Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PANKSHINENSIS*

IN NIGERIA NOVA CONDITUR DIOECESIS PANKSHINENSIS*

 

Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in Nigeria eiusque regimini facilius et efficacius consulendum nuper esset petitum ut archidioecesis Iosensis ita divideretur ut territoria « Pankshin local Government Area »: Pankshin, Kanke, Mangu, Bokkos et Kanam, a memorata Ecclesia abstracta, in novam dioecesim constituerentur, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, omnibus mature perpensis auditoque pariter faventi voto eorum quorum interest, admotam postulationem, in bonum animarum cessuram, censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, beati Petri Successores solliciti de universis particularibus Ecclesiis, in Audientia Venerabili Fratri Nostro Cardinali Praefecto eiusdem Congregationis die III mensis Martii concessa, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate hodie haec decernimus. A Iosensi archidioecesi supradicta territoria separamus; ex iisque novam constituimus dioecesim Pankshinensem, quam metropolitanae Ecclesiae Iosensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in civitate « Pankshin » atque templum Deo dicatum in honorem Sanctae Crucis, ibidem exstans, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Augustinus Kasujja, Archiepiscopus titulo Caesariensis in Numidia atque in Nigeria Apostolicus Nuntius, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad memoratam Congregationem cito mittenda. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Martii, anno Domini bis millesimo quarto decimo Pontificatus Nostri secundo.

De mandato Summi Pontificis
Petrus Parolin
Secretarius Status

Franciscus Di Felice, Protonot. Ap.
Franciscus Cao Minh Dung, Protonot. Ap. s.n.

 


*AAS, vol. CVI (2014), n. 6, pp. 423-424.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana