Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS PP.

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI SERVO DEI ODOARDO FOCHERINI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave et onus meum leve est » (Mt 11, 28-30).

Vita Servi Dei Odoardi Focherini plane cum Evangelii verbis congruebat: nam ipse, conscius gravis suavisque responsalitatis christianae electionis, singulis suis in actibus invitationem secutus est ut iugum Domini crucifixi cum serenitate tolleret ac fiduciosa spe.

Servus Dei natus est die VI mensis Iunii anno MCMVII Carpii prope Mutinam. Puer iam actuose paroeciae et oratorii vitam participavit, christiana institutione ductus a patre et noverca recepta. Deinde nomen dedit Actioni Catholicae, in qua muneribus etiam regiminis dioecesani functus est, ac potissimum in diurnariorum catholicorum officio est operatus. Summus Pontifex Pius XI anno MCMXXXVII, agnoscens eius studium associativum, titulum ei tribuit Equitis Sancti Silvestri. Ipse toto animo quoque puerorum exploratorum motui adhaesit. Officiosa promissio nuptiarum cum Maria Marchesi facta, Bononiam petiit munus militiae expleturus. Postea uxorem eam duxit, ex qua septem filios generavit. Servus Dei primum operatus est in patris taberna, inde apud societatem sarciendis damnis.

Tempore secundi belli mundialis ipse coepit se dicare, omnimode in hac re studens, requirendis militibus et vinctis deperditis atque iuvandis Hebraeis qui persecutionem patiebantur, rete frequens componens solidarietatis. Ipsemet opus dabat ut iis subsidia invenirentur, documenta procurarentur, fugae pararentur aliaque necessaria his infelicibus tuendis praeberentur. Eius cauta sollicitudine, uti creditur, circiter centum personae sunt servatae. Quidam horum hominum, quos iuvit Servus Dei, dixit: « Veniebat Focherini ut sua serenitate nostras placaret terrores», sic testimonium perhibens his verbis de divitiis spiritus Odoardi etiam temporibus maximae aerumnae ac difficultatis. Haec caritatis actuositas clam perficiebatur et iuxta eius vitam cotidianam: nam usque ad finem ipse operabatur apud acta diurna vulgo appellata L’Avvenire d’Italia.

Etiamsi circumspecte agebat, tamen die XI mensis Martii anno MCMXLIV Focherini, dum fugam praeparabat cuiusdam hominis requisiti, qui in valetudinario Carpii receptus erat, apprehensus est et in carcerem conductus Bononiae. Ibi retentus est quattuor per menses, sine certa accusatione atque una interrogatione, in qua palam ostensa est magis adversitas inquirentium contra eius firmam catholicam fidem quam exsistentia cuiusvis certae rationis accusandi. Die V mensis Iulii decretum est ut transferretur in campum captivis custodiendis in loco Fossoli, prope Carpium, ubi, praeter augentes difficultates, semper valuit manifestare sua interesse quae sociorum in vinculis essent condiciones, quos adiuvabat et solabatur, conveniens etiam cum eis in oratione. Cunctis in adiunctis ostendebat dotes humanas, intelligentiam et religiosum fervorem, apud omnes haud parum suscitans stuporem.

Ineunte mense Augusto Servus Dei in campum pro captivis politicis et ob phyleticum odium detentis in locum Gries prope Bolzanum translatus est, de quo inde conductus est ad Hersbruk, ubi pars campi Flossenburg sita erat. Hoc profecto durissimum tempus fuit. Illo loco Servus Dei una cum aliis captivis indigentiam cibi et curae est passus, ita ut, licet bona fruens valetitudine, mense Novembri graviter aegrotavit ob cruris et pedis sinistri infectionem atque in valetudinarium campi deductus est.

Propter ortam septichaemiam in peiorem statum versus, die XXVII (vel XXIV) mensis Decembris anno MCMXLIV viribus iam destitutus animam Deo reddidit. Iuxta eum stetit tunc eius socius in captivitate Servus Dei Teresius Olivelli, qui ultima eius verba recoluit: « Declaro quod morior in admodum pura fide Catholica Apostolica Romana in plenaque submissione voluntati Dei, vitam meam offerens in oblatione pro dioecesi mea, pro Actione Catholica, pro L’Avvenire d’Italia atque ut pax in mundo revertatur».

Propter martyrii famam, qua Servus Dei circumdatus est ab illo tempore quo notus fuit eius aedificans obitus, apud Curiam episcopalem Carpiensem instituta est Inquisitio dioecesana. Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria censuerunt Servum Dei ob fidelitatem Christo et Ecclesiae occisum esse.

Summus Pontifex Benedictus XVI die X mensis Maii anno MMXII agnovit eius mortem verum fuisse martyrium in odio fidei necnon statuit ut beatificationis ritus Carpii, in Italia, die XV mensis Iunii anno MMXIII persolveretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Servum Dei Odoardum Focherini in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Francisci Cavina, Episcopi Carpensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Odoardus Focherini, laicus et paterfamilias, congruens Evangelii testis, qui bonum fratrum suae vitae oblationi anteponere non haesitavit, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die vicesima septima mensis Decembris, qua in caelum ortus est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Iunii, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

 

De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status

PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis


*AAS, vol. CVII (2015), n. 3, pp. 247-249.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana