BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
PAULO S.R.E. CARDINALI POUPARD
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONES CONCLUSIONIS ANNI IUBILARIS
VENERABILIS SERVAE DEI PAULINAE JARICOT
Venerabili Fratri Nostro
Paulo S.R.E. Cardinali Poupard
Praesidi olim Pontificii Consilii de Cultura
Venerabilis Serva Dei Paulina Jaricot iam iuvenis votum fecit castitatis in corpore et in spiritu servandae, atque deinde, familiares relinquens opes, pauper omnino vixit. Cotidianae vitae exemplo, assiduis precibus variisque inceptis missionalem Ecclesiae navitatem fovit et, suis cum sociis, Operam a Propagatione Fidei condidit. Quod Institutum XIX saeculo non solum missionali motui in Francogallia valde favit, sed etiam multis aliis in regionibus in quibus Evangelium Christi nuntiatum audiebatur.
Quandoquidem CL anni transierunt a die IX mensis Ianuarii anni MDCCCLXII, quo praeclara illa Christi discipula pie in Domino obdormivit, atque L anni a die XXVI mensis Februarii anni MCMLXIII explebuntur, quo beatus Ioannes XXIII, illustris Decessor Noster, Decretum de virtutibus heroico modo ab ea exercitis promulgare iussit, ecclesialis communitas Lugdunensis, quam Venerabilis Frater Noster Philippus S.R.E. Cardinalis Barbarin studiose moderatur, Annum Iubilarem Venerabili Servae Dei Paulinae Jaricot dicatum sollemni modo celebrat. Opportune igitur multa suscipiuntur incepta ut eius virtutes et vitae ratio, quae etiam fidelibus aetatis nostrae prodesse possunt, magis comprehendantur et divulgentur.
Hac oblata occasione memoratus Archiepiscopus Metropolita humanissime rogavit ut Nos quendam insignem Purpuratum designaremus qui celebrationibus conclusionis Anni Iubilaris Nostro nomine praeesset atque verba spiritalis adhortationis pronuntiaret. Piae huic postulationi Nos adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus qui, praestantissimus Francogalliae filius, munus olim Praesidis Pontificii Consilii de Cultura diligenter exercuisti. Te igitur hisce Litteris Missum extraordinarium nostrum nominamus ad celebrationes conclusionis Anni Iubilaris Venerabili Servae Dei Paulinae Jaricot dicati, quae Lugduni die IX proximi mensis Ianuarii sollemni ritu agetur. Testimonium enim fidei huius Venerabilis Servae Dei ad hoc usque tempus magno excellit pondere atque omnes credentes impellit quo melius Christum cognoscere et amare studeant operamque novae evangelizationis diligenter participent. De prudenti ergo hac muliere loquens eiusque assidua operositate, omnes celebrationum participes invitabis ut precibus et vitae cotidianae exemplo renovatoque studio peculiarem dilectionem in Christum et Evangelium demonstrent.
Cunctos ibi congregatos sacros Praesules, in primis Pastorem Lugdunensem, publicas auctoritates, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes benevolentiam. Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur Tibique Benedictionem Apostolicam libentes impertimur, signum Nostrae erga Te caritatis et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationum participibus rite transmittas volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Decembris, anno MMXII, Pontificatus Nostri octavo.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana