FRANCISCI
SUMMI PONTIFICIS
ADHORTATIO APOSTOLICA
EST UTIQUE FIDUCIA
DE SPE ERGA MISERICORDEM
DEI AMOREM
CL INTERVENIENTE MEMORIA AB ORTU
SANCTAE TERESIAE A IESU INFANTE ET A VULTU SANCTO
1. « C’est la Confiance et rien que la confiance qui doit nous conduire à l’Amour», scilicet: «Est utique fiducia et nihil aliud quam fiducia quae ad Amorem nos perducere debet». [1]
2. Acriora adeo haec verba sanctae Teresiae a Iesu Infante et a Vultu Sancto omnia patefaciunt, eius spiritalitatis summatim cum reddant ingenium, quae sufficerent ut comprobaretur quod Ecclesiae Doctor esset declarata. Fiducia tantum, “nihil aliud”, nulla datur alia via decurrenda ut ad Amorem perveniatur qui omnia tribuit. Ex fiducia, gratiae fons in nostram vitam effunditur, Evangelium fit in nobis caro nosque misericordiae rivulos efficit pro fratribus.
3. Fiducia porro cotidie nos sustentat efficitque ut coram Domino nos intuente stemus, cum ad se Ipse nos vocabit: «Hac vesperascente vita, inanibus manibus coram te stabo, quoniam ex te non quaero, Domine, ut mea opera numeres. Cuncta nostra iustitia tuis in oculis est infirma. Volo ideo tuam Ipsius Iustitiam induere ac tuo ex Amore recipere Tui ipsius aeternum usum volo». [2]
4. Teresilla una est omnium notissima amatissimaque in terrarum orbe sancta. Sicut de sancto Francisco Assisiensi accidit, ab ipsis non christianis ac non credentibus amatur. Ab UNESCO quoque una ex hominibus hodiernis clarissima est agnita. [3] Tanti nobis est funditus eius nuntium vestigare, CL ab eius ortu commemorantibus anniversarium, qui Alensonii die II mensis Ianuarii anno MDCCCLXXIII evenit, necnon centesimum annum ab eius beatificatione. [4] At in alterutro die hanc Adhortationem edere noluimus, vel eius memoriae die, ut has commemorationes transgrediatur nuntius idemque Ecclesiae spiritalis thesauri habeatur pars. Quod evulgatur die commemorationis sanctae Teresiae Abulensis, sancta Teresia a Iesu Infante et a Vultu Sancto uber ostenditur fructus Carmeli reformationis ac spiritalitatis praeclarae Hispanicae Sanctae.
5. Eius terrestris vita brevis fuit, viginti quattuor tantum annorum, ac simplex sicut cuiusvis alterius, quam in familia primum exegit, deinde in Carmelo Lexoviensi. Permultum lucis amorisque ex ea manans, statim post eius obitum innotuit per eiusdem scripta edita aeque ac gratias innumeras, quas fideles ipsam invocantes obtinuerunt.
6. Celeriter agnovit Ecclesia eius testificationis praestantiam eiusque evangelicae spiritalitatis peculiaritatem. Teresia Leonem XIII Papam, Romam peregrinans anno MDCCCLXXXVII, convenit atque ab eo licentiam petivit ut Carmelum ingrederetur quidecim annos nata. Paulo post eius obitum, sanctus Pius X ipsius praeclaram spiritalitatem agnovit, ita ut asseveraret eam maximam fore recentioribus temporibus sanctam. Venerabilem declaravit anno MCMXXI eam Benedictus XV, qui eius virtutes extulit, easdem in “parvam viam” spiritalis infantiae redigens. [5] Abhinc centum annos est beatificata ac deinde canonizata die XVII mensis Maii anno MCMXXV a Pio XI, qui gratias Domino egit, cum pateretur ut Teresia a Iesu Infante et a Vultu Sancto prima esset beata ad beatorum caelitum honores evecta primaque inter sanctos a se cooptata. [6] Idem Pontifex Missionum patronam eam anno MCMXXVII declaravit. [7] Anno MCMXLIV Venerabilis Pius XII Francogalliae secundariam patronam eam adlegit, [8] qui pluries de spiritalis infantiae argumento disseruit [9]. Sanctus Paulus VI suum Baptismum memorare solebat, die XXX mensis Septembris anno MDCCCXCVII receptum, quo obiit sancta Teresilla, de cuius doctrina centesima redeunte ab ortu memoria, ad Episcopum Baiocensem et Lexoviensem scriptum quoddam misit. [10] Suum primum iter in Francogalliam suscipiens, mense Iunio anno MCMLXXX, sanctus Ioannes Paulus II ad basilicam ei dicatam se contulit atque anno MCMXCVII eam Ecclesiae doctorem declaravit, [11] ipsam insuper significans «scientiae amoris peritam». [12] Benedictus XVI «scientiae amoris» argumentum revocavit, eam ostendens «erga omnes ductricem, potissimum erga illos, qui in Dei Populo, theologorum gerunt ministerium». [13] Denique Nobis tributa est laetitia eius parentes canonizandi Aloisium et Zeliam, anno MMXV, Synodi de familia tempore, atque nuper ei de apostolico studio in serie catechesim dicavimus. [14]
1. Iesus pro aliis
7. Ex nomine, quod ipsa religiosa elegit Iesus exstat: scilicet “Infans” qui Incarnationis mysterium manifestat atque “Vultus Sanctus”, id est Christi vultus, qui se tradit usque ad finem in Cruce. Ipsa est “sancta Teresia a Iesu Infante et a Vultu Sancto”.
8. Iesu nomen continenter a Teresia “spiratur” tamquam amoris actus, usque ad ultimum flatum. Haec verba quoque suo in cubiculo impresserat: “Iesus unus est meus amor”. Interpretabatur quippe quod summum enuntiat Novum Testamentum: «Deus caritas est» (1 Io 4,8.16).
Anima missionaria
9. Ut usu venit quotiescumque vere Christus convenitur, haec fidei experientia eam ad missionem vocabat. Teresia suam missionem his verbis definire potuit: «In Caelo idem optabo quod in terra: Iesum amare et efficere ut ametur». [15] Scripsit se in Carmelum esse ingressam «animarum servandarum gratia». [16] Scilicet suam Deo consecrationem non suscipiebat absque bono fratrum conquisito. Communicabat ipsa misericordem Patris amorem erga filium peccatorem ac Boni Pastoris erga deperditas, longinquas, sauciatas oves. Idcirco Missionum est patrona, evangelizationis magistra.
10. Postremae Historiae alicuius animae [17] paginae missionarium sunt testamentum: planum faciunt quomodo evangelizationem per attractionem ipsa intellexerit [18], non autem per pressuram vel proselytorum comparationem. Tanti est legere quod ea summatim refert: «“Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum”. O Iesu, ideo ne dicere quidem necesse est: me trahens, animas trahe quas amo. Hoc tantum verbum: “Trahe me” sufficit. Domine, intellego, cum anima vinciri se sivit tuarum fragrantiarum inebrianti odore, sola currere non potest, omnes animae, quas diligit secus eam trahuntur: hoc sine vi, sine labore, est naturae adtrahi ad te. Sicut fluentum in oceanum secum omnia trahit quae suo in itinere invenit, sic, o mi Iesu, anima, quae in oceanum sine ripis tui amoris mergitur, secum trahit omnes thesauros quos possidet … Domine, tu scis, mihi alii thesauri non sunt nisi animae quas meae coniungere tibi placuit». [19]
11. Hic verba affert ipsa, quae sponsa dicit sponso apud Canticum Canticorum (1,3-4), ad interpretationem elatius effectam a duobus Carmeli doctoribus, sancta Teresia a Iesu et sancto Ioanne a Cruce. Sponsus est Iesus, Dei Filius, qui humanitati nostrae ex Incarnatione se coniunxit, quam in Cruce redemit. Ibi eius ex aperto latere, Ecclesiam genuit, amatam suam Sponsam, pro qua suam tradidit vitam (cfr Eph 5,25). Illud movet eo quod Teresilla, conscia se mortem exspectaturam, in se clausa hoc mysterium non experitur, sui tantum consolandi causa, sed per ferventem apostolicum animum.
Gratia a proclivitate nos ipsos referente eripit
12. Simile quiddam accidit cum Spiritus Sancti agens refertur, quod illico missionarium sensum acquirit: «En mea precatio: ex Iesu peto ut ad sui amoris flammas me trahat, Secum arte me coniungat, ut Ipse vivat et in me agat. Animadverto quo magis amoris ignem meum cor incesurum, quo magis me dicturam: me trahe, eo magis animas quae ad me venient (egenum quidem parvum inutile ferri fragmentum, si a divino foco discederem) ad fragantiarum effluvium sui Amati celeriter decursuras, quoniam iners non potest esse anima amore inflammata». [20]
13. In Teresillae corde, baptismi gratia vehemens fluentum facta est quae in oceanum Christi amoris influit, sororum fratrumque multitudinem secum deferens, quod post eius mortem praesertim accidit. Eius fuit promissa “rosarum pluvia”. [21]
2. Parva fiduciae amorisque via
14. Inter summi ponderis inventa Teresillae, in totius Dei Populi beneficium, annumeratur “parva via”, via quippe fiduciae et amoris, cognita quoque infantiae spiritalis via. Omnes eam calcare possunt, in quovis vitae statu, quolibet exsistentiae tempore. Via quidem est quam parvulis revelat caelestis Pater (cfr Mt 11,25).
15. Parvam viam detectam narrat Teresilla in Historia alicuius animae [22]: «Quamvis sim parva, sanctitatem appetere possum. Fieri non postest ut alia sim quam sum, maior quidem: me ferre debeo quae sum, cunctis cum meis rebus imperfectis; at rationem exquirere volo Caelum ingrediendi parva via perquam recta, brevissima, parva quadam via prorsum nova». [23]
16. Ad eam perlustrandam, anabathri utitur similitudine: «Anabathrum quod me ad Caelum evehere debet tua sunt brachia, Iesu! Idcirco crescere non egeo, immo oportet ut parva maneam, plus plusque id fiam». [24] Parva quidem, quae sibi confidere non valet, quamvis firmiter certa ob amoris vim Domini brachiorum.
17. Est “dulcis via Amoris”, [25] quam Iesus parvulis pauperibusque, omnibus stravit. Via quippe est verae laetitiae. Pro sanctitatis Pelagiana cogitatione, [26] individualistica singularique, magis ascetica quam mystica, quae in humano conatu magis nititur, Teresilla agentis Dei principatum eiusque gratiam usque extollit. Sic effatur: «Eandem semper audacem fiduciam animadverto, magnam quidem me fieri sanctam, quoniam non meis meritis confido, utpote cum illorum nihil habeam, sed in Eo spero qui est Virtus, ipsa Sanctitas: Ipse est qui, meis debilibus conatibus contentus, ad Se me elevabit atque, suis infinitis meritis me tegens, me Sanctam efficiet». [27]
Cuncta ultra merita
18. Translaticiae catholicae doctrinae haud adversatur haec cogitandi ratio de augescente gratia, id est a sanctificanti gratia gratis iustificati, transformamur et habiles item efficimur nostris bonis operibus cooperandi ad iter incrementi suscipiendum in sanctitatem. Hoc modo elevamur, ita ut vera merita habeamus pro receptae gratiae auctu.
19. Teresilla tamen extollere mavult actionis divinae principatum ad plenam fiduciam cohortari, Christi amorem respiciens, usque ad finem nobis tributum. Eius doctrina, denique, est, eo quod nulla nobis datur certitudo nos ipsos respicientibus [28], ne nos quidem certos esse posse propria merita possidendi. Itaque fieri non potest ut his conatibus adimpletionibusque confidamus. Catechismus sanctae Terisillae verba afferre voluit cum Domino dicit: «Coram Te vacuis apparebo manibus» [29], ut illud patefiat: «Sancti semper vivam habuerunt conscientiam merita eorum pura esse gratiam». [30] Persuasio haec laetum blandumque gratum animum efficit.
20. Quapropter appositior est mos cordis fiduciam ponere extra nos: in infinita nempe Dei misericordia qui sine finibus nos amat et qui in Iesu Cruce omnia tradidit [31]. Hac de causa Teresia numquam sententia utitur, quae frequens iterabatur eius temporibus, “sancta fiam”.
21. Attamen eius sine finibus fiducia iis animum addit qui se debiles, finitos peccatores animadvertunt, ut ferri et immutari patiantur, in sublime sublati: «Ah si omnes debiles imperfectaeque animae id sentirent quod minima omnium animarum animadverteret, anima nempe suae parvae Teresiae, ne una quidem ipsarum desperaret ad montis amoris fastigium se perventuram! Iesus enim magna non petit, sed relictionem tantum gratumque animum». [32]
22. Haec ipsa Teresillae instantia de divino incepto efficit ut, cum de Eucharistia loquitur, ante omnia desiderium non collocet Iesum in sancta communione recipiendi, sed Iesu desiderium qui nobiscum coniungi nostrisque cordibus habitare vult [33]. In Oblatione Misericordi Amori, patiens quod cotidie Comunionem recipere non possit, Iesu dicit: «Mane mecum, sicut in tabernaculo». [34] Ipsa quidem eiusque necessitates non eius intuitus principem obtinent locum, sed Christus quem amat, quem quaerit, quem desiderat, qui in anima habitat.
Cotidiana relictio
23. Fiducia quam Teresilla secum fert non est habenda ac referenda ad propriam sanctificationem ac salvationem tantum. Ex toto id est putandum, quod totam exsistentiam veram complectitur et ad totam nostram vitam attinet, ubi saepenumero timoribus, desiderio humanarum certitudinum, necessitate omnia plane moderandi vincimur. Hic exstat invitatio sanctae “relictionis”.
24. Plena fiducia, quae Amori fit relictio, ab anxiis computationibus, a diuturna futuri sollicitudine, a timoribus pacem adimentibus nos eripit. Postremis suis diebus Teresilla hoc instabat: «Nos, qui amoris viam decurrimus, id cogitare non debemus quod acerbum evenire potest, quia tum fiducia deficit». [35] Si in manibus sumus cuiusdam Patris qui sine finibus nos amat, id quibusvis evenientibus vicibus verum erit, procedere poterimus, quidlibet accidat atque, in quovis modo, in nostra vita eius amoris plenitudinisque consilium complebitur.
Ignis in media nocte
25. In concubia nocte fortiorem securioremque Teresilla, immo in Calvariae obscuritate, fidem experiebatur. Eius testificatio fastigium attigit postremo vitae tempore, coram magna «adversus fidem probatione», [36] quae a Pascha incohavit anno MDCCCXCVI. Sua ex narratione [37] hanc probationem arte coniunctam cum acerba atheismi condicione suae aetatis putat. Vixit enim exeunte saeculo XIX, scilicet in “aurea aetate” atheismi recentis, ut philosophicae ac theologicae doctrinae. Cum scriberet Iesum sivisse ut sua anima «teterrimis tenebris offunderetur» [38], atheismi obscuritatem ostendebat itemque christianam fidem reiectam. Una cum Iesu, qui omnem peccati mundi obscuritatem in se recepit, Passionis calicem accipiens bibendum, Teresilla in illis spissis tenebris desperationem, nullius rei vacuum recipit. [39]
26. Sed obscuritas lucem exstinguere non potest: ipsa acquisita ab Eo est qui ut lux venit in mundum (cfr Io 12,46). [40] Teresillae narratio heroicam ostendit indolem ipsius fidei, ipsius victoriam spiritaliter pugnantis, prae vehementioribus temptationibus. Sororem se animadvertit atheorum, sedentem, sicut Iesus fecit, ad peccatorum mensam (cfr Mt 9,10-13). Pro eis intercedit, dum suum fidei actum continenter renovat, in communione usque amoris cum Domino: «Curro ad meum Iesum, ei dico me esse paratam ad postremam sanguinis guttam fundendam ad Caelum esse testificandum. Ei dico me esse felicem pulchro illo Caelo in terra haud fruendi, ut Ipse pauperibus non credentibus id in perpetuum reseret». [41]
27. Una cum fide, Teresia vehementer infinitam fiduciam experitur Dei misericordiae: «Quae fiducia ad Amorem nos perducere debet». [42] In obscuritate quoque, totam parvuli fiduciam experitur qui patris matrisque brachiis sine metu se tradit. Ad Teresillae mentem, ante omnia ex misericordia Deus splendet, quod intellectus est caput cuiusvis alterius rei comprehendendae, ad Eum pertinentis: «Mihi suam Misericordiam infinitam dono dedit et per eam alias Divinas perfectiones contemplor et adoro! Tunc omnes amore coruscantes videntur, quin immo et Iustitia (et forsan magis quam alia) amore [43] mihi induta videbatur». Quod est unum ex praecipuis Teresillae inventis, unum ex maximis subsidiis, cuncto Dei Populo traditum. Singularem in modum divinae misericordiae altitudinem attigit indeque suae interminatae spei lucem hausit.
Firmissima spes
28. Priusquam Carmelum ingrederetur, singularem suam spiritalem proximitatem Teresilla experta est erga miserrimum noxiumque hominem Henricum Pranzini, capitis condemnatum ob triplex homicidium neque paenitentia motum. [44] Missam offerens pro eo atque perquam fidenter pro eius salute precans, pro certo habet se eum ad Iesu Sanguinem admovere atque Deo dicit se certissimam esse Eum sub finem illi veniam daturum atque se id credituram «etiam sine peccatorum confessione atque sine ullo paenitentiae signo». Suae certitudinis rationem affert: «Infinitae Iesu misericordiae tantopere fidebam» [45]. Quem animum postea permotum, cum detegeret Pranzini, patibulum ascendentem «puncto temporis, improvisa inspiratione impulsum, se vertisse, Crucifixum cepisse, quem ei ostendit sacerdos, et ter sancta vulnera esse osculatum». [46] Quod sic vehementer est experta, sperare nempe contra omnem spem, fuit ei maximi momenti: «Ah, singularem post eam gratiam, animarum servandarum desiderium in diem increbruit!». [47]
29. Peccati exitii est conscia Teresa, quamvis eam videamus Christi mysterio perfusa, illud pro certo habens: «Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia» ( Rom 5,20). Immensum est mundi peccatum, at non est infinitum. Sed contra misericors Redemptoris amor utique est infinitus. Teresilla testis est definitae Iesu victoriae in omnes mali potestates eius per passionem, mortem ac resurrectionem. Fiducia mota, affirmare audet: «Iesu, fac ut complures animas salvem: ne hodie una sit damnata! […] Iesu, ignosce mihi si quaedam dico non dicenda: ego volo tantum te laetificare ac consolari». [48] Hoc sinit ut ad aliam speciem transeamus illius frigidi aëris qui est sanctae Teresiae a Iesu infante et a Vultu Sancto nuntius.
3. Amor ero
30. “Maior” quam fides ac spes, caritas numquam excidet (cfr 1Cor 13,8-13). Summum est Spiritus Sancti donum atque «mater omnium virtutum et radix». [49]
Caritas personalis amoris habitus
31. Historia alicuius animae caritatis est testificatio, in qua Teresilla commentarium nobis praebet de novo Iesu mandato: «Ut diligatis invicem, sicut dilexi vos» ( Io 15,12). [50] Hanc suo amori responsionem sitit Iesus. Etenim, «non dubitavit a Samaritana aquae aliquid mendicare. Sitiebat… Sed cum diceret: “Da mihi bibere” ( Io 4,7) eius pauperis creaturae erat amor, quem universi Creator requirebat. Amorem sitiebat!». [51] Teresilla Iesu amori respondere cupit, amorem ei reddens pro amore. [52]
32. Sponsalis amoris symbolum doni sui mutuationem inter sponsum et sponsam exhibet. Sic, a Cantico Canticorum inducta (2,16), scribit: «Arbitror mei sponsi cor esse tantum meum, perinde ac meum ad eum tantum pertinere, et tum in solitudine ei loquor de delectabili corde a corde, exspectans dum eum quodam die contempler facie ad faciem!». [53] Quamvis una cum Populo nos amet Dominus, eadem opera perquam personaliter agit caritas, “a corde ad cor”.
33. Teresilla admodum est certa Iesum eam amavisse ac personaliter cognovisse sua in Passione: «Qui dilexit me et tradidit seipsum pro me» ( Gal 2,20). Iesum contemplans eius in agonia, Ei ipsa dicit: «Tu semper me vidisti». [54] Eodem modo Iesu Infanti in eius Matris ulnis ait: «Tua manu Mariam blandiens, tu mundum regebas eique vitam tribuebas. Et de me iam cogitabas». [55] Sic in principio Historiae alicuius animae, contemplatur ipsa Iesu amorem in omnes et in unumquemque, veluti si unus sit in mundo. [56]
34. Amoris actus “Iesu, te amo” quem continenter ut spirationem tenebat Teresia, eius est cardo Evangelii legendi. Hoc ex amore in omnia vitae Christi mysteria se mergit, quibus aetate se aequat, in Evangelio commorans una cum Maria et Ioseph, Maria Magdalene et Apostolis. Una simul cum iis Iesu Cordis amoris altitudinem attingit. Aliquod supponamus exemplum: «Cum Magdalenam video inter frequentes convivas procedere, eius adorati Magistri lacrimis pedes rigare, quos primum tangit, sentio eius cor amoris misericordiaeque Cordis Iesu abyssos comprehendisse atque licet esset peccatrix, hoc amoris Cor non modo ei veniam daturum, verum etiam eam divinae intimitatis beneficiis locupletaturum, eam ad contemplationis elevans summa fastigia». [57]
Summus amor in summa simplicitate
35. Historiae alicuius animae sub finem, Teresilla nobis dono dat suam Oblationem ut Victimam Holocausti Misericordi Amori. [58] Cum ipsa totam agenti Spiritui se tradidit, sine clamoribus neque claris signis, copiose salientem aquam recepit: «Flumina vel potius oceani gratiarum animam meam inundavere». [59] Mystica est vita, quae, licet extraordinariis eventibus careat, cunctis fidelibus, ut cotidiana amoris experientia, praebetur.
36. Teresilla ex parvis rebus, ex simplicissimis cotidianae exsistentiae rebus caritatem experitur, quod una cum Virgine Maria operatur, ab ea discens « amare esse omnia offerre et se ipsos tradere». [60] Etenim, cum illius temporis praedicatores saepe de Mariae magnitudine elate loquantur, quasi longe sit a nobis, Teresilla, ab Evangelio indicium sumens, ostendit quomodo Maria summa sit in Regno Caelorum, quippe quae maxime parva sit (cfr Mt 18,4), proxima Iesu ex humilitate. Ipsa intellegit, si quidem apocryphae narrationes speciosis mirisque digressionibus replentur, Evangelia humilem pauperemque vitam praebere, in fidei simplicitatem abditam. Iesus ipse vult ut Maria exemplum sit animae quae ex exuta fide eum requirat. [61] Maria prima “parvam viam” in pura fide et humilitate experitur; sic Teresia scribere non dubitat:
«Scio Nazareth, gratia plenam Matrem,
pauperem fuisse et nihil amplius voluisse:
nulla miracula vel exstases vel elationes
tibi vitam decorant, sanctorum Regina!
In terra frequens est parvulorum numerus,
qui impavidi te contueri possunt.
Viam communem, incomparabilis Mater,
calcare eosque ad Caelum perducere tu vis». [62]
37. Narrationes quoque nobis praebuit Teresilla, quae nonnulla gratiae momenta testantur, intra cotidiana semplicitate experta, sicut evenit de eius subitaneo instinctu, cum aegram sororem difficilis indolis comitaretur. Sed agitur nimirum de experientiis vehementioris caritatis, quam magis ordinariis in condicionibus retinuit: «Quadam hiemali vespera, suetum meum parvum munus exsequebar, frigus ingruebat atque obscurum erat… Extemplo e longinquo suavem sonum cuiusdam musicae instrumenti audivi: tum magnam aulam finxi bene lucentem, auro coruscam, puellas eleganter indutas quae aliae alias honorabant et affabilitate mundana sese complectebantur; postea meus intuitus in pauperem aegram cecidit, quam sustinebam; potius quam concentum, eius gemitus ac lamenta interdum audiebam, potius quam aurum, nostri severi claustri latera cernebam, debili luce vix collustrati. Patefacere non possum quod meae animae acciderit; scio nempe eam veritatis radiis illuminasse Dominum, qui caliginosum splendorem plurimum praetergrediuntur terrae festorum, ut meae felicitati non crediderim… Ah, ut mille annorum ex mundo festorum fruerer, decem momenta non dedissem mei humilis complendi caritatis officii». [63]
In Ecclesiae corde
38. Teresilla a sancta Teresia Abulensi magnum in Ecclesiam amorem hereditate accepit et huius mysterii altitudinem attigit. Id intellegimus in eius “Ecclesiae cordis” invento. In Iesu longa precatione, [64] quam die VIII mensis Septembris anno MDCCCXCVI scripsit, sexto religiosae suae professionis anniversario, Sancta Domino confidit immenso desiderio se perfundi animadvertere, cupiditate item Evenangelii, quam nulla vocatio sola satisfacere posset. Atque sic, suum quaerens “locum” in Ecclesia, capita XII et XIII Primae Epistulae sancti Pauli Apostoli ad Corinthios iterum legerat.
39. In XII capite Apostolus corporis eiusque membrorum similitudinem usurpat ut aperiat Ecclesiam in se complura dona deferre, hierarchico ordine digesta. Sed haec descriptio Teresillae non sufficit. Inquirere ipsa pergit, “de caritate hymnum” capitis XIII legit, ibi praeclaram responsionem reperit atque hanc memorabilem paginam scribit: «Mysticum Ecclesiae corpus cum aspicerem, in nullo membrorum quae sanctus Paulus descripsit me ipsam agnoveram, seu potius in universis me cernere volebam!... Caritas vocationis meae cardinem mihi obtulit. Intellexi Ecclesiam quidem corpus habere variis compactum membris, at hoc in corpore membrum non deesse necessarium et nobilius; intellexi Ecclesiam Cor habere et huiusmodi cor Amore incensum exsistere. Intellexi unum Amorem membra Ecclesiae ad agendum compellere, eodemque Amore exstincto, Apostolos Evangelium non amplius annuntiaturos, Martyres sanguinem non amplius effusuros… Perspexi et agnovi Amorem omnes in se concludere Vocationes, Amorem omnia esse, eundemque universa tempora et loca comprehendere!... Uno verbo Amorem aeternum esse!... Tunc, summo delirantis animi gaudio, exclamavi: O Iesu, mi Amor…, vocationem meam tandem inveni! Vocatio mea est amor!... Utique, locum mihi proprium in Ecclesia inveni, locumque istum tu mihi dedisti, mi Deus: in Corde Ecclesiae, Matris meae, ego Amor ero!... Et ita ero omnia… Ac meum desiderium in rem deducetur!!!» [65].
40. Non est ovantis Ecclesiae cor, est sane cor Ecclesiae amantis, humilis et misericordis. Teresilla numquam supra ceteros se collocat, sed in novissimo loco cum Dei Filio se ponit, qui pro nobis servus factus est et «humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis » (Philp 2,7-8).
41. Hoc detectum Ecclesiae cor magna est lux nos quoque involvens hodie, ne scandalizemur propter limites et ecclesiasticae institutionis infirmitates, obscuritate peccatisque signitae atque ut in eius cor amore flagrans ingrediamur, in Pentecoste ex Spiritus Sancti dono incensum. Cor est cuius ignis ex nostro singulo caritatis actu usque reviviscit. “Ego amor ero”: haec est Teresillae optio funditus electa, eius finitum compendium, eius ipsius spiritalis identitas.
Rosarum pluvia
42. Complura post saecula quibus sanctorum series multo fervore ac pulchritudine suam “caelum adeundi” cupiditatem ostendit, sancta Teresilla magna sinceritate agnoscit: «Tunc multa omnium generum interius patiebar (ut ex me quaererem essetne Caelum)». [66] Alio tempore dicit: «Cum Caeli felicitatem, Deum in perpetuum possessum cano, nullam laetitiam sentio, quoniam illud tantum cano quod credere volo». [67] Quid accidit? Deum vocantem ipsa audiebat, ut in Ecclesiae cor ignem insereret potius quam suam somniaret felicitatem.
43. Quod in ea immutavit sivit ut a fervida Caeli cupiditate ad assiduum flagransque desiderium omnium boni transiret, fastigium attingens cum somniaret ut in Caelo continuaretur missio Iesum amandi et efficeretur ut amaretur. Hoc sensu, in una ex postremis epistulis scripsit: «Cogito prorsus in Caelo me minime inoperatam mansuram: meum desiderium est etiam pro Ecclesia animabusque operandi». [68] Illis ipsis diebus, directiore modo, dixit: “Caelum meum in terram continuabitur usque ad mundi finem. Sane quidem meum Caelum exigere volo bene faciens in terra». [69]
44. Sic Teresilla suam persuasissimam responsionem ostendebat uno dono quod Dominus daturus erat, sub fulgida luce quam in eam Deus infundebat. Tali modo in novissimam sui ipsius summam Evangelii perveniebat, initium a plena fiducia sumens, usque ad fastigium doni, ex toto ad alios conversi. Ipsa non dubitabat de huius deditionis fecunditate: «De bono cogito quod meam post mortem agere possum». [70] «Bonus Deus hoc desiderium non mihi tribueret bonum in terra post mortem agendi, nisi id efficere vellet». [71] «Erit tamquam rosarum pluvia». [72]
45. Circulus concluditur. « C’est la confiace», ut aiunt Gallice. Est fiducia quae ad Amorem perducit et a metu nos eripit, fiducia nempe est quae nos adiuvat a nobis ipsis intuitum abducendum, fiducia est quae sinit ut in Dei manibus id deponatur quod ipse solus facere potest. Hoc Amoris viriumque fluentum nobis relinquit, quibus fratrum bono subveniatur. Sic doloribus implicata postremis suae vitae temporibus, Teresia dicere potuit: « Nulli confido nisi amori». [73] Ad extremum amor tantum valet. Fiducia efficit ut rosae dehiscant easque spargat perinde ac si superabundans divinus amor superfluat. Ut gratuitum munus eam postulemus, pretiosum quidem ut gratiae donum, unde nostra in vita Evangelii viae reserentur.
4. In Evangelii corde
46. In Adhortatione apostolica Evangelii gaudium institimus, cohortantes ut ad fontem salientem rediretur, ut illud haberetur quod est praecipuum ac necessarium. Repetere arbitramur ac denuo invitationem proponere.
Synthesis Doctor
47. Haec de sancta Teresilla Adhortatio Nobis dat copiam memorandi in Ecclesia missionaria «nuntium in illo praecipuo versari, in eo nempe quod est pulchrius, grandius, suavius et eadem opera magis necessarium. Quod proponitur fit simplex, ex hoc nihil altitudinis veritatisque amittens, atque sic magis persuasibile fit ac fulgidum». [74] Praecipua pars est «salvifici amoris Dei pulchritudo, qui in Iesu Christo mortuo et resuscitato ostenditur». [75]
48. Non omnia medium locum obtinent, quoniam inter Ecclesiae veritates adest ordo vel hierarchia, et hoc tam ad fidei dogmata attinet quam ad omnem Ecclesiae doctrinam, morali doctrina quoque addita». [76] Moralis christianae medium locum occupat caritas, qua ad absolutum pervenitur Trinitatis amorem, quocirca «amoris in proximum operae extrariae sunt perfectissima ostensio interioris Spiritus gratiae». [77] Ad extremum amor tantum valet.
49. Sane quidem, quod peculiare Teresilla nobis dono dat ut sancta Ecclesiaeque Doctor non est analyticum, quod exempli gratia esset sancti Thomae Aquinatis. Est contra syntheticum, quoniam eius ingenium ad medium locum non perducit, ad praecipuam nempe rem eamdemque necessariam. Ipsa suis verbis suoque ipsius itinere ostendit, quamvis omnes doctrinae normaeque Ecclesiae suum habeant momentum, suum pondus, suam lucem, quasdam esse urgentiores et maioris ponderis erga christianam vitam. Inibi quidem suum intuitum et cor Teresia fixit.
50. Sicut theologi, moralistae, spiritalitatis cultores, sicut pastores et credentes, unusquisque suo in ambitu, necesse etiam habemus recipere quod perspicue Teresilla intellexit et consectaria ex theoria ac practica, doctrina ac re pastorali, persona et communitate amplecti. Audacia opus est interioreque libertate ut id fiat.
51. Ex hac Sancta interdum quaedam excipiuntur minoris momenti, aut argumenta referuntur quae cum quolibet alio sancto sunt communia: quae sunt precatio, sacrificium, eucharistica pietas, et tot aliae pulchrae testificationes, sed hoc modo, illo careremus maxime peculiari, quod donum Ecclesiae fecit, et illud obliviscentes: «Quisque sanctus est missio; est consilium Patris ut, in historiae certo tempore, referatur et efficiatur quaedam Evangelii facies». [78] Quapropter: «Ut noscamus quale sit verbum quod per sanctum vult enuntiare Dominus, in particulis sistere non attinet […]. Contemplari oportet in universum eius vitam, totum eius sanctificationis iter, imaginem illam quae Iesu Christi aliquid refert et exprimitur cum componitur sensus totius eius personae». [79] Id firmiore ratione de sancta Teresilla est dicendum, cum sit ipsa “synthesis Doctor”.
52. A caelo ad terram sancta Teresia a Iesu Infante et a Vultu Sancto hodie sua ex “parva granditate” perstat.
- Cum sit aetas quae suadet ut in sua quisque commoda concludat, pulchritudinem Teresilla ostendit vitam efficiendi donum.
- Cum sit tempus quo leviores necessitates praevalent, ipsae Evangelii summa exigentis est testis.
- Cum sint dies quibus individualismus praestat, ipsa efficit ut amoris vim detegamus, quae intercessio fit.
- Cum sit tempus quo homo a granditate atque dominationis novis speciebus allicitur, ipsa parvitatis viam nobis demonstrat.
- Cum sit saeculum quo tot homines pessumdantur, curae pulchritudinem nos ipsa docet, alterius item proximitatem.
- Cum hodie res complicentur, ipsa nos iuvare potest ut simplicitatem, absolutum amoris, fiduciae derelictionisque principatum detegamus, legum morumque rigiditatem praetergredientes, quae vitam christianam obligationibus ac mandatis replet atque Evangelii laetitiam inhibet.
- Cum tempus sit regressionum clausurarumque, Teresilla ad missionarium exitum nos cohortatur, Iesu Christo allicienti et Evangelio captos.
53. Saeculo et dimidio suum post ortum, Teresilla vivior est quam umquam intra itinerantem Ecclesiam, in Dei Populi corde. Iter facit nobiscum, bonum in terra agens, sicut magnopere optavit. Pulchrius signum sui spiritalis vigoris sunt innumerae “rosae” quas spargit, id est gratias quas Deus nobis donat eius per intercessionem amore repletam, ad nos tuendos, vitae cursum absolventes.
Cara sancta Teresilla,
necesse habet Ecclesia ut
color, fragrantia, Evangelii gaudium luceant.
Tuas mitte nobis rosas!
Adiuva nos ut semper sit nobis fiducia,
sicut evenit tibi,
in magno amore quem pro nobis habet Deus,
ut cotidie imitari possimus
tuam parvam sanctitatis viam.
Amen.
Datum Romae, Laterani, die XV mensis Octobris, in memoria sanctae Teresiae a Iesu, anno MMXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.
[2] Pr 6, Mei ipsius oblatio Victimae Olocausti Amori Misericordioso Boni Dei (9 Iunii 1895), 943.
[3] In biennio 2020-2023 inter illos celebrandos numeravit UNESCO sanctam Teresiam a Iesu Infante, interveniente eius CL ab ortu anniversario.
[4] 29 Aprilis 1923.
[5] Cfr Decretum super virtutibus (14 Augusti 1921): AAS 13 (1921), 449-452.
[6] Cfr Homilia in canonizationem (17 Mai 1925): AAS 17 (1925), 211.
[7] Cfr AAS 20 (1928), 147-148.
[8] Cfr AAS 36 (1944), 329-330.
[9] Cfr Epistula ad Franciscum Mariam Picaud, Episcopum Baiocensem et Lexoviensem (7 Augusti 1947). Nuntius radiophonicus de consecratione Basilicae Lexovensis (11 Iulii 1954): AAS 46 (1954), 404-407.
[11] Cfr AAS 90 (1998), 409-413, 930-944.
[12] Litt. ap Novo millennio ineunte, 42: AAS 93 (2001), 296.
[13] Catechesis (6 Aprilis 2011): L’Osservatore Romano (7 Aprilis 2011), 8.
[14] Catechesis (7 Iunii 2023): L’Osservatore Romano (7 Iunii 2023), 2-3.
[15] LT 220, Ad reverendum M. Bellière (24 Februarii 1897): 561.
[16] Ms A, 69v o: 187.
[17] Cfr Ms C, 33v o-37r o: 274-279.
[18] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 14; 264: AAS 105 (2013), 1025-1026.
[19] Ms C, 34 r o: 275.
[20] Ibid., 36r o: 277-278.
[21] QF, 9 Iunii 1897, 3: 991.
[22] Cfr Ms C, 2v o-3r o: 235-236.
[23] Ibid., 2v o: 235.
[24] Ibid., 3r o: 236.
[25] Cfr Ms A, 84v o: 210.
[26] Cfr Adhort. ap. Gaudete et exsultate (19 Martii 2018), 47-62: AAS 110 (2018), 1124-1129.
[27] Ms A, 32r o: 124.
[28] Id explicavit Concilium Tridentinum: «Sic quilibet, dum seipsum suamque propriam infirmitatem et indispositionem respicit, de sua gratia formidare et timere potest» ( Decretum de iustificatione, IX: DS, 1534). Id iterat Catechismus Catholicae Ecclesiae docens fieri non posse ut quis iustificationis certitudinem habeat se ipsum respiciens aut proprios actus (cfr n. 2005). Fiduciae certitudo in semet ipsis non reperitur, illud ego fundamentum non praebet huius securitatis, quae introspectione haud nititur. Quodammodo id planum fecit sanctus Paulus: «Sed neque meipsum iudico; nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est!» ( 1 Cor 4,3-4). Sanctus Thomas Aquinas hoc modo id explicabat: eo quod gratia “hominem non totaliter sanat» ( Summa Theologiae, I-II, q.109 art. 9, ad 1), «remanet etiam quaedam ignorantiae obscuritas in intellectu» ( ibid., co).
[29] Pr 6: 943.
[30] Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2011.
[31] Hoc plane autumat Concilium quoque Tridentinum: «Nemo pius de Dei misericordia… dubitare debet» ( Decretum de iustificatione, IX: DS 1534). «In Dei auxilio firmissimam spem collocare et reponere omnes debent» ( ibid., XIII: DS 1541).
[32] Ms B, 1v o: 218.
[33] Cfr Ms A, 48v o: 151; LT 92, Ad Mariam Guérin (30 Mai 1889): 384-385.
[34] Pr 6: 941.
[35] QF, 23 Iulii 1897, 3: 1032.
[36] Ms C, 31r o: 271.
[37] Cfr ibid., 5r o-7v o: 238-241.
[38] Ibid., 5v o: 239.
[39] Cfr ibid., 6v o: 240.
[40] Cfr Litt. enc. Lumen fidei (29 Iunii 2013), 17: AAS 105 (2013), 564-565.
[41] Ms C, 7r o: 240-241.
[42] LT 197, Ad sororem Mariam a Sacro Corde (17 Septembris 1896): 538.
[43] Ms A, 83v o: 209.
[44] Cfr Ibid., 45v o-46v o: 146-147.
[45] Ibid., 46r o: 146.
[46] Ibid., 46r o: 146-147.
[47] Ibid., 46v o: 147.
[48] Pr 2: 937.
[49] Summa Theologiae, I-II, q. 62, art. 4 co.
[50] Cfr Ms C, 11v o-31r o: 256-271.
[51] Ms B, 1v o: 218.
[52] Cfr ibid., 4r o: 224.
[53] LT 122, Celinae (14 Octobris 1890): 421.
[54] P 24, 21: 674.
[55] Ibid., 6: 670.
[56] Cfr Ms A, 3r o: 80-81.
[57] LT, 247, Ad Reverendum M. Bellière (21 Iunii 1897): 587.
[58] Cfr Pr 6: 941-943.
[59] Ms A, 84r: 210.
[60] P 54, 22: 726.
[61] Cfr ibid., 15: 725.
[62] Ibid., 17: 725.
[63] Ms C, 29v o-30r o: 269.
[64] Cfr Ms B, 2r o-5v o: 219-229.
[65] Ibid., 3v o: 223.
[66] Ms A, 80v o: 204. Non erat defectus fidei. Sanctus Thomas docet in fide voluntatem et intellectum agere. Voluntas firmiter adhaerere ac radicibus defigi potest. Adhaesio voluntatis, tamen, firma admodum atque defixa esse potest, dum intellectus obscurari. Cfr De Veritate 14, 1.
[67] Ms C, 7v o: 241.
[68] LT 254, Ad patrem A. Roulland (14 Iulii 1897): 593.
[69] QF, 17 Iulii 1897: 1028.
[70] Ibid., 13 Iulii 1897, 17: 1020.
[71] Ibid., 18 Iulii 1897, 1: 1028.
[72] UC, 9 Iunii 1897: 1158.
[73] LT 242, Ad sororem Mariam a Trinitate (6 Iunii 1897): 582.
[74] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 35.
[75] Ibid., 36.
[76] Ibid.
[77] Ibid., 37.
[78] Adhort. ap. Gaudete et exsultate (19 Martii 2018), 19: AAS 110 (2018), 1117.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana