BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
SIGISMUNDO ZIMOWSKI
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONES XXI DIEI MUNDIALIS INFIRMORUM
Venerabili Fratri
Sigismundo Zimowski
Archiepiscopo-Episcopo emerito Radomensi
Praesidi Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris
Ecclesia Christi levationem aegrotantibus continenter adtulit neque necessitatibus eorum umquam succurrere cessabit. Memor est enim plurium admonitionum quibus Divinus Magister Apostolos ad evangelizandum misit, inter quas exstitit: "Curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei" (Lc 10, 9). Etenim Ipse, ante quam turbas doceret, aegros sanare consueverat (cfr Mt 8, 16; 12, 15; 14, 14). Hoc verum animarum salutis studium omnes christifideles urget ut arctius se Domino Iesu in doloribus adiungant sollicitioremque curam per dies infirmis offerant.
Quandocumque ergo Nos Nostrum pastorale munus erga patientes demonstrare possumus, id libenter facimus, ut ipsi corroborentur et ii qui eorum curam habent fidelius impleant suam missionem. Gaudentes igitur amplecti sumus postulationem tuam, Venerabilis Frater, qua summisse Nos rogavisti ut mitteremus aliquem Legatum ad Ottingam in Germania ut praesentia Nostra propinquius sentiatur inter celebrationes Diei Mundialis Infirmorum. Piae huic postulationi Nos adnuentes ad Teipsum, Venerabilis Frater, revertimur, quippe qui, velut Praeses Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris, plurimum, ut opinamur, conferre possis ut participantes hunc eventum certiores fiant de profusa caritate qua aegrotantes diligimus ac de sollertia qua precationes pro iis eorumque curam administrantibus fundimus.
Quamobrem Te hisce Litteris Missum extraordinarium nostrum nominamus ad celebrationem XXI Diei Mundialis Infirmorum, quae die XI proximi mensis Februarii habebitur. Te ideo adhortamur ut evangelicae veritatis lumen et unicam salutis viam, Iesum scilicet Christum nostrum, omnibus adstantibus praeconeris. Illic praeterea loqueris de suavissimo amoris vinculo quo arctissime cum eis devincimur. Cum insuper Annum fidei, a Nobis in Area ante Petrianam Basilicam indictum, in praesenti feliciter celebremus, admonebis eos ut renovata cum spe fidem in Deum profiteantur, quandoquidem "credendo" etiam infirmi vehementius "praemuniuntur" (S. Augustinus, De utilitate credendi, 1, 2). Fides sane christiana urget nos ut Evangelium cunctis terrae populis indubitanter proclamemus (cfr Mt 28, 19) et verum doloris ac maestitiae sensum testificemur. Enimvero per angores huius vitae quisque ad veram liber-tatem sinceramque sui ipsius donationem adducitur.
Tu, Venerabilis Frater, haec Nostra nuntia portabis et participantes invitabis ad fidem firmandam qua liberrime Deo se committunt necnon praecepto amoris ab Eius Filio dato respondent. Interea Nostram salutationem cunctis ibi congregatis referes, praesertim Administratori Apostolico dioecesis Passaviensis ceterisque Episcopis, presbyteris, religiosis viris ac mulieribus necnon omnibus christifidelibus laicis. Verba demum Nostrae benevolentiae etiam ad Auctoritates civiles omnesque participantes extendas volumus.
Nos denique Te, Venerabilis Frater, in tua missione implenda precibus comitamur atque intercessioni Beatae Virginis Mariae Immaculatae, Mediatricis omnium gratiarum, commendamus, Tibi Benedictionem Apostolicam libentes impertientes, quam omnibus celebrationum participibus rite transmittas cupimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Ianuarii, anno MMXIII, Pontificatus Nostri octavo.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana