BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI ZEN ZE-KIUN, S.D.B.
EPISCOPO EMERITO SCHIIAMCHIAMENSI
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRANDUM CENTESIMUM ANNUM AB ORTU
BEATI PETRI TOROT CATECHISTAE ET MARTYRIS
PAPUAE NOVAE GUINEAE
Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Zen Ze-Kiun, S.D.B.
Episcopo emerito Sciiamchiamensi
Ad familiam tuendam et fovendam, quae fundamentum est humanae societatis quaeque nostra aetate saepius variis in periculis versatur, varia placet et oportet incitare proposita. Hac ratione, sicut beatus Decessor Noster Ioannes Paulus II, et Nos libenter convenimus familiarum, iuvenum vel christifidelium ex toto mundo congressiones, eis animum facientes ad divina instituta fideliter servanda. Sed aliis quoque libenter utimur occasionibus ut vera bona humana et christiana ostendamus atque defendamus.
Laeto igitur animo novimus in Papua Nova Guinea centesimum annum celebrari ab ortu beati Petri ToRot, catechistae et martyris, qui primus huius regionis est beatus et procul dubio potens novae evangelizationis fautor. Ipse autem maritus et paterfamilias vitam pro Christo dedit, quoniam polygamiam reiecit et indissolubilitatem defendit matrimoni. Comparandus ideo videtur Praecursori Domini sancto Ioanni Baptistae, quem impius rex vinxit in carcere et capite damnavit, quia dicebat ei: "Non licet tibi habere uxorem fratris tui" (Mc 6,18). Persuasum ergo habemus beatum Petrum ToRot hodie maximi ponderis praebere testimonium, quod contra iniquas leges civiles Dei magis circa matrimonium parere oportet praecepto, nempe: "Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet" (Mt 19,6).
Quamobrem libenter accepimus postulatum Venerabilis Fratris Francisci Panfilo, S.D.B., Archiepiscopi Metropolitae Rabaulensis, qui humaniter poposcit ut Patrem Purpuratum mitteremus ad Personam Nostram gerendam die festo beati Petri ToRot, videlicet die VII mensis Iulii, in centenaria anniversaria memoria eius natalis. Ideo Nostrum Missum Extraordinarium hisce Litteris ad memoratam celebrationem te constituimus, Venerabilis Frater Noster, qui prudentia spirituque missionali emines.
Debita quidem laude cumulabis beatum Petrum, qui veluti flos fecundus huius terrae ante saeculum germinavit. Insuper Missionarios Sacri Cordis recordaberis, qui centum triginta ante annos illuc pervenerunt Evangelium praedicaturi, necnon Filias Mariae Immaculatae salutabis, centesimum annum a fundatione sua celebrantes. Inde liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis fidelesque ibi praesentes ardore apostolico hortaberis ad Christum rite sequendum. Fraternam Nostram salutationem transmittes etiam aliarum religionum asseclis cunctisque bonae voluntatis hominibus.
Nos precibus tuam sustinebimus magni ponderis missionem, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, committimus intercessionibus Sacrae Familiae necnon beati Petri ToRot. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi impertimus, Venerabilis Frater Noster, dilectis quoque Pastoribus et Christifidelibus illic congregatis cunctisque faustum hunc eventum participantibus amanter largiendam.
Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Iunii, anno MMXII, Pontificatus Nostri octavo.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana