EPISTULA APOSTOLICA
PATRIS CORDE
SUMMI PONTIFICIS
FRANCISCI
CL ANNIVERSARIA OBVENIENTE MEMORIA
A DIE QUO SANCTUS IOSEPH DECLARATUS EST
CATHOLICAE ECCLESIAE PATRONUS
Patris corde: ita Ioseph amabat Iesum, qui in omnibus quattuor Evangeliis «filius Ioseph» vocatur.[1]
Duo Evangelistae qui eius figuram illustraverunt, nempe Matthaeus et Lucas, narraverunt parum, satis tamen ut intellegeretur cuius generis esset hic pater atque missio ipsi a Providentia concredita.
Novimus quod ille humilis faber fuit (cfr Mt 13,55), cui erat desponsata Maria (cfr Mt 1,18; Lc 1,27), «vir iustus» (Mt 1,19), semper paratus ad explendam voluntatem Dei in Lege ei manifestatam (cfr Lc 2,22.27.39) et saltem quattuor per somnia (cfr Mt 1,20; 2,13.19.22). Post longum arduumque iter de Nazareth in Bethlehem, vidit Christum natum in praesaepi, quia alibi «non erat eis locus» (Lc 2,7). Testis fuit adorationis pastorum (cfr Lc 2,8-20) atque Magorum (cfr Mt 2,1-12), qui personam gerebant alteri populi Israel alteri gentium.
Ille legalem paternitatem Iesu accipere non timuit, cui imposuit nomen revelatum ab angelo: «Vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum» (Mt 1,21). Ut notum est, nomen dare cuidam personae vel rei – sicut fecit Adam in narratione Genesis (cfr 2,19-20) – apud populos antiquos significabat illam ad se pertinere.
In Templo, quadraginta dies post nativitatem, una cum matre eius Ioseph obtulit Puerum Domino, et admiratione motus audivit prophetiam, quam Simeon dixit de Iesu et Maria (cfr Lc 2,22-35). Ad Iesum tuendum ab Herode, advena vitam degit in Aegypto (cfr Mt 2,13-18). Reversus in patriam, vixit in recessu parvi et ignoti oppidi Nazareth in Galilaea – unde, ut dicebatur, “propheta non surgit” et numquam “potest aliquid boni esse” (cfr Io 7,52; 1,46) – longe a Bethlehem, ubi natus erat, atque a Ierusalem, ubi erat Templum. Cum vero, ascendentibus ipsis in Ierusalem, Iesum duodecim annos natum amisissent, ipse et Maria requirebant eum turbati, et invenerunt eum in Templo cum doctoribus Legis disputantem (cfr Lc 2,41-50).
Post Mariam, Matrem Dei, nullus Sanctus tantum obtinet spatium in Magisterio pontificio quam Ioseph, eius sponsus. Decessores Nostri explicaverunt nuntium inclusum in paucis verbis relatis in Evangeliis ut magis ostenderent eius praecipuum munus in historia salutis: beatus Pius IX eum «Catholicae Ecclesiae Patronum» declaravit,[2]venerabilis Pius XII proposuit eum tamquam “Patronum opificum”[3]et sanctus Ioannes Paulus II uti «Redemptoris custodem».[4] Populus vero ei se committit uti «bonae mortis patrono».[5]
Itaque, CL transactis annis a quo ipse Catholicae Ecclesiae Patronus declaratus est a beato Pio IX die VIII mensis Decembris anno MDCCCLXX – ut ait Iesus – quia «ex abundantia cordis os loquitur» (Mt 12,34), cupimus vobiscum participare quasdam proprias considerationes de hoc singulari viro, tam proximo humanae condicioni cuiusque nostrum. Huiusmodi desiderium crevit his mensibus pandemiae, in quibus potuimus experiri, in discrimine quod nos afficit, quod «nostrae vitae intexuntur et sustentantur a humilibus hominibus (plerumque oblivione obrutis) qui non apparent in diurnalium et ephemeridum integumentis neque in magnis ostentationibus recentissimi moris sed, absque dubio, describunt hodie decretorios eventus nostrae historiae: medici, infirmorum ministri et ministrae, addicti amplis sedibus rerum venalium, munditiae operatores, senioribus assistentes, vectores, ministri tutelae prospicientes, voluntarii, sacerdotes, religiosi viri et mulieres et perquam plurimi alii qui intellexerunt neminem solum salvum fieri. [...] Quot homines exercent cotidie patientiam et infundunt spem, prospicientes ne serant panicum timorem, sed corresponsalitatem. Quot patres et matres, avi et aviae, magistri ostendunt nostris filiis, parvis et cotidianis gestibus, quomodo occurrere difficultati eamque transire possunt iterum accommodando consuetudines, oculos attollendo et incitando orationem. Quot personae precantur, offerunt et intercedunt pro bono omnium».[6] Cuncti in sancto Ioseph possunt invenire virum qui inobservatus transit, virum qui cotidie adest, discretum et absconditum, intercessorem, fulcimen et ductorem temporibus difficultatum. Sanctus Ioseph nos commonet omnes eos, qui videntur celari vel stare in “secunda serie”, in historia salutis incomparabiliter praecipuum locum obtinere. Quibus omnibus verba aestimationis et gratitudinis dicimus.
1. Pater amatus
Magnitudo sancti Ioseph stat in eo quod ipse sponsus fuit Mariae et pater Iesu. Quapropter «totius dispensationis minister effectus est», sicut affirmavit sanctus Ioannes Chrysostomus.[7]
Sanctus Paulus VI animadvertit eius paternitatem re manifestatam esse «in eo quod de sua vita fecit servitium, sacrificium, dicatum mysterio incarnationis et missioni redemptrici cum illo coniunctae; in eo quod usus est auctoritate legali, quae ad eum attinebat de sacra Familia, ad praebendum ei in totum donum sui ipsius, suae vitae, sui operis; in eo quod suam humanam ad amorem domesticum vocationem convertit in superhumanam oblationem sui ipsius, sui cordis et cuiusque facultatis in amore posito ad serviendum Christo germinato in domo eius».[8]
Propter hoc suum munus in historia salutis, sanctus Ioseph est pater qui semper amabatur a populo christiano, sicut patet ex eo quod toto in orbe ei dedicatae sunt plurimae ecclesiae; multa Instituta religiosa, Confraternitates et ecclesiales coetus spiritu eius incitantur eiusque nomen ferunt; itemque a saeculis varia sacra spectacula in eius honorem peragebantur. Plures Sancti et Sanctae ardenter eum coluerunt, inter quos sancta Teresia Abulensis, quae eum tamquam advocatum et intercessorem accepit, se ipsi multum committens atque cunctas gratias suscipiens quas ab eo postulabat; eo quod ipsamet iuvamen experta sit, Sancta alios hortabatur ut eum colerent.[9]
In omni manuali precationum invenitur aliqua oratio ad sanctum Ioseph. Praecipuae deprecationes ad eum convertuntur quaque feria quarta ac praesertim totum per mensem Martium, ex more ipsi dedicatum.[10]
Fiducia populi in sancto Ioseph posita brevi exprimitur in dicto “Ite ad Ioseph”, quod reducitur ad tempus famis in Aegypto, cum populus alimenta petivit a pharaone et ille respondit: «Ite ad Ioseph et, quidquid vobis dixerit, facite» (Gn 41,55). Agebatur de Ioseph, filio Iacob, qui ob invidiam venditus erat a fratribus (cfr Gn 37,11-28) et qui, secundum narrationem Bibliorum, deinde alter a pharaone in Aegypto factus est (cfr Gn 41,41-44).
Ut natus e progenie David (cfr Mt 1,16.20), e radice cuius erat oriturus Iesus secundum promissionem factam David a propheta Nathan (cfr 2 Sam 7), utque sponsus Mariae de Nazareth, sanctus Ioseph est verticulus qui coniungit Vetus et Novum Testamentum.
2. Pater in miseratione
De die in diem Ioseph vidit Iesum proficere «sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines» (Lc 2,52). Quomodo Dominus fecit cum Israel, ita ille “dirigebat gressus eius, portabat eum in brachiis suis: fuit ei quasi pater qui elevat infantem ad maxillas suas, et declinavit ad eum ut vesceretur” (cfr Os 11,3-4).
In Ioseph Iesus vidit miserationem Dei: «Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se» (Ps 103,13).
Ioseph certe audiverat resonare in synagoga, in prece Psalmorum, Deum Israel esse Deum misericordiae[11], qui bonus est universis et «miserationes eius super omnia opera eius» (Ps 145,9).
Historia salutis perficitur «in spe contra spem» (Rom 4,18) per infirmitates nostras. Nimis saepe putamus Deum fiduciam ponere tantummodo in parte bona et vincente nostrum, cum revera maiore ex parte incepta eius efficiuntur per ac praeter infirmitatem nostram. Hac de causa sanctus Paulus dixit: «Propter quod, ne extollar, datus est mihi stimulus carni, angelus Satanae, ut me colaphizet, ne extollar. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me; et dixit mihi: “Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur”» (2 Cor 12,7-9).
Si hic est oeconomiae salutis prospectus, necesse est ut discamus infirmitatem nostram accipere submissa miseratione.[12]
Malignus inducit nos ad infirmitatem nostram cum iudicio negativo aspiciendam, Spiritus autem miserens fert eam in lumen. Miseratio est optimus modus tangendi id quod est infirmum in nobis. Digitus directus et iudicium adhibitum contra alios persaepe signum est nos intus haud valere ipsum nostrum languorem ipsamque infirmitatem nostram accipere. Tantummodo miseratio nos salvos faciet ab opera Accusatoris (cfr Apc 12,10). Quapropter magni momenti est occurrere Misericordiae Dei, praesertim in Sacramento Reconciliationis, experiendo veritatem et miserationem. Inopinato etiam Malignus nobis veritatem dicere potest, sed si hoc facit, ad nos damnandum. Nos autem scimus Veritatem a Deo venientem nos non damnare, sed accipere, nos amplecti, nos sustinere, nobis ignoscere. Veritas apparet nobis semper veluti Pater misericors de parabola (cfr Lc 15,11-32): ad nos accurrit, nobis reddit dignitatem, nos sublevat, epulas dat pro nobis hac de ratione quod «hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est» (v. 24).
Etiam per angustias Ioseph transit voluntas Dei, historia et inceptum eius. Ita Ioseph nos docet quod fidem in Deo habere includit etiam credere Eum agere posse per nostros timores, nostras infirmitates nostrumque languorem. Et docet nos ne, inter vitae procellas, timeamus Deo gubernaculum nostrae navis relinquere. Nonnumquam nos omnia recognoscere velimus, sed Ipse semper ampliorem conspectum habet.
3. Pater in oboedientia
Similiter ac Deus fecit Mariae, cum ei manifestavit suum propositum salutis, itaque Ioseph patefecit sua consilia, idque fecit per somnia, quae in Bibliis, sicut apud omnes populos antiquos, considerata erant unus e modis quibus Deus voluntatem suam manifestabat.[13]
Ioseph fortiter turbatus est coram arcana praegnatione Mariae: at noluit «eam traducere»,[14] sed decrevit «occulte dimittere eam» (Mt 1,19). In primo somno angelus adiuvit eum solvere eius grave dilemma: «Noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum» (Mt 1,20-21). Responsio eius protinus secuta est: «Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus» (Mt 1,24). Oboedientia ipse superavit aerumnam suam et salvam fecit Mariam.
In secundo somno angelus praecepit Ioseph: «Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum» (Mt 2,13). Ioseph non haesitavit in oboediendo nec interrogationes sibi fecit de difficultatibus quibus occurreret: «Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum et erat ibi usque ad obitum Herodis» (Mt 2,14-15).
In Aegypto Ioseph exspectabat fiducialiter ac patienter nuntium ab angelo promissum Patriam regrediendi. Ut primum, nuntius divinus in tertio somno, postquam certiorem fecisset eum defunctos esse eos, qui quaerebant animam pueri, iussit Ioseph surgere et accipere puerum et matrem eius et redire in terram Israel (cfr Mt 2,19-20), ille rursum paruit sine haesitatione: «Surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel» (Mt 2,21).
Sed dum rediebat, in itinere, «audiens quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire; et admonitus deinde in somnis – et quartum id evenit – secessit in partes Galilaeae et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth» (Mt 2,22-23).
Evangelista Lucas autem rettulit Ioseph suscepisse longum et incommodum iter de Nazareth in Bethlehem, secundum legem census ab imperatore Caesare Augusto latam ut omnes profiterentur, singuli in sua civitate. In ipsis rerum adiunctis natus est Iesus (cfr 2,1-7), et sicut omnes alii pueri, in indicem anagraphicum Imperii inscriptus est.
Sanctus Lucas potissimum sollicite in luce posuit parentes Iesu omnia praecepta Legis observavisse: ritus circumcisionis Iesu, purificationis Mariae post partum, oblationis Deo primogeniti (cfr 2,21-24).[15]
In omnibus rerum adiunctis vitae suae Ioseph novit suum “fiat” dicere, sicut Maria in Annuntiatione et Iesus in Gethsemani.
Ioseph, munere fungens patris familias, docuit Iesum subditum esse parentibus (cfr Lc 2,51), secundum mandatum Dei (cfr Ex 20,12).
In recessu Nazareth absconditus, in schola Ioseph, Iesus didicit facere Patris voluntatem, quae cibus eius cotidianus facta est (cfr Io 4,34). Etiam difficillimo tempore vitae suae, in Gethsemani experto, maluit voluntatem Patris facere et non suam[16] et factus est «oboediens usque ad mortem […] crucis» (Phil 2,8). Quam ob rem in Epistula ad Hebraeos de Iesu dicitur: «Didicit ex his, quae passus est, oboedientiam» (5,8).
Ex omnibus his rebus apparet ut Ioseph «a Deo est arcessitus ut Iesu recta via munerique eius per suae paternitatis exsecutionem famularetur: eo ipso prorsus modo ille in temporis plenitudine magno Redemptionis mysterio adiutricem praestitit operam reque vera salutis minister exsistit».[17]
4. Pater in acceptione
Ioseph accepit Mariam, haud ponens praevias condiciones. Fisus est verbis angeli. «Nobilitas eius cordis effecit ut caritati submitteret quod de lege didicit; et hodie, in hoc mundo ubi vis psychologice, verbis et actis contra mulierem palam adhibetur, Ioseph apparet tamquam figura viri reverentis, lenis, qui, antequam haberet omnes notitias, optavit pro bona fama, dignitate et vita Mariae. Atque, eius in dubio, quomodo melius agendum esset, Deus adiuvit eum recte deligere, illuminans eius arbitrium».[18]
Totiens nostra in vita occurrunt eventus, quorum non intellegimus sensum. Prima nostra reactio est frustratio ac defectio. Ioseph seposuit suas ratiocinationes ut spatium praeberet illi quod eventurum erat, et quantumvis illud in eius oculis mysteriosum apparere posset, ipse id accepit, assumpsit de illo responsalitatem et sua cum historia conciliatus est. Nisi nos nostra cum historia conciliemus, neque valebimus progredi, quoniam semper manebimus obsides nostrarum exspectationum ac sequentium frustrationum.
Vita spiritualis quam Ioseph ostendit nobis non est via quae explanat, sed via quae accipit. Tantummodo incipiendo ex hac acceptione, ex hac conciliatione, etiam animo percipi potest historia maior et sensus altior. Resonare videntur ardentia verba Iob, qui hortationi uxoris ut in omni evenienti sibi malo deficeret, respondit: «Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus?» (Iob 2,10).
Ioseph non fuit vir passive tolerans. Ipse actor fuit animosus et fortis. Acceptio est modus per quem in vita nostra manifestatur donum fortitudinis quod nobis a Spiritu Sancto datur. Tantummodo Dominus potest dare nobis virtutem accipiendi vitam sicut est, et spatium faciendi quoque illi eius parti quae est contradictoria, inopinata et frustrans.
Iesu adventus inter nos est donum Patris, ut unusquisque concilietur sua cum historia, etiam cum prorsus eam non intellegit.
Sicut Deus dixit nostro Sancto: «Ioseph fili David, noli timere» (Mt 1,20), videtur nobis quoque iterare: “Nolite timere!”. Opus est rabiem et frustrationem deponere, et spatium facere, sine ulla mundana tolerantia, sed cum fortitudine spe repleta, illi quod non elegimus, attamen exsistit. Ita vitam accipere nos introducit in quendam sensum absconditum. Vita uniuscuiusque nostrum potest iterum mirabiliter proficere, si reperimus animum vivendi eamsecundum id quod nobis ostendit Evangelium. Et nihil refert, si iam omnia videntur sinistre declinavisse etsi quaedam reverti iam nequeunt. Deus flores proferre potest inter saxa. Etiamsi cor nostrum reprehendit nos, Ipse «maior est corde nostro et cognoscit omnia» (1 Io 3,20).
Denuo redit realismus christianus, qui nihil horum quae exsistunt reicit. Rerum veritas, in sua arcana constantia et implicatione, fert sensum exsistentiae una cum eius lucibus et umbris. Hoc inducit apostolum Paulum ut dicat: «Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum» (Rom 8,28). Et sanctus Augustinus addit: «Etiam illud quod malum dicitur».[19] In hoc universali prospectu, fides cuique eventui laeto vel tristi sensum praebet.
Absit ergo nobis ut putemus quod credere sibi velit faciles consolationis solutiones reperire. Fides quam Christus nos docuit est autem fides, quam videmus apud sanctum Ioseph, qui non querit vias compendiarias, sed “apertis oculis” occurrit sibi accidentibus, ipsemet de iis assumens responsalitatem.
Acceptio Ioseph nos hortatur ad accipiendum alios, sine exclusione, sicut sunt, reservando infirmis praecipuam dilectionem, quia infirma eligit Deus (cfr 1 Cor 1,27), qui est «pater orphanorum et iudex viduarum» (Ps 68,6) et praecipit amare peregrinos.[20] Volumus opinari ex Ioseph moribus Iesum hausisse inceptum parabolae de filio prodigo patreque misericordi (cfr Lc 15, 11-32).
5. Pater cum animo efficiendi
Si primus gradus omnis verae sanationis interioris est propriam historiam accipere, id est intus nostri spatium facere iis quae non elegimus in vita nostra, oportet tamen addere aliam magni momenti notam: animum efficiendi. Qui apparet praesertim tempore difficultatibus occurrendi. Nam in conspectu cuiusdam difficultatis possumus desistere et campum deserere, vel aliquo modo ingenio uti. Ipsae difficultates nonnumquam sunt quae extrahunt ex unoquoque nostrum opes, quas habere minime putabamus.
Multoties, legendo “Evangelia infantiae”, quaestio oritur cur Deus tunc non interveniret directe et clare? Sed Deus intervenit per eventus et homines. Ioseph fuit vir per quem Deus curavit initia historiae redemptionis. Ipse fuit verum “miraculum” quo Deus salvum fecit Puerum et matrem eius. Caelum intervenit confidans animo efficiendi huius viri qui Bethlehem perveniens et nullum in deversorio inveniens locum ubi Maria parere posset, accommodavit stabulum ac denuo composuit illud ut, quantum fieri posset, aptus locus evaderet Dei Filio venienti in mundum (cfr Lc 2,6-7). In conspectu instantis periculi Herodis, qui voluit interficere Puerum, Ioseph iterum in somno monitus est ad Puerum tuendum, et media nocte fugam paravit in Aegyptum (cfr Mt 2,13-14).
In levi lectione harum narrationum, semper videtur mundus esse in arbitrio fortium et potentium, sed “bona notitia” Evangelii est in eo quod ostendatur, non obstante praepollentia et violentia dominatorum terrestrium, quomodo Deus semper inveniat rationem efficiendi suum consilium salutis. Vita etiam nostra aliquando videtur esse in arbitrio fortium potestatum, sed Evangelium dicit nobis Deum semper salvum facere posse id quod valet, si nos eodem animo efficiendi utimur ac faber tignarius de Nazareth, qui potest res adversas in opportunitatem convertere, anteponens semper fiduciam in Providentia.
Si aliquando Deus videtur nos non adiuvare, id non significat nos ab eo derelictos esse, sed potius eum confidere nobis, rebus quas concipere, excogitare et reperire possumus.
Agitur de eodem animo efficiendi, demonstrato ab amicis paralytici qui, ut eum inferrent ad Iesum, summiserunt eum de tecto (cfr Lc 5,17-26). Difficultas non detinuit audaciam et obstinationem horum amicorum. Ipsi persuasum habuerunt Iesum aegrum sanare posse, «et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum. Quorum fidem ut vidit, dixit: “Homo, remittuntur tibi peccata tua”» (vv. 19-20). Iesus agnovit fidem efficiendi qua illi viri conati sunt amicum suum aegrum ad eum portare.
Evangelium non refert notitias pertinentes ad tempus quod Ioseph, Maria et Puer degerunt in Aegypto. Quippe quibus autem oportebat vesci, habitationem et operam invenire. Non est opus multum imaginari ad complendum Evangelii silentium de his rebus. Sacrae Familiae occurrendum erat realibus necessitatibus sicut agunt cunctae aliae familiae, sicut agunt plurimi nostri fratres migrantes qui adhuc hodie vita periclitantur rebus adversis et fame coacti. Hoc sensu censemus sanctum Ioseph revera praecipuum patronum esse his omnibus qui relinquere debent terram suam propter bella, odium, persecutiones et egestatem.
In fine cuiusque eventus qui habet Ioseph veluti actorem praecipuum, Evangelium annotat eum surgere, accipere Puerum et matrem eius et facere quod Deus praecepit ei (cfr Mt 1,24; 2,14.21). Re quidem vera, Iesus et Maria, Mater eius, sunt fidei nostrae thesaurus pretiosissimus.[21]
In consilio salutis Filius a Matre disiungi nequit, scilicet ab ea quae «in peregrinatione fidei processit, suamque unionem cum Filio fideliter sustinuit usque ad crucem».[22]
Necesse est nos ipsos semper interrogemus si cunctis nostris viribus custodiamus Iesum et Mariam, qui arcano consilio commendati sunt nostrae responsalitati, nostrae curae et custodiae. Omnipotentis Filius in mundum venit assumens condicionem magnae infirmitatis. Factus est indigens Ioseph ut defenderetur, custodiretur, curaretur et aleretur. Deus fisus est huic viro, sicut fecit et Maria, quae in Ioseph invenit eum qui non solum voluit vitam eius salvam facere, sed ei et Puero semper providere. Hoc sensu sanctus Ioseph non potest Custos Ecclesiae non esse, quia Ecclesia est continuatio Corporis Christi in historia, et eodem tempore in Ecclesiae maternitate est adumbrata maternitas Mariae.[23] Continuans custodire Ecclesiam, Ioseph continuat custodire Puerum et matrem eius, et nos quoque diligendo Ecclesiam, continuamus Puerum et matrem eius diligere.
Hic Puer est Ille qui deinde dixit: «Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25,40). Sic omnis egens, omnis pauper, omnis patiens, omnis moribundus, omnis advena, omnis carcere clausus, omnis aegrotus sunt “Puer” quem Ioseph custodire continuat. Ecce qua de causa sanctus Ioseph invocatur veluti patronus miserorum, egentium, exsulum, afflictorum, pauperum moribundorumque. Et hanc ob rem Ecclesia non potest non diligere potissimum postremos, quia Iesus praetulit eos, se ipsum in iis profecto agnoscens. Ab Ioseph discere debemus eandem curam et responsalitatem: Puerum et matrem eius amare; Sacramenta et caritatem colere; Ecclesiam et pauperes diligere. Quaeque ex his realitatibus est semper Puer et mater eius.
6. Pater opifex
Indoles quae sanctum Ioseph illustrat quaeque a temporibus primarum litterarum encyclicarum socialium Rerum novarum Leonis XIII in luce posita est, ad eius spectat cum opere necessitudinem. Sanctus Ioseph carpentarius erat qui probe est operatus ut suam familiam sustentaret. Ab eo Iesus didicit pondus, dignitatem et laetitiam quae e sensu proveniunt manducandi panem fructum proprii operis.
Hoc nostro tempore in quo opus videtur rursum urgentem socialem quaestionem significare et coacta operis vacatio nonnumquam gradus assequitur qui animum movent, etiam his in Nationibus ubi per decennia gens in certa prosperitate vixit, necesse est renovata conscientia sensus operis intellegatur qui dignitatem praebet cuiusque noster Sanctus exemplaris est patronus.
Opus navandum fit participatio ipsam operam salutis, occasio ad Regni adventum accellerandum, ad proprias facultates dotesque augendas, eas in famulatu collocando societatis et communionis; opus fit occasio ad complendum non solum nobis ipsis, sed potissimum illi nucleo primitivo societatis quem constituit familia. Familia in qua opus deest, magis ad difficultates exponitur, ad contentiones, divisiones et etiam ad desperatam desperantemque dissolutionis temptationem. Quomodo loqui possumus de dignitate humana nisi conatus efficiamus ut omnes et singuli dignam sustentationem adipisci valeant?
Qui operatur, quodcumque sit eius munus, consociatam operam cum Deo ipso adimplet, quodammodo fit creator mundi qui nos circumdat. Discrimen nostri temporis, quod discrimen est oeconomicum, sociale, culturale et spirituale, omnibus adhortationem praebere potest ad iterum detegendum bonum, pondus et necessitatem operis ad ortum praebendum novae “normali aetati”, in qua nemo excludatur. Opus sancti Ioseph memorat nobis quod ipse Deus, homo factus, opus nullo modo contempsit. Ammissio operis quae tot fratres sororesque attingit quaeque postremis temporibus ob pandemiam Covid-19 appellatam est aucta, oportet adhortationem constituat ad praegressus nostros revisendos. Sanctum Ioseph opificem imploremus ut vias invenire valeamus quae nos obstringant dicere: nullus iuvenis, nulla persona, nulla familia sit sine opere!
7. Pater in umbra
Scriptor Polonus Ioannes Dobraczyński suo in libro Umbra Patris[24] in forma commenticiae fabulae vitam sancti Ioseph narravit. Amoena imagine umbrae figuram definivit Ioseph, qui erga Iesum in terra erat umbra Patris Caelestis: custodivit eum, protexit eum numquam ab eo recessit ut eius sequeretur passus. Cogitemus de eo quod Moyses in memoriam redegit Israel: «In solitudine – ipse vidisti – portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via» (Dt 1,31). Ita Ioseph per totam vitam suam paternitatem exercuit.[25]
Pater non nascitur, sed fit. Et non fit tantum quia filium generat, sed quia curam de eo responsaliter suscipit. Quotiescumque aliquis vir responsalitatem de vita alterius assumit, quodammodo paternitatem erga eum exercet.
In societate nostrae aetatis, saepe filii patre orbati esse videntur. Etiam Ecclesia hodie patribus eget. Semper pondus suum habet admonitio a sancto Paulo ad Corinthios scripta: «Nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres» (1 Cor 4,15); et unusquisque sacerdos vel episcopus debet sicut Apostolus addere: «Nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui» (ibid.). Et ad Galatos dicit: «Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis!» (4,19).
Patris est filium in vitae experientiam, in rerum veritatem introducere. Ille non est tenendus, non claudendus, non possidendus, sed reddendus idoneus ad arbitria, libertatem, profectiones. Forsitan hanc ob rem, praeter appellationem patris, traditio vocavit Ioseph etiam “castissimum”. Non est notio tantum affectiva, sed summarium significat habitus qui possessioni est contrarius. Castitas est libertas a possessione in omnibus vitae ambitibus. Tantummodo cum amor castus est, verus amor est. Amor qui possidere vult, in fine semper periculosus fit, claudit, suffocat, infelices reddit. Deus ipse hominem amore casto dilexit, eum liberum relinquens etiam errandi atque adversus Ipsum se ponendi. Ratio amoris semper ratio libertatis est, et Ioseph novit modo eximie libero amare. Numquam se ipsum in medium locum posuit. Novit se de medio removere, in medium locum vitae suae Mariam et Iesum collocare.
Felicitas Ioseph non est in ratione sacrificii sui ipsius, sed doni sui ipsius. Numquam hoc in viro frustratio animadvertitur, sed sola fiducia. Eius permanens silentium non continet lamentationes, sed semper veros gestus fiduciae. Mundus patribus eget, patronos recusat, illos videlicet recusat qui alterius possessione uti volunt ad suum vacuum implendum; illos recusat qui auctoritatem cum auctoritatis excessu permiscent, ministerium cum deformi obsequio, comparationem cum oppressione, caritatem cum curandi fictione, vigorem cum destructione. Unaquaeque vera vocatio a dono sui ipsius oritur, quod fit cum simplex sacrificium maturescit. Etiam in sacerdotio et in vita consecrata huiusmodi genus maturitatis postulatur. Ubi quaedam vocatio, matrimonialis, caelibataria vel virginalis, doni sui ipsius maturitatem non assequitur, tantum in ratione sacrificii restans, tunc potius quam signum pulchritudinis fieri et amoris laetitiae, in vicem periclitatur infelicitatem, tristitiam et frustrationem exprimere.
Paternitas quae temptationi renuntiat vivendi vitam filiorum, semper spatia rei ineditae patefacit. Unusquisque filius secum semper mysterium affert, rem ineditam quae tantum revelari potest adiuvante patre qui eius libertatem servat, qui est pater conscius suam operam educationis adimplendi et paternitatem plene vivendi sollummodo cum se ipsum “inutilem” reddidit, cum videt filium autonomum fieri et in semitis vitae solum deambulare, cum se ipsum in condicionem Ioseph ponit, qui semper novit illum Infantem eius non fuisse, sed simpliciter eius curis concreditum esse. Revera hoc est quod Iesus significat cum dicit: «Et “patrem” nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, caelestis» (Mt 23,9).
Quotiescumque paternitatem exercemus, semper nobis memorandum est numquam hoc possessionis exercitationem constituere, sed “signum” quod ad paternitatem altiorem adducit. Quodammodo omnes semper in condicione Ioseph sumus: umbra unius Patris caelestis, qui «solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos» (Mt 5,45); et umbra quae Filium sequitur.
* * *
«Surge et accipe puerum et matrem eius» (Mt 2,13), dicit Deus sancto Ioseph.
Propositum huius Epistulae Apostolicae est augere amorem erga hunc magnum Sanctum, ut compellamur ad poscendam eius intercessionem et imitemur eius virtutes eiusque ardorem.
Nam peculiaris missio Sanctorum non est tantum concedere miracula et gratias, sed intercedere pro nobis apud Deum, sicut fecerunt Abraham[26] et Moyses,[27] sicut facit Iesus, «unus mediator» (1 Tim 2,5), quem habemus apud Deum nostrum “advocatum” (1 Io 2,1), semper viventem ad interpellandum pro nobis (cfr Heb 7,25; Rom 8,34).
Sancti adiuvant omnes fideles «ad sanctitatem et proprii status perfectionem prosequendam».[28]Eorum vita est certum signum nos secundum Evangelium vivere posse.
Iesus dixit: «Discite a me, quia mitis sum et humilis corde» (Mt 11,29), ipsique vicissim sunt exemplaria vitae imitanda. Sanctus Paulus palam hortatus est: «Imitatores mei estote!» (1 Cor 4,16).[29]Sanctus Ioseph idem dicit per suum eloquens silentium.
In conspectu tot Sanctorum virorum et mulierum exempli sanctus Augustinus se interrogabat: «Tu non poteris quod isti, quod istae?». Itaque ad maturam conversionem pervenit, exclamans: «Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova!».[30]
Imploremus denique a sancto Ioseph gratiam gratiarum: nostram conversionem.
Ad eum nostram dirigamus orationem:
Salve, Redemptoris custos
et sponsus Mariae Virginis.
Tibi Deus suum Filium commisit;
in te Maria fiduciam suam reposuit;
tecum Christus vir factus est.
O beate Ioseph, etiam nobis monstra te esse patrem,
atque duc nos in vitae itinere.
Impetra nobis gratiam, misericordiam et animum,
et tuere nos ab omni malo. Amen.
Romae, Laterani, die VIII mensis Decembris, in Immaculata Conceptione BMV, anno MMXX, Pontificatus Nostri octavo.
Franciscus
[2] S. Rituum Congreg., Quemadmodum Deus (8 Decembris 1870): ASS 6 (1870-71), 194.
[3] Cfr Allocutio ad adscriptos Societatibus Christianis Operariorum Italicorum (ACLI) ex Italiae Dioecesibus Romae coadunatos (1 Maii 1955): AAS 47 (1955), 406.
[4] Adhort. ap. Redemptoris custos (15 Augusti 1989): AAS 82 (1990), 5-34.
[5] Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1014.
[6] Meditatio tempore pandemiae (27 Martii 2020): L’Osservatore Romano, 29 Martii 2020, p. 10.
[7] In Matth. hom., V,3: PG 57, 58.
[8] Homilia (19 Martii 1966): Insegnamenti di Paolo VI, IV [1966], 110.
[9] Cfr Liber vitae, 6,6-8.
[10] Singulis diebus, iam a plus quam quadraginta annis, post Laudes Nos dicimus orationem ad sanctum Ioseph, sumptam de quodam libro devotionum, saeculo XIX lingua Gallica edito a Congregatione Sororum Iesu et Mariae, quae exprimit pietatem, fiduciam certamque provocationem sancti Ioseph: «Gloriose Patriarcha Sancte Ioseph, cuius potestas impossibilia valet possibilia efficere, veni in auxilium meum his temporibus angustiarum et difficultatum. Accipe sub tuam protectionem tam graves et difficiles condiciones, quas tibi committo, ut felicem solutionem contingant. Pater mi dilecte, omnis fiducia mea in te reponitur. Ne dicatur quod frustra te invocaverim. Et quia tu omnia potes apud Iesum et Mariam, ostende mihi tuam bonitatem tam magnam esse quam potestatem. Amen».
[11] Cfr Dt 4,31; Ps 69,17; 78,38; 86,5; 111,4; 116,5; Ier 31,20.
[12] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium 88; 288: AAS 105 (2013), 1057, 1136-1137.
[13] Cfr Gn 20,3; 28,12; 31,11.24; 40,8; 41,1-32; Nm 12,6; 1 Sam 3,3-10; Dn 2; 4; Iob 33,15.
[14] His in casibus praevidebatur etiam lapidatio (cfr Dt 22,20-21).
[15] Cfr Lv 12,1-8; Ex 13,2.
[16] Cfr Mt 26,39; Mc 14,36; Lc 22,42.
[17] S. Ioannes Paulus II, Adhort. ap. Redemptoris custos (15 Augusti 1989), 8: AAS 82 (1990), 14.
[18] Homilia in S. Missa cum beatificationibus, celebrata in urbe Villavicentiensi, in Columbia (8 Septembris 2017): AAS 109 (2017), 1061.
[19] Enchiridion de fide, spe et caritate, 3.11: PL 40, 236.
[20] Cfr Dt 10,19; Ex 22,20-22; Lc 10,29-37.
[21] Cfr. S. Rituum Congreg., Quemadmodum Deus (8 Decembris 1870): ASS 6 (1870-71), 193; B. Pius IX, Litt. ap. Inclytum Patriarcham (7 Iulii 1871): l.c., 324-327.
[22] Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 58.
[23] Catechismus Catholicae Ecclesiae, 963-970.
[24] Editio originalis: Jan Dobraczyński, Cień Ojca, Warszawa 1977.
[25] Cfr S. Ioannes Paulus II, Adhort. ap. Redemptoris custos, 7-8: AAS 82 (1990), 12-16.
[26] Cfr Gn 18,23-32.
[27] Cfr Ex 17,8-13; 32,30-35.
[28] Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 42.
[29] Cfr 1 Cor 11,1; Phil 3,17; 1 Thess 1,6.
[30] Confessiones VIII,11,27: PL 32, 761; X,27,38: PL 32, 795.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana