Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS PP.

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVO IOSEPHO PUGLISI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Venerabili Dei Servo Iosepho Puglisi Beatorum honores decernuntur.  Ad perpetuam rei memoriam. — « Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus; mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit – et lupus rapit eas et dispergit » (Io 10, 11-12).

Sacerdotalis vocatio a Venerabili Dei Servo Iosepho Puglisi fidelissime secuta adduxit eum ad voluntatem divinam naviter faciendam atque provehendam quandoquidem eam habebat uti potissimum modum quo nos a simulatione et violentia societatis saecularium morum liberemur. Animas quidem numquam dereliquit; immo potius, sanguine suo effuso, iis christianam caritatem infulsit ob praeclarum exemplum quod post martyrium suum etiam magis refulsit.

Beatus Iosephus in vico populari urbis Panhormi natus est die XV mensis Septembris anno MCMXXXVII. Studiis apud seminarium expletis, die II mensis Iulii anno MCMLX ordinationem sacerdotalem suscepit, post quam nominatus est primum Vicarius paroeciae Sanctissimi Salvatoris in vico Settecannoli et Rector ecclesiae Sancti Ioannis Leprosorum, deinde cappellanus Instituti Roosevelt necnon Vicarius paroeciae Beatae Mariae in caelum Assumptae in Valdesi. Postea nominatus est Parochus ecclesiae Beatae Mariae Virginis Immaculatae in civitate Godrano Panormitanae provinciae. Munera Vices Gerentis Rectoris Seminarii Archiepiscopalis Minoris, Moderatoris Circuli pro vocationibus primum dioecesani, dein Regionalis, necnon membrum Consilii Presbyteralis exsequens, ille humano et psychologico sensu praeditus praeclarus exstitit. Animator plurium quoque laicarum societatum fuit, inter quas adnumerantur « Praesentia Evangelii », Actio Catholica, Foederatio Alumnorum Universitatum Studiorum Catholicorum Italicorum, Coetus « Domina Nostra » intra moenia Domus Beatae Mariae Virginis ab Acceptione, necnon multas puellas ac mulieres in difficultatibus versatas adiuvavit. Christianam religionem docuit in publicis scholis, Circuli Nationalis pro Vocationibus fuit consultor atque sacri moderatoris munere functus est apud Seminarium Maius Panormitanum. Parochus electus est ecclesiae Sancti Caietani et Beatae Mariae Virginis a Divino Amore in vico natali suo, ubi, praeter cotidianum pastorale opus, suis praebuit fidelibus missiones ad populum, instructionem in theologia ac arte legendi et scribendi necnon voluntario servitio pro bono proximi. Ut alliceret iuvenes qui, bonis magistris saepe orbati, flagitiis erant obnoxii, ille constituit Circulum « Pater Noster» ad humanam et christianam eorum facultatem iudicandi fovendam. Auctoritatibus civilibus persuasit ut schola media, parvum valetudinarium necnon bibliotheca constituerentur ad socialibus necessitatibus consulendum. Tota eius vita firmiter et congruenter testata est bona Christiana ac humana principia, quae magnum habuerunt pondus in eius spiritalitatem, dum ministerium presbyterale suum constanter exercebat, iugiter Verbo Domini, Magisterio Pontificis et mandatis Pastorum Ecclesiae illuminatus. Omni ope atque opera enisus est in catechesi, oratione, sacramentorum administratione, quorum omnia ex Verbo Dei exoriebantur et eodem contendebant. Cum fiducia et studio praecipue operatus est ad conscientiam christifidelium formandam et processus instruendi fovendos, ut omnes certiores faceret de necessitate facinora et nefaria propulsandi, quatenus impediunt corporis spiritusque incrementum in societate. Tametsi multi eius inceptis religiosis et civilibus institutis consenserunt, eum tamen una voce in odio habuerunt principes factionum hominum perditissimorum in Brancaccio cunctique qui scelestis eorum oboediebant mandatis. Omnia reapse eius incepta minis et plagis deliberate adversabantur et eum tandem ad poenam mortis condemnarunt. Verumtamen Dei Servus, etsi territus, operibus instabat evangelizationis et promotionis humanae. Periculum tamen percipiebat. Domum rediens primo vesperi die XV mensis Septempris anno MCMXCIII, quinquagesimo scilicet die natali suo, octavam circiter horam post meridiem, autocineto in area stativa statuto, ad fores domus accedebat. Dum claves ex sinu proferebat, aliquis de vico obviam ei ivit et inquit, « Pater, praedatoris opera haec est! » Pater Iosephus subridens respondit, « hunc meum vitae exitum iamdudum praevidebam ». Alterum maleficum hominem a tergo nequit videre qui furtim appropinquavit et ictum sclopeto misit in eum coniectu mortifero in cervicem. Tranquillitas animi, quam Dei Servus in puncto mortis ostendit, valde fortitudinem testatur eius fidei. Sanguine effuso, proclamavit Evangelium spei quod etiamnunc repercutitur in animis eorum qui noverant eum.

Martyrii fama per communitatem ecclesialem diffusa, Inquisitio dioecesana peracta est apud Curiam archidioecesis Panormitanae, cuius auctoritas probata est a Congregatione de Causis Sanctorum Decreto die XVI mensis Ianuariis anno MMIV promulgato. Voto favorabili Consultorum Theologorum habito in Congressu Peculiari diei X mensis Octobris anno MMVI, Patres Cardinales atque Episcopi, in Sessione Ordinaria congressi, agnoverunt mortem huius Venerabilis Servi Dei verum fuisse martyrium. Quapropter, die XXVIII mensis Iunii anno MMXII, Benedictus XVI iussit Congregationem de Causis Sanctorum ut promulgaret Decretum de martyrio, ac deinde statuit ut sollemnis ritus eius beatificationis Panhormi, in Italia, die XXV mensis Maii anno MMXIII, celebraretur.

Hodie igitur, in praedicta urbe, de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Dei Servum Iosephum Puglisi in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Pauli S.R.E. Cardinalis Romeo, Archiepiscopi Metropolitae Panormitani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Iosephus Puglisi, presbyter dioecesanus, martyr, secundum cor Iesu pastor, insignis eius Regni iustitiae pacisque testis, evangelicus veniae ac pacis sator, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die vicesima prima mensis Octobris, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Praestet praeclara huius martyris vita optimum fidei exemplum perspicuumque Dei gratiae testimonium omnibus et singulis christifidelibus quandocumque persecutiones patiuntur, ut Deo soli, qui est «refugium et virtus, adiutorium in tribulationibus» (Ps 46, 2), vitas suas concredant, quoniam ii gaudebunt et exsultabunt in caelis ubi merces copiosa erit et locuples.

Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Maii, anno Domini MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

 

De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status

PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis


*AAS, vol. CVII (2015), n. 1, pp. 3-5.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana