Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
PETRO S.R.E. CARDINALI ERDŐ,
ARCHIEPISCOPO STRIGONIENSI-BUDAPESTINENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
PETRO S.R.E. Cardinali ERDŐ
Archiepiscopo Strigoniensi-Budapestinensi

Centesimus iam appetit annus ex quo tempore Beatae Mariae Virginis imago de "Máriapócs" tertium illacrimasse perhibetur, evangelica monita confirmatura, cunctis hominibus bonam spem ministratura. Omnes sat sciunt Veneratum Decessorem Nostrum Ioannem Paulum II vehementer Beatam Virginem coluisse eiusdemque pietate flagravisse, plane pro comperto habentem complura beneficia ex hac re et superna adiumenta in fideles universos profluere. Idcirco primi pastoralis itineris tempore in Hungaria ad hoc sanctuarium Idem accessit ibidemque Byzantinam liturgiam undique fidelibus concurrentibus sollemniter egit.

Decet igitur ut eventus hic congruenter commemoretur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum animos ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita permovendi.

Suasore ergo Venerabili Fratre Constantino Keresztes, Episcopo Haidudoroghensi, die III mensis Decembris sollemnem fore novimus ab illo eventu quem antea memoravimus centesimam anniversariam commemorationem, ut ecclesialis ritus Byzantini communitas ceterorumque rituum fideles, inde fere sumentes vim, uberiores fructus spiritales fundant.

Quocirca, ut sacra haec liturgia efficacius evolvatur, mittere aliquem eminentem virum statuimus, qui partes Nostras sustineat et personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, istius Nationis inclitum filium cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes et cohortationem ad Mariale studium significabis. Omnibus Nostro nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et supernarum gratiarum nuntiatrix.

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Novembris, anno MMV, Pontificatus Nostri primo.

BENEDICTVS XVI

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana