Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI BOZANIC
 ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE ZAGREBIENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI BOZANIC
Archiepiscopo Metropolitae Zagrebiensi

Passio sancti Quirini, episcopi Sisciacensis in Illyrico et martyris, qui sub Galeno imperatore pro Christi fide, molari ad collum religato, in flumen praecipitatus est, hoc anno sollemniore modo memoratur, quoniam ab illo die mille septingenti transacti sunt anni. De quo Pastore merito dici potest quod Apostolus de primis Christi discipulis scripsit: "In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed non perimus; semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur" (2 Cor 4,8-10).

Ideo gaudentes notitiam percepimus in dioecesi Veglensi, cuius iste Sanctus caelestis est Patronus, septemdecim elapsis saeculis ab eius glorioso martyrio, sacros Pastores et populum christianum varia per spiritalia ac pastoralia incepta annum iubilarem in honorem sancti Quirini celebrare; quod vidimus et testamur, dum in audientia generali Romae paucos ante menses Ipsi salutavimus Venerabilem Fratrem Valtherum Zupan, Episcopum Veglensem, una cum coetu peregrinantium ex grege el commisso.

Permoti quidem nunc pia postulatione eiusdem sacri Pastoris, decernimus illuc mittere Patrem Purpuratum ad proximum illius particularis Ecclesiae Patroni festum sollemniore ritu celebrandum, quo die IV proximi mensis Iunii Annus Iubilaris concludetur. Ad te autem fidentes recurrimus, Venerabilis Frater Noster, qui ibidem quondam fuisti Episcopus, Patronum hunc devotione prosequens et populum fidelem praecipue diligens. His proinde Litteris te Nostrum Missum Extraordinarium ad memoratam celebrationem libenter destinamus.

Die igitur IV mensis Iunii liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque benignam omnibus significabis salutationem. Populum hortaberis ad ferventem erga sanctum Quirinum devotionem, ut ipse a Divino Pastore plurimas impetret gratias in bonum tum universae dioecesis Veglensis tum etiam aliorum hominum sive in Croatiae regionibus sive in toto terrarum orbe.

Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi imprimis, deinde dilectis Pastoribus ac filiis et filiabus eiusdem Ecclesiae particularis illic congregatis omnibusque faustum hunc eventum participantibus amanter dilargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Aprilis, anno MMIX, Pontificatus Nostri quarto.

 

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana