Index   Back Top Print

[ LA ]

  BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
 SALVATORI S.R.E. CARDINALI DE GIORGI
ARCHIEPISCOPO EMERITO PANORMITANO

 

Venerabili Fratri Nostro
Salvatori S.R.E. Cardinali De Giorgi
Achiepiscopo emerito Panormitano

Iam appetit MCML annus ex quo tempore gentium Apostolus Puteolos appulit, humanissime a fratribus receptus (cfr Act 28, 13). Non modo austro flante ac passis velis locum illum attigit sanctus Paulus, sed propemodum divino nutu illuc advenit, ut postea Romam se conferret ac praeclaram Christo Domino testificationem redderet.

Admodum ideo aequum est et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatern non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita, insignibus instantibus antiquorum illorum christianorum exemplis, permovendi.

Ipso igitur miserenti favente Domino, mense Maio die vero XXX, anno Paulino dioecesano finito, recoletur illius appulsus memoria, frequenti adstantium civium corona, cum huius Ecclesiae primordia revocabuntur ac superiora pietatis documenta.

Quocirca cum Venerabilis Frater Ianuarius Pascarella, Episcopus Puteolanus, rogavisset ut Purpuratum Patrem mitteremus, huic postulationi obsecundandum iudicavimus, quo ritus ille elatius et luculentius explicaretur. Ad te ideo, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui idoneus occurris ut eventui illi intersis personamque inibi Nostram geras. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus ac familiis potissimum inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, ac pariter cohortationem ad pristinam illam pietatem repetendam atque Apostoli monita tenenda. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Aprilis, anno MMXI, Pontificatus Nostri sexto.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana