Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI IOANNIS CHRYSOSTOMI GURGAONENSIS SYRO-MALANKARENSIUM*

IN INDIA NOVA CONDITUR EPARCHIA
SANCTI IOANNIS CHRYSOSTOMI GURGAONENSIS SYRO-MALANKARENSIUM

 

Quo aptius consuleretur spirituali bono atque regimini Christifidelium Syro-Malankarensium in India septentrionali degentium, visum est pro iisdem Eparchiam novam condere. Nos igitur in Apostolorum Principis cathedra constituti, audito Consilio Venerabilis Fratris Nostri Leonardi S.R.E. Cardinalis Sandri, Praefecti Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, re mature perpensa, summa Apostolica auctoritate Eparchiam Sancti Ioannis Chrysostomi Gurgaonensis Syro-Malankarensium, quae comprehendit omnes septentrionales civitates, usque ad extremos Patriae fines, necnon medias civitates Gujarat, Madhya Pradesh, Chhattisgarh atque Orissa, erigimus, omnibus factis iuribus et obligationibus talium Ecclesiarum propriis; cuius Sedem eparchialem in urbe Gurgaonensi ponimus. Eius autem constitutio et administratio ad normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium fient. Quae vero iussimus ad effectum rite adducantur, deque absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo sexto mensis Martii, anno Domini bis millesimo decimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis
Petrus card. Parolin
Secretarius Status

Franciscus Di Felice, Proton. Apost.
Leonardus Sapienza, Proton. Apost.


* AAS, vol. CVII (2015), n. 6, p. 508.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana