta, Mariam a Monte Carmelo Sallés y Barangueras, Mariam Annam Cope, Catharinam Tekakwitha et Annam Schäffer Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Decet prorsus insignem hunc caelitem magnificare, qui eximias dedit religiosae pietatis atque intrepidae fidei testificationes, cum suam vitam inpenderet praesertim in beneficium iuvenum et in salutarem Evangelii veritatem demonstrandam. Quae omnia humilis, pauper, actuosus, assidua precatione sustentatus, usque egit. Exoptamus igitur ut eximia eius exempla magno sint hominibus qui nunc sunt emolumento, quo ipsi Christi vultum clarius conspiciant.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die vicesimo primo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri octavo.

 

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*

A.A.S., vol. CVI (2014), n. 7, pp. 593-596.

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana