BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
VALTHERO S.R.E. CARDINALEM KASPER,
PONTIFICII CONSILII AD UNITATEM CHRISTIANORUM
FOVENDAM PRAESIDI
Venerabili Fratri Nostro
VALTHERO S.R.E. Cardinali KASPER
Pontificii Consilii ad Unitatem Christianorum
fovendam Praesidi
Si quidem meritum solet catholica Ecclesia cultum Sanctis cunctis tribuere, eos potissimum venerari consuevit, qui veluti Ecclesiae columnae habentur ipsiusque fundamentum. Inter hos quidem annumerandus est procul dubio sanctus Andreas, primus a Domino vocatus, cuius sacrae reliquiae quondam a Constantinopolitana urbe Amalfiam esse delatae perhibentur.
Nuper comperimus huius Apostoli exuviarum translationis octavam centenariam commemorationem apud Ecclesiam Amalphitanam-Cavensem die VIII mensis Maii congruenti cum sollemnitate celebratum iri. Ibidem enim, Amalfiae nominatim, Illius Apostoli memoria totum historiae cursum affecit, venustam celebratamque sacram aedem concitavit, peregrinatores undique gentium devocavit, orthodoxos fratres propemodum ad se arcessivit.
Quapropter libentes volentesque postulatis subvenire volumus Venerabilis Fratris Horatii Soricelli, illius Sedis Episcopi, qui, eventus ille quo magnificentius ageretur, a Nobis petiit ut eminentem Praesulem primas partes inibi acturum mitteremus. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, quem omnino parem iudicamus huic officio sustinendo. Itaque, magnam aestimationem Nostram significantes, te Missum Extraordinarium ad illum sacrum ritum agendum renuntiamus et constituimus.
Universis quidem huius commemorationis participibus cunctisque adstantibus secundam benignamque Nostram voluntatem ostendes, partes Nostras ages Nostraque auctoritate salutaria verba enuntiabis. Ipsius sancti Andreae demum in cunctos inibi fideles devocamus patrocinium, ut pietas ipsa firmius roboretur latiusque amplificetur, in universos Christi asseclas, sancti Andreae auxilio, ut plena unitas attingatur. Benedictionem demum Apostolicam Nostro nomine impertias volumus, quae sit superni subsidii firmamentum et animorum renovationis incitamentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Aprilis, anno Domini MMVIII, Pontificatus Nostri tertio.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana