Index   Back Top Print

[ LA ]

 BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
VALTHERO S.R.E. CARDINALI KASPER
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD SPIRENSIS ECCLESIAE CATHEDRALIS CONSECRATIONIS
NONGENTESIMAM QUINQUAGESIMAM ANNIVERSARIAM MEMORIAM
SOLLEMNI RITU CELEBRANDAM

 

Venerabili Fratri Nostro
Valthero S.R.E. Cardinali Kasper
Pontificii Consilii ad Unitatem Christianorum fovendam
Praesidi emerito

Praecipuae dignum memoriae censemus cathedrale hoc templum quod exstat in nobili urbe Spirensi ac omnes illud petentes ex longinquo salutat peregrinos, Germaniae populi catholicam fidem confirmans atque Marialem devotionem. Maiorum enim ope laboreque magno exstructum et anno MLXI consecratum, per saecula plurimas maximi momenti vidit caerimonias, praeclaris cardinalibus, episcopis et principibus participantibus, necnon cotidiano cultu Deo reddebat gloriam simulque fidelium turbis spiritale offerebat alimentum.

Idcirco Venerabilis Frater Carolus Henricus Wiesemann, Episcopus Spirensis, dum fausta daretur occasio hoc templum honorandi, CML videlicet elapsis annis ab eiusdem consecratione, iure meritoque postulavit ut quendam Patrem Purpuratum illuc mitteremus qui die statuto inter sollemnia Nostras ageret partes.

Te ergo, Venerabilis Frater Noster, Praesidem emeritum Pontificii Consilii ad Unitatem Christianorum fovendam, Germaniae illustrem Filium itemque Ecclesiae eminentem Praesulem, prorsus idoneum censemus, cui honorificam hanc missionem libenter concredamus.

Quapropter his Litteris Nostrum Missum Extraordinarium te nominamus ad Spirensis ecclesiae cathedralis consecrationis nongentesimam quinquagesimam anniversariam memoriam sollemni ritu celebrandam.

Die altero mensis Octobris liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis fidelesque ibi praesentes cohortaberis ad Dei Genetricis Mariae usque ardentiorem cultum atque comiter commendabis eis virtutes eius, praesertim fidei, spei et caritatis, sedule imitandas. Haec autem tam celebris templi singulare festum in memoriam revocat veritatem de spiratali Dei templo, quod sumus nos, testante sane Apostolo Paulo: templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis (1 Cor 3, 16). Invitabis insuper ut omnes in Christum credentes fulciantur qui suam Evangelio adhaesionem magis consciam reddant eamque corroborent atque ut hoc gratiae tempore cum Successore Petri coniungantur.

Benedictionem denique Apostolicam, supernae gratiae auspicem atque Nostrae benevolentiae testem, Ecclesiae Spirensis assiduo Pastori, cunctis adstantibus Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus, omnibusque sacrorum rituum participibus nomine Nostro ex toto corde largiaris volumus.

Ex Arce Gandulfi, die XXI mensis Septembris, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

 

BENEDICTUS PP XVI

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana