Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PL  - PT ]

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

INTIMA ECCLESIAE NATURA

DE CARITATE MINISTRANDA

 

Prooemium 

Intima Ecclesiae natura triplici exprimitur munere: praedicatione Verbi Dei (kerygma, martyria), celebratione Sacramentorum (leiturgia), ministerio caritatis (diakonia). Munia sunt quae vicissim se praesupponunt et invicem seiungi nequeunt” (Litt. enc. Deus caritas est, 25).

Caritatis etiam ministerium pars est constitutiva Ecclesiae missionis et irrenuntiabilis est expressio propriae ipsius essentiae (cfr ibidem); fideles cuncti iure et officio fruuntur se ipsos dicandi ad novum mandatum servandum quod Christus nobis reliquit (cfr Io 15,12), nostrae aetatis hominibus non modo subsidium corporis praebentes, verum etiam levamen animaeque curam (cfr Litt. enc. Deus caritas est, 28). Ad caritatis diakonian agendam Ecclesia etiam in commune vocatur, cum parvae communitates Ecclesiarum particularium, tum ipsa universalis Ecclesia, implicantur; idcirco opus est “etiam ordinatione uti praeparatione ad ministerium commune intenta” (ibidem, 20), quae ordinatio per institutionis species etiam componitur.

De hac caritatis diakonia in Litteris encyclicis Deus caritas est id proposuimus: “Structurae deinde episcopali Ecclesiae refertur factum quod in Ecclesiis particularibus Episcopi prout Apostolorum successores primam auctoritatem exsecutionis prae se ferant” in caritatis servitio (n. 32), atque hoc animadvertimus: “Codex Iuris Canonici in canonibus ad ministerium episcopale spectantibus, expressis verbis de caritate veluti peculiari regione actuositatis episcopalis non agit” (ibidem). Etiamsi “Directorium pastoralis Episcoporum ministerii recens vestigavit altius subtiliusque officium caritatis tamquam intrinsecum totius Ecclesiae opus et Episcopi propria in dioecesi” (ibidem), necessitas tamen supererat lacunam supra memoratam regularum explendi, ita ut congruenter manifestaretur, in canonicis normis, essentialitas caritatis famulatus in Ecclesia atque eiusdem constitutiva necessitudo cum episcopali ministerio, lineamentis iuris descriptis, quae hic famulatus in Ecclesia secum fert, praesertim si ordinate fit atque aperte Pastores opem ferunt.

Quapropter tali in rerum prospectu, per praesentes apostolicas Litteras Motu Proprio datas, compositam normarum rationem praebere volumus quae efficiat ut commodius, suis in generalibus lineamentis, disponantur variae ecclesiales formae, ad caritatis servitium ordinatae, quae arte cum diaconali natura Ecclesiae et episcopalis ministerii nectuntur.

Illud tamen est ob oculos habendum: “Actuositas exsecutiva non sufficit si in ipsa amor in hominem non redditur comprehensibilis, amor qui occursu cum Christo alitur” (ibidem, 34). Itaque in caritate exercenda, tot catholicae institutiones intra fines subsidiorum colligendorum partiendorumque contineri non debent, sed continenter indigentem personam respicere et paedagogicam quoque magni momenti actionem in christiana communitate explicare debent, dum institutioni favetur de participatione, observantia et amore secundum Evangelii Christi mentem. Etenim caritativa Ecclesiae actio, omnibus ex partibus, periculum vitare debet ne in commune auxilii institutum dissolvatur, cum eiusdem mera fiat varietas (cfr ibidem, 31).

Composita incepta quae, in caritatis provincia, a fidelibus variis in locis suscipiuntur multum inter se differunt atque congruam actionem sibi vindicant. Peculiarem in modum in paroeciali, dioecesano, nationali et internationali ambitu increbruit actio quae est “Caritas”, quam institutionem ecclesiastica Hierarchia promovit quaeque his annis aestimationem fiduciamque sibi merito conciliavit fidelium ac tot personarum in terrarum orbe ob liberalem congruamque fidei testificationem, simulque ex eo quod re indigentium postulationibus subveniebatur. Praeter hoc latum inceptum, quod Ecclesiae auctoritas officiose sustinebat, variis in locis alia incepta sunt suscepta, quae ex libera fidelium operositate exstiterunt quaeque diversas per formas proprio ex nisu aliquid conferre volunt ad caritatem in indigentes re testificandam. Utraque, quod ad ordinem et iuris formam pertinet, diversa sunt incepta, licet aequalem sensibilitatem desideriumque eidem appellationi respondendi manifestent.

Ecclesia ut institutio aliena ab inceptis considerari non potest, quae ex industria suscipiuntur, quaeque baptizatorum de personis populisque indigentibus sollicitudinem libere ostendunt. Quocirca Pastores ea usque recipiant ut significetur omnes Ecclesiae missionem communicare, peculiaritates et moderaminis autonomiam servantes, quae, secundum eorum naturam, ad unamquamque ipsarum spectant, ut libertatis baptizatorum manifestatio.

Cum iis coniuncta, ecclesiastica auctoritas per se ipsa provexit peculiaria opera, quibus ex institutione provideretur, ut fidelium largitiones dirigerentur ad iuris actionisque congruas formas, quo efficacius realibus necessitatibus subveniretur.

Attamen proinde ac talia opera ab ipsa Hierarchia promoventur vel Pastorum auctoritate sustinentur, praestare oportet ut eorum procuratio agatur concinentibus necessitatibus doctrinae Ecclesiae atque fidelibus consentientibus eaque servent legitimas normas a civili potestate latas. Necessitatibus sic stantibus, oportuit in Ecclesiae iure ut quaedam essentiales regulae statuerentur, ex principiis generalibus disciplinae canonicae exstantes, quae hac in navitatis provincia iuridicas responsalitates patefacerent, quas hac in re varii actores sibi sumpserunt, peculiarem in modum auctoritatis gradum compositionemque id genus describentes, quae ad dioecesanum Episcopum spectant. Normae tamen tales sufficienter patere debebant, ut probabilem institutionum catholicae indolis varietatem complecterentur, quae ut tales hac in provincia operantur, tum illae quae ex ipsa Herarchia, tum illae quae directo ex fidelibus oriuntur, sed a locorum Pastoribus susceptae et confirmatae. Quamvis hac de re necesse esset ut normae ferrentur, oportuit ob oculos habere quod iustitia ac responsalitas postulabant, quas Pastores coram fidelibus in se recipiunt, legitima cuiusvis instituti moderatorum servata autonomia.

Pars dispositionum

Idcirco, proponente Venerabili Fratre Nostro S.R.E. Cardinale Praeside Pontificii Consilii Cor Unum, audita sententia Pontificii Consilii de Legum Textibus, statuimus et decernimus quae sequuntur:

Art. 1

§ 1. Fidelium est ius associandi et instituta creandi quae peculiaria efficiant caritatis servitia, potissimum pauperibus et dolentibus faventia. Proinde ac caritatis Pastorum Ecclesiae cum servitio adnexi reperiuntur et/vel hac de re fidelium uti volunt subsidiis, committere debent propria Statuta adprobationis causa competenti Auctoritati ecclesiasticae atque servare normas quae sequuntur.

§ 2. Eiusdem condicionis est etiam ius fidelium opera fundata condere ad pecuniam pro singulis caritativis inceptis suppeditandam, secundum normas cann. 1303 CIC et 1047 CCEO. Si hoc operum fundatorum genus ad indoles respondet in § 1 significatas, serventur etiam, congrua congruis referendo, dispositiones huius legis.

§ 3. Praeterea legum canonicarum observantia, incepta communia caritatis, ad quae apostolicae hae Litterae Motu Proprio datae referuntur, debent, dum geruntur, principiis catholicis obtemperare et in se recipere non possint officia quae quodammodo quibusdam condicionibus horum principiorum observantiam adstringere possint.

§ 4. Instituta et opera fundata, caritatis gratia ab Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae condita, ad has servare normas tenentur atque in iis etiam oportet id servetur quod in cann. 312 § 2 CIC et 575 § CCEO decernitur.

Art. 2

§ 1. In Statutis cuiusque Instituti caritativi ad quod praecedens refertur articulus, praeter munera institutionalia et gubernationis structuras, secundum can. 95 § 1 CIC, significabuntur etiam principia quae ad id movent atque inceptorum proposita, modi pecuniae gerendae, species propriorum operatorum, nec non necessitudines et notitiae, competentibus auctoritatibus ecclesiasticis demonstrandae.

§ 2. Institutum aliquod caritativum potest “catholicum” appellari tantummodo cum consensu scripto auctoritatis competentis, sicut in can. 300 CIC significatur.

§ 3. Instituta, quae fideles caritatis causa provehunt, habere possunt Adiutorem ecclesiasticum ad statutorum normam nominatum, secundum cann. 324 § 2 et 317 CIC.

§ 4. Eodem tempore, ecclesiastica auctoritas ob oculos munus habeat moderandi exercitium iurium fidelium secundum cann. 223 § 2 CIC et 26 § 2 CCEO, ut multiplicatio vitetur inceptorum servitii caritatis in detrimentum operositatis et efficacitatis, ad fines quod attinet qui proponuntur.

Art. 3

§ 1. Ad effectus articulorum praecedentium, intellegitur competens auctoritas, uniuscuiusque in gradibus, quae in cann. 312 CIC et 575 CCEO est significata.

§ 2. Cum de institutis agatur nationalibus non approbatis, etiamsi variis in dioecesibus opus faciunt, competens auctoritas intellegitur Episcopus dioecesanus loci ubi institutum suam habet praecipuam sedem. Utcumque est, institutum certiores debet facere aliarum dioecesium Episcopos ubi agit, atque eorum indicationes sequi, ad navitates variorum caritatis institutorum spectantes in dioecesi.

Art. 4

§ 1. Episcopus dioecesanus (cfr can. 134 § 3 CIC et can. 987 CCEO) propriam exercet pastoralem sollicitudinem de servitio caritatis in Ecclesia particulari ei concredita veluti Pastori, moderatori, qui praecipuam habet responsalitatem huiusmodi servitii.

§ 2. Episcopus dioecesanus fovet et sustinet incepta et opera servitii erga proximum propria in Ecclesia particulari atque studium apud fideles suscitat operosae caritatis veluti signum vitae christianae atque participationis missionis Ecclesiae, sicut in cann. 215 et 222 CIC, 18 et 25 CCEO significatur.

§ 3. Pertinet ad Episcopum dioecesanum vigilare ut in his institutis agentibus iisque moderandis usque serventur normae iuris universalis et particularis Ecclesiae nec non fidelium voluntates qui largitiones vel legata faciunt ad peculiaria haec proposita assequenda (cfr cann. 1300 CIC et 1044 CCEO).

Art. 5

Episcopus dioecesanus praestet Ecclesiae ius exercendi servitium caritatis et curet ut fideles atque institutiones suae vigilantiae demandatae legitimas leges civiles hac de re servent.

Art. 6

Episcopi dioecesani est, sicut in cann. 394 § 1 CIC et 203 § 1 CCEO significatur, componere propria in circumscriptione varia servitii caritatis opera, tum illa quae a Hierarchia ipsa promoventur, tum illa quae ad incepta fidelium attinent, servata eorum autonomia, quae ad cuiusque Statuta spectat. Peculiari modo curet ut eorum incepta vivum teneant evangelicum spiritum.

Art. 7

§1. Instituta de quibus in art. 1 § 1 eligere debent proprios operatores ex personis quae participent vel dumtaxat identitatem catholicam horum operum servent.

§ 2.Ut evangelica testificatio in servitio caritatis praestetur, Episcopus dioecesanus curet ut illi qui in pastorali actione caritativa Ecclesiae operantur, praeter necessarium professionalem usum, exemplum dent vitae christianae atque formationem cordis testificentur, quae fidem per caritatem operantem ostendat. Hac de re eorum formationi consulat etiam in ambitu theologico et pastorali, peculiaribus curriculis compositis cum moderatoribus variorum institutorum atque congruis vitae spiritalis datis subsidiis.

Art. 8

Ubi necessarium est ob numerum et inceptorum varietatem, Episcopus dioecesanus instituat in Ecclesia sibi concredita officium quod ipsius nomine servitium caritatis dirigat et moderetur.

Art. 9.

§ 1. Episcopus in unaquaque paroecia suae circumscriptionis foveat institutionem servitii Caritatis paroecialis vel similis nominis, quae

etiam paedagogicam actionem in ambitu totius communitatis promoveat, ut mens educetur ad authenticam caritatem participandam. Cum opportunum videatur, huiusmodi servitium constituatur in communi pro variis paroeciis eiusdem territorii.

§ 2. Est Episcopi et parochi providere ut in ambitu eiusdem paroeciae una cum Caritate adesse simul possint et crescere alia caritatis incepta, sub parochi generali coordinatione, prae oculis tamen habitis iis quae indicantur in art. 2 § 4.

§ 3. Episcopi dioecesani est officium atque cuiusque parochi vitare ne hac in re fideles in errorem vel falsas opiniones inducantur, quapropter impediant oportet quominus per structuras paroeciales vel dioecesanas incepta divulgentur quae, licet fines caritatis prae se ferant, optiones vel methodos proponant contrarias Ecclesiae Magisterio.

Art. 10

§ 1. Episcopi est vigilare super bonis ecclesiasticis institutionum caritatis ipsius auctoritati submissarum.

§ 2. Episcopi dioecesani est providere ut proventus collectarum, quae ad normas cann. 1265 et 1266 CIC atque cann. 1014 et 1015 CCEO fiunt, ad fines destinentur ad quos collecti sunt (cfr cann. 1267 CIC, 1016 CCEO).

§ 3. Praesertim Episcopi dioecesani est curare ne instituta caritatis, ei obnoxia, subsidia recipiant ex sodaliciis vel institutionibus quae persequuntur fines contrarios Ecclesiae doctrinae. Similiter, ne fidelibus scandalum detur, Episcopo dioecesano vitandum est ne instituta caritatis accipiant largitiones pro inceptis quae, quoad fines instrumentave ad illos assequendos, cum Ecclesiae doctrina non congruunt.

§ 4. Peculiari modo Episcopus curare debet ut inceptorum a se dependentium gestio christianam sobrietatem testificetur. Quapropter vigilet ut stipendia et sumptus gestionis, licet congruant cum iustitia atque necessariis artium statibus, sint iure aequa ac similia sumptibus propriae Curiae dioecesanae.

§ 5. Ut auctoritas ecclesiastica, de qua in art. 3 § 1, exercere valeat suum munus vigilandi, instituta memorata in art. 1 § 1 debent Ordinario competenti rationem annuam reddere secundum modum ab eodem Ordinario indicatum.

Art. 11

Episcopus dioecesanus, si necesse est, debet fidelibus publice notum facere navitatem cuiusdam caritatis instituti amplius non respondere postulatis Ecclesiae Magisterii, prohibens tunc quominus “catholicum” nomen adhibeatur atque quaedam apta suscipiens si personales responsalitates emergant.

Art. 12

§ 1.Episcopus dioecesanus foveat actionem nationalem et internationalem institutorum in caritatis servitio suae curae concreditorum, maxime cooperationem cum circumscriptionibus ecclesiasticis pauperioribus, prout in cann. 1274 § 3 CIC et 1021 § 3 CCEO edicitur.

§2. Pastoralis sollicitudo de caritatis operibus, iuxta temporis et loci condiciones, explicari potest una cum variis Episcopis vicinioribus erga plurimas Ecclesias coniunctas, ad normam iuris. Si agatur de ambitu internationali, consulendum est praeventive competens Dicasterium Sanctae Sedis. Consentaneum porro est, quod ad caritatis incepta nationalia attinet, correspondens officium Conferentiae Episcopalis consuli debere ab Episcopo.

Art. 13

Auctoritas loci ecclesiastica integrum semper servat ius inceptis assentiendi institutorum catholicorum, quae in ambitu eius competentiae geruntur, servatis normis canonicis et identitate propria singulorum institutorum, atque munus est Pastoris consulere ut opera in eius dioecesi perfecta expleantur secundum disciplinam ecclesiasticam, eadem prohibendo aut, disciplina non observata, in eadem aliquid animadvertendo.

Art. 14

Ubi opportunum est, Episcopus promoveat incepta servitii caritatis in cooperatione cum aliis Ecclesiis vel communitatibus christianis, peculiari uniuscuiusque servata indole.

Art. 15

§ 1. Pontificium Consilium “Cor Unum” munus habet promovendi huius normae applicationem et vigilandi ut cunctis in gradibus adimpleatur, servata competentia Pontificii Consilii pro Laicis super consociationibus fidelium, indicata in art. 133 Constitutionis apostolicae Pastor Bonus, necnon competentia Sectionis pro Relationibus cum Civitatibus Secretariae Status, servatisque competentiis generalibus aliorum Dicasteriorum et Institutorum Curiae Romanae. Praesertim Pontificium Consilium “Cor Unum” curet ut servitium caritatis institutionum catholicarum in ambitu internationali explicetur semper in communione cum iisdem Ecclesiis particularibus.

§ 2. Ad Pontificium Consilium “Cor Unum” pariter pertinet erectio canonica institutorum internationalium servitii caritatis, idemque proinde officia disciplinae et promotionis cum iure congruentia suscipit.

Quae autem Nos hisce Litteris Apostolicis Motu Proprio editis deliberavimus, praecipimus ut omnibus in partibus serventur, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus, etiamsi peculiari mentione dignis, atque decernimus ut per editionem in actis diurnis “L’Osservatore Romano” eaedem promulgentur ipsaeque vigere incipient die X mensis Decembris anno MMXII.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XI mensis Novembris, anno Domini bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri octavo.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana