BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
CHRISTOPHORO S.R.E. CARDINALI SCHÖNBORN, O.P., ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE VINDOBONENSI
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD CELEBRATIONEM QUADRINGENTESIMAE QUINQUAGESIMAE ANNIVERSARIAE MEMORIAE RENOVATIONIS ARCHIDIOCESIS PRAGENSIS
Venerabili Fratri Nostro
Christophoro S.R.E. Cardinali Schönborn, O.P.
Archiepiscopo Metropolitae Vindobonensi
Pragensis ecclesialis communitas multos per saecula eximiosque edidit fructus christianae fidei et caritatis. Quod enim quondam illa in regione seminaverunt fratres clarissimi sancti Cyrillus et Methodius, ac deinde sanguine suo irrigaverunt beata Ludmilla eiusque nepos rex sanctus Venceslaus, coluerunt generationes pastorum et christifidelium: quorum plurima monumenta reperiuntur in historia, cultura, artibus et vitae cotidianae moribus. Neque lupi rapaces, aliquando insidiose aggredientes istum gregem, Domini operam delere valuerunt.
Nuper Venerabilis Frater Noster Dominicus S.R.E. Cardinalis Duka, O.P., quem modo laeto animo inter Purpuratos Patres collocavimus, sollicitus archidioecesis Pragensis Praesul, humaniter Nos certiores fecit eandem proxime quadringentesimam quinquagesimam anniversariam memoriam esse celebraturam suae renovationis, post longum tempus quo Sedes illa vacaverat, itemque comiter poposcit ut Nostrum illuc mitteremus Legatum, qui Nostras ageret vices.
Tu autem, Venerabilis Frater Noster, qui illa in regione ortum habuisti quique proxima in Austria Vindobonensem moderaris archidioecesim, omnino aptus Nobis occurris cui singolare hoc munus concredamus. Quapropter hisce Litteris Nostrum Missum Extraordinarium te nominamus ad sollemnem ritum peragendum quo die XII proximi mensis Maii Pragae fausta hac fiet recordatio.
Liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque benignam adstantibus significabis salutationem, praesertim memorato Venerabili Fratri Nostro Dominico S.R.E. Cardinali Duka, O.P., Archiepiscopo Metropolitae Pragensi atque Bohemiae Primati, illustri Decessori eius Miloslavo S.R.E. Cardinali Vlk, ceteris etiam Episcopis ac civilibus publicis Moderatoribus, totique carissimae Christifidelium communitati. Omnes hortaberis ad christianum patrimonium diligenter colendum ac fidem maiorum servandam, roborandam et eximia caritate propagandam. Hoc sane opus nunc maximi videtur momenti, quoniam, tertio inito christianae salutis millennio, ad novam Europae evangelizationem est procedendum simulque vetera huius continentis pretiosa humana christianaque spiritalia bona iugiter sunt detegenda.
Scias idcirco volumus, Venerabilis Frater Noster, hanc missionem tuam Nos precibus Christo Supremo Pastori, intercedentibus Beata Virgine Maria omnibusque huius regionis Sanctis et Beatis, clementer ferventerque comittere.
Benedictionem demum Apostolicam tibi impertimus, supernae gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, cum omnibus filiis filiabusque aestimabilis Cechae Nationis et iis qui quolibet modo hunc eventum participabunt, communicandam.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Martii, anno MMXII, Pontificatus Nostri septimo.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana