FRANCISCUS
EPISTULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI MONTERISI
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD SESCENTESIMUM ANNIVERSARIUM
INVENTIONIS STATUAE DOMINAE DE LIBERA
COMMEMORANDUM, APUD SANCTUARIUM IN CERCEMAGGIORE
Venerabili Fratri Nostro
Francisco S.R.E. Cardinali Monterisi,
Archipresbytero olim Basilicae Papalis Sancti Pauli de Urbe
Sexto volvente saeculo ex quo observatissima Mariae orantis statua detecta est sub terra Cercemaggiore, Nos magnopere laetamur de innumerabilibus beneficiis quibus christifideles, Beatissimae Virgini hoc in loco devoti, constantem per eius intercessionem copiose ditantur. Cum enim primum incurrit aratrum in illum urceum qui Dominae Nostrae effigiem includebat, illico inceperunt multa mira multaeque sanationes quae incolarum fidem corroboraverunt atque auxerunt. Huic quidem venerationis Mariae primordii in Cercemaggiore narrationi aptissima sonant Psalmistae verba: "Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim, terram fructiferam in salsuginem" (Ps 107, 33-34).
Ergo idonea Nobis videtur petitio Venerabilis Fratris Ioannis Caroli M. Bregantini, Archiepiscopi Metropolitae Campobassensis-Boianensis, qui rogavit Nos ut aliquem Praesulem mitteremus qui Nostram gereret personam Nostrasque adstantibus gratulationes proferret. Hac de causa, ad sescentesimum anniversarium inventionis statuae Dominae de Libera convenienter commemorandum, te, Venerabilis Frater Noster, Patris purpurati dignitate ornatum ac devotioni Marianae colendae deditum, his Litteris nominamus Missum Extraordinarium Nostrum ac renuntiamus ut iure Nostram geras personam apud sanctuarium in Cercemaggiore die altero proximi mensis Iulii. Valde exoptamus ut haec commemoratio, quae ipso in Anno Fidei habetur, animos singulorum prope ac longe participum inflammet ad vias novas Christi Evangelii cognoscendas percurrendas et ubique instituendas. Haec celebratio faveat insuper devotioni erga Beatissimam Mariam Virginem quae iure meritoque a Christo originem et efficaciam trahat. Exoptamus ut tu, Venerabilis Frater Noster, nunties participantibus quam pretiosum sit christifidelibus exemplum Matris Dei quae provocet christifideles ad profundiorem in Deum fidei oboedientiam arctioremque spiritalem cum Eius Filio communionem. Ne praetermittas quin Archiepiscopus Campobassensis-Boianensis ceterique adstantes Praesules, sacerdotes, Patres et Fratres Ordinis Praedicatorum aliique religiosi viri mulieresque necnon omnes christifideles laici Nostro salutentur nomine Nostramque erga se benevolentiam sciant.
Instanti denique prece Omnipotentem Deum exoramus, ut diligenter officium tibi concreditum expleas, ita ut omnes anniversaria participantes uberibus gratiis a Domino ditentur.
Caelestium verum donorum conciliatrix et nuntia esto Nostra Benedictio Apostolica, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, libenter in Domino impertimus, quam item ad omnes congregatos volumus pertinere.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Maii, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana