Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

EUGENIUS IV

MOYSES VIR*

4 Septembris 1439

 

CONC. (OECUM. XVII) FLORENTINUM

26 Febr. 1439 - Aug. 1445

SESSIO VII

DECRETUM CONCILII FLORENTINI CONTRA SYNODUM BASILIENSEM

Eugenius episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

Moyses vir Dei populi sibi commissi salutem zelans, timensque, ne ob seditiosum schisma Chore, Dathan et Abiron ira Dei in ipsum populum, si illos sequeretur, insurgeret, iussu Domini dixit ad plebem universam: recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere que ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum (Nm 16,26); senserat enim ipso domino inspirante, seditiosos et schismaticos illos ultionem gravissimam excepturos, sicut postmodum rei monstravit eventus, dum nec ipsa terra eos potuit sustinere, sed iusto Dei iudicio illos absorbuit, ut descenderent in infernum viventes.

Sic et nos, quibus, licet imperiti, Dominus Ihesus Christus populum suum committere dignatus est, audientes illud execrabile scelus, quod quidam perditi homines Basilee commorantes ad scindendam sancte ecclesie unitatem proximis diebus machinati sunt, metuentes que ne quos incautos seducant fraudibus, et venenis inficiant, ad ipsum Domini nostri Ihesu christi populum nobis creditum clamare pari voce compellimur: recedite a tabernaculis hominum impiorum, maxime cum longe amplior sit plebs christiana quam illa tunc iudeorum, ecclesia sanctior quam sinagoga, et christi vicarius ipso Moyse auctoritate et dignitate superior.

Quam Basiliensium impietatem dudum previdere cepimus, quandoquidem illud tunc Basiliense concilium intuebamur iam in tyrannidem prolabi, dum multi etiam inferioris gradus ad illud tunc veniendum standumque pro libito factionis auctorum cogerentur, dum nonnullorum vota et iudicia diversis artibus extorquerentur, alii mendaciis et fraudibus seducerentur, dum conspirationibus, coniurationibus, monopoliis et conventiculis pene omnia cederent, et pro ambitione papatus diuturna protractio eius concilii querebatur, ubi denique innumere novitates, inordinationes, deformitates et quasi infinita patrabantur mala, ad que etiam clerici infra sacros ordines costituti, ignorantes, inexperti, vagi, discoli, profugi, apostate, de criminibus condemnati, et de carceribus fuggente, nobis et suis superioribus rebelles, et reliqua istiusmodi hominum monstra concurrerent, qui ab ipsis scelerum magistris omnem corruptionis labem trahebant.

Advertimus etiam ad illud sanctissimum opus unionis orientalis ecclesie, quod per quorundam factiosorum fraudem omnino periclitari videbamus, et idcirco tantis malis, quantum in nobis erat, providere cupientes, ex predictis et aliis rationabilibus et necessariis causis, de quibus in decreto translationis plene continetur, prefatum tunc Basiliense concilium de venerabilium fratrum nostrorum sancte Romane ecclesie cardinalium consilio, plurimis venerabilibus fratribus et dilectis filiis archiepiscopis, episcopis, electis, abbatibus et aliis ecclesiarum prelatis ac magistris et doctoribus id laudantibus, ad civitatem Ferrariensem transtulimus, ubi etiam cum occidentali et orientali ecclesia concilium ycumenicum, Domino disponente fundavimus.

Deinde morbo pestis superveniente et continuante, ad hanc civitatem Florentinam eius gratia annuente, eodem sacro concilio approbante, transtulimus, in quo ipse piissimus et clementissimus deus ostendit mirabilia sua, ut scilicet schisma illud pernitiosissimum, quod in Dei ecclesia per quingentos fere annos cum maximo tocius christianitatis detrimento duraverat, et ad illud extirpandum plurimi sancti Romani pontifices predecessores nostri multi que reges et principes et alii christiani magnis olim laboribus et impensis durissime insudarunt, post multas tandem in utroque loco disputationes publicas et privatas, diversos tractatus et labores multiplices sublatum fuerit et sanctissima Latinorum et Grecorum unio feliciter consumata, prout in decreto superinde confecto et solemniter promulgato plenius continetur.

Ex qua re ipsi eterno Deo inexhaustas gratias referentes omni que fideli populo congratulantes, obtulimus illi hostiam iubilationis et laudis. Vidimus enim non gentem unam veluti hebreorum populum ad terram promissionis evocari, sed multarum gentium populos, nationes et linguas ad unum divine veritatis eloquium meritum que concorrere, per quod etiam iam magna spes redditur, ut ipse sol iusticie (Ml 4,2) in oriente oriens ad aliarum multarum gentium etiam infidelium tenebras radios sue lucis estenda, fiatque salus Domini usque ad extremum terre (Is 49,6).

Cuius quidem rei iam optimas arras deo disponente tenemus, dum ipse omnipotens deus per operam nostram Armenorum oratores ex longissimis septentrionis partibus ad nos et apostolicam sedem et sacrum hoc concilium hiis diebus cum pleno mandato pervenire concessit (Legati Armenorum die 13 aug. 1439 Florentiam applicuerunt), qui nos non aliter quam beatum Petrum apostolorum principem intuentes ac venerantes ipsam que sanctam sedem veluti matrem omnium fidelium et magistram recognoscentes, ad eam et prefatum concilium pro spirituali cibo et sane doctrine veritate se venisse professi sunt. Ob quam rem Deo nostro iterum gratias multas retulimus.

Sed quas in prefato divino opere molestias, quas impugnationes, quas denique persecutiones, non quidem a Teuchris aut Sarracenis, sed a vocatis christianis hucusque passi fuerimus, horret animus commemorare.

Refert beatus Hieronymus (Hieronymus, Ep. Ad Paulinum (PL 22,581)), quod ab Hadriani temporibus usque ad imperium Constantini in loco resurrectionis Dominice simulacrum Iovis et in crucis rupe statua Veneris ex marmore a gentibus posita colebatur, existimantibus persecutionis auctoribus tollere nobis fidem resurrectionis et crucis, si sancta loca per ydola polluissent.

Non dissimile a Basiliensibus illis hominibus perditissimis nobis et ecclesie Dei hiis diebus fieri contigit, nisi quod illud a paganis et verum deum ignorantibus factum est hoc ab hiis qui cognoverunt et oderunt (Io 15,14), et idcirco superbia eorum iuxta prophetam ascendit semper (Ps. 73,23), in eo periculosius, quod sub reformationis specie, quam in se semper horruerunt, venena diffundunt.

Primum quidem, postquam hii, qui omnis scandali patratores Basilee fuerunt, Grecis in promissione defecerant, cum per ipsorum Grecorum et ecclesie orientalis oratores plane intelligerent, carissimum in christo filium nostrum Iohannem Paleologum Romeorum imperatorem illustrem et bone memorie Ioseph Constantinopolitanum patriarcham, reliquos que tam prelatos quam alios orientalis ecclesie ad locum pro ycumenico celebrando concilio per nostros legatos et presidentes, alios que ex prestantioribus ibidem existentibus, ad quos ius eligendi locum iuxta conventionem communi iusdem concilii consensu firmatam post graves suppositorum eius dissensiones devolutum erat, legitime electum accedere velle, cum que etiam nos hanc ipsam loci electionem ad supplicationem et instantiam maximam dictorum oratorum in generali consistorio Bononie confirmasse, ac galeas et alia necessaria pro huius sanctissime unionis opere multis laboribus et impensis versus Constantinopolim destinare percepissent, quoddam detestabile monitorium seu citatorium (Approbatum Basileae die 25 ian. 1438), quo sanctum hoc opus interciperent, contra nos et prefatos cardinales decernere ausi sunt, [illud que ad prefatos imperatorem et patriarcham Constantinopolim mittere, ut ipsos et omnes alios] omnino a veniendo diverterent. Sciebant enim illos ad alium locum quam electrum, ut premittitur, nullo pacto venturos.

Deinde, cum predictos imperatorem et patriarcham ac reliquos pro ipso sanctissime unionis opere ad nos iam venire percepissent, alium impietatis laqueum huic tam divine rei iniicere sunt conati, dum quandam sacrilegam suspensionis ab administratione papatus assertam sententiam contra nos protulerunt.

Postremo memorati scandalorum duces numero quidem paucissimi, quorum plerique conditionis infime et nominis, vere pacis odiosissimi iniquitatem super iniquitatem apponentes, ut non intrarent in iusticiam Domini (Ps 68,28), dum Spiritus sancti gratiam pro ipsorum Grecorum unione iam in nobis operari conspicerent, a recta linea per anfractus erroris exhorbitantes, pretensam quandam decimoseptimo kal. iunii proxime preteriti sessionem fecerunt in quibusdam decretis, licet per unam tantum ex tribus obedientiis post recessum Iohannis XXIII, sic in eadem obedientia nuncupati Constancie schismate tunc vigente editis, inherere se dicentes, tres propositiones, quas fidei veritates vocant, quasi nos et omnes principes ac prelatos et alios fideles et devotos apostolice sedis hereticos facerent, protulerunt, quarum tenor sequitur in haec verba:

“Veritas de potestate concilii generalis universalem ecclesiam representantis supra papam et quemlibet alterum declarata per Constanciense et hoc Basiliense generalia concilia est veritas fidei catholice.

Veritas hec,quod papa concilium generale universalem ecclesiam representans actu legitime congregatum super declaratis in prefata veritate, aut aliquo eorum sine eius consensu nullatenus auctoritate potest dissolvere, aut ad aliud tempus prorogare, aut de loco ad locum transferre, est veritas fidei catholice.

Veritatibus predictis pertinaciter repugnans est censendus hereticus (Decretum Basileense sessionis XXXIII). In hoc perniciosissimi, dum suam malignitatem sub veritatis fidei fuco colorant, Constanciense concilium in malum ac reprobum sensum et a sua doctrina penitus alienum pertrahunt, ceterorum schismaticorum et hereticorum doctrinam sequentes, qui confictos errores et impia dogmata ex divinis scripturis et sanctis patribus perverse intellectis, semper sibi astruere moliuntur.

Denique avertentes penitussensum suumet declinantesoculos suos, ne viderent celum neque recordarentur iudiciorum iustorum (Dn 13,9), more Dioscori et damnate Ephesine synodi, ad quandam venenatam execrabilemque asserte declarationis seu privationis sententiam (Decretum Basileense sessionis XXXIV) a dignitate et officio summi apostolatus inexpiabili quodam scelere processerunt, cuius tenorem, omni pie menti horribilem, haberi hic volumus pro sufficienter expresso, nichil omittentes, quantum in eis fuit, quin hoc incomparabile unionis bonum in totum everterent.

O miseros et degeneres filios! O pravam et adulteram generationem! (Mt 12,39) Quid hac impietate et iniquitate crudelius? Quid detestabilius, horribilius, atque insanius excogitari poterat? Dixerant olim nichil melius, nichil gloriosius atque fructuosius hac sanctissima unione ab exordio nascentis ecclesie in populo christiano visum vel auditum fuisse, neque expedire in re illa de loco contendendum fore, sed pro ea consequenda, nedum huius mundi substantiam, sed et corpus atque animam exponi debere, pro hoc toto orbe clamantes, et ad id commoventes populum christianum, velut in suis decretis et epistolis plene continetur; nunc vero tam furiose, tam impie, quantum in eis est, ittidem persequuntur, ut ad illud Basiliense latrocinium tocius orbis demonia confluisse videantur.

Et licet illorum iniquitatem sibi semper mentitam (Ps 26,12) omnipotens deus hucusque prevalere non permiserit, cum tamen ad eam complendam usque ad abhominationem desolationis in Dei ecclesia (Mt 24,15) viribus omnibus student, nos qui sine gravissima Dei offense, et imminenti periculo confusionis et abhominationis in Dei ecclesia talia dissimulare nullo modo valemus, iuxta pastoralis officii nostri debitum, multis etiam zelo Dei succensis nos ad hoc ipsum impellentibus, tantis malis obviare volentes, ac, quantum in nobis est, oportune et salubriter providere, execrabilemque impietatem ac pestem pernitiosissimam a Dei ecclesia eliminare, predecessorum nostrorum sequentes vestigia, qui, ut scribit sancte memorie Nicolaus papa, soliti sunt concilia etiam universorum pontificum nequiter celebrata cassare, sicut in universali contigit synodo Ephesina secunda, quam beatissimus Leo papa summovit et Chalcedonensem instituit, solenne et salubre declarationis decretum contra sacrilegos illos auctoritate apostolica, in sacro Ferrariensi generali concilio quinto decimo kal. marcii per nos editum, hoc sacro Florentino concilio approbante innovamus, per quod quidem inter alia omnes et singulos Basilee sub pretensi concilii nomine, quod verius conventiculum esse diximus, contra translationem et declarationem nostras contravenientes, et illa scandalosa et nefaria presumentes, etiamsi cardinalatus, patriarcali, archiepiscopali, episcopali, abbatiali, aut aliqua quavis dignitate ecclesiastica vel seculari prefulgerent, excommunicationis, privationis dignitatum, beneficiorum et officiorum ac inhabilitationis ad futura, penas in dictis nostris litteris translationis contentas, ipso sacro Ferrariensi approbante concilio incidisse declaravimus, decernentes etiam nunc ac declarantes, quecumque per dictos impios homines Basilee existentes facta et attemptata, de quibus in prefato nostro Ferrariensi decreto fit mentio similiter omnia et singula per predictos ex post facta, gesta et attemptata, specialiter in duabus pretensis sessionibus, seu verius conspirationibus ultimo nominatis, ac quidquid ex eis vel ab ea forsan secutum sit, et in futurum sequi posset, tanquam ab impiis hominibus, et nullam potestatem habentibus, sed a Deo eiectis et reprobatis fuisse et esse nulla, cassa et irrita, ut de facto presumpta ac nullis penitus effectus, roboris vel momenti, ipsasque propositiones superius descriptas iuxta pravum ipsorum Basiliensium intellectum, quem facto demonstrant, veluti sano sacre scripture et sanctorum patrum et ipsius Constanciensis concilii sensui contrarium, necnon prefatam assertam declarationis seu privationis sententiam cum omnibus inde secutis et que in futurum sequi possent, tanquam impias et scandalosas, necnon in manifestam Dei ecclesie scissuram, ac omnis ecclesiastici ordinis et christiani principatus confusionem tendentes, ipso sacro approbante concilio damnamus et reprobamus, ac damnatas et reprobatas nunciamus.

Decernimus etiam et declaramus omnes et singulos predictos fuisse et esse schismaticos et eretico, et ultra penas in prefato Ferrariensi concilio declaratas, tanquam tales cum omnibus eorum fautoribus vel defensoribus, cuiuscunque status, conditionis, et gradus ecclesiastici vel secularis extiterint, etiam si cardinalatus, patriarcali, archiepiscopali, episcopali, abbatiali, aut alia quavis dignitate prefulgeant, ut cum predictis Chore, Datan et Abiron meritam accipiant portionem (Nm 16), penis condignis omnino puniendos. Nulli ergo ... Si quis autem ..

-------------------------------------

*G. Alberigo, G.L. Dossetti, P.-P. Joannou, C. Leonardi, P. Prodi, H. Jedin (a cura di), Conciliorum Oecumenicorum Decreta, edizione bilingue, Centro editoriale dehoniano, Bologna, 2013, pp. 529-559.

H. Denzinger, Enchiridion symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum, 43a ediz. bilingue, a c. di Peter Hünermann, Centro editoriale dehoniano, Bologna, 2012, pp. 582-583.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana