Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IOACHIMO S.R.E. CARDINALI MEISNER,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE COLONIENSI
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD CELEBRATIONES
 MILLESIMI ET DUCENTESIMI ANNIVERSARII
OBITUS SANCTI LIUDGERI

 

Venerabili Fratri Nostro
IOACHIMO S.R.E. Cardinali MEISNER
Archiepiscopo Metropolitae Coloniensi

Ille qui primus exstitit Episcopus Monasteriensis, sanctus videlicet Liudgerus, perdiligentem suam pastoralem navitatem operae evangelizationis apud Saxones et Frisones exercuit. Studiose territorium dioecesis suae peregrinabatur ut vi praedicationis atque vitae suae exemplo populos usibus usque paganis obnoxios ad fidem christianam vocaret. Praeter aedificationem Monasterii et templi cathedralis, multas condidit paroecias quae studiosis concredidit pastoribus. Rege et quibusdam nobilibus iuvantibus, alia etiam aedificavit sacras aedes et monasteria, veluti cardines fidei propagandae. Anno DCCC coenobium condidit Werthinense in Saxonia ubi, pium post obitum die XXVI mensis Martii anno DCCCIX in loco vulgo Billerbeck, eius exuviae requiescunt.

Quandoquidem millesimus et ducentesimus praeterit anniversarius dies a morte huius assidui praeclari Pastoris et salutiferae veritatis praedicatoris, merito multa suscipiuntur incepta ut eius virtutes et vitae ratio, quae etiam fidelibus aetatis nostrae prodesse possint, magis comprehendantur et divulgentur.

Hac oblata occasione Venerabilis Frater Felix Genn, Episcopus olim dioecesis Essendiensis et nunc sacrorum Antistes Monasteriensis, humanissime rogavit ut Nos quendam insignem Purpuratum designaremus qui praecipuis celebrationibus in honorem sancti Liudgeri Nostro nomine praeesset atque verba spiritalis cohortationis pronuntiaret. Piae huic postulationi Nos adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus qui, praestantissimus Germaniae filius, munus Archiepiscopi Metropolitae Ecclesiae Coloniensis studiose exerces, cui communitates Essendiensis et Monasteriensis sunt dioeceses suffraganeae. Te igitur hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad celebrationes millesimi et ducentesimi anniversarii obitus sancti Liudgeri, quae die VI proximi mensis Septembris in loco vulgo "Werden an der Ruhr" sollemni ritu agentur. De eminenti hoc Ecclesiae viro loquens eiusque assidua operositate, omnes celebrationum participes adhortaberis ut precibus et vitae cotidianae exemplo novoque studio peculiarem dilectionem in Christum et Evangelium demonstrent. Testimonium enim fidei sancti Liudgeri ad hoc usque tempus magno excellit pondere atque omnes credentes impellit quo melius Christum cognoscere et amare studeant.

Cunctos ibi congregatos sacros Praesules, publicas auctoritates, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes benevolentiam.

Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur Tibique, sancto Liudgero intercedente, Benedictionem Apostolicam libentes impertimur, signum Nostrae erga Te amabilitatis et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationum participibus rite transmittas volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Augusti, anno MMIX, Pontificatus Nostri quinto.

 

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana