Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
IOANNI LUDOVICO S.R.E. CARDINALI TAURAN

 

Venerabili Fratri Nostro
Ioanni Ludovico S.R.E. Cardinali Tauran
Praesidi Pontificii Consilii pro Dialogo inter Religiones

Cum Catholica Ecclesia in Bielorussia in Annum Fidei praeparationem necnon celebrationem incluserit quadringentesimae anniversariae memoriae diei quo Romana ex urbe Budslaviam pulcherrima et gratiis celebris imago Sanctae Dei Genetricis allata est, optima videtur offerri occasio cultum et venerationem Immaculatae Virginis simulque novam evangelizationem ibidem fovendi.

Nutu autem divino Nos nuper ad beati Petri Successoris solium evecti, invenimus petitionem Venerabilis Fratris Thaddaei Kondrusiewicz, Archiepiscopi Metropolitae Minscensis Latinorum - Mohiloviensis Latinorum, qui ab illustri Decessore Nostro Benedicto XVI humiliter poposcit ut singularem hanc ob rationem Legatum suum in sanctuarium Budslaviense mitteret. Libenter ergo Nos consilium eius comprobamus et ad hanc honorificam missionem explendam Nostrum Missum Extraordinarium te nominamus, Venerabilis Frater Noster, qui Romanorum Pontificum tot per annos fidus ac fidelis es cooperator quique Ecclesiae amore es accensus.

Nostras igitur vices agens diebus V-VI proximi mensis Iulii Budslaviae liturgicis ritibus praesidebis. Memoratum sacrum ibi Pastorem ceterosque Venerabiles Fratres in Episcopatu, presbyteros, Ordinis Fratrum Minorum sodales, religiosos viros et mulieres, civiles moderatores et publicos rectores, Orthodoxae Ecclesiae aliarumve christianarum Communitatum Pastores et asseclas cunctosque ibi turmatim congregatos peregrinos Nostro nomine comiter salutabis.

Extollantur cupimus, hac oblata opportunitate, singulares virtutes et spirituales divitiae sanctissimae Dei Genetricis Mariae, quae est "Virgo Ecclesia facta, et electa a sanctissimo Patre de caelo, quam consecravit cum sanctissimo dilecto Filio suo et Spiritu Sancto Paraclito, in qua fuit et est omnis plenitudo gratiae et omne bonum" (S. Franciscus Assisiensis, Salutatio Beatae Mariae Virginis, 1-3).

Ipsimet vero laetamur de hoc memorabili eventu, potissimum quoniam templum Budslaviense devotionis et religionis populi novam videt aetatem, cum Nationale Sanctuarium Bielorussiae factum sit metaque peregrinationum quae ex proximo et longinquo vehiculis vel etiam pedibus veniunt ad maternam intercessionem Deiparae variis in necessitatibus impetrandam.

Dum quidem legationem tuam precibus comitamur atque una cum tot credentibus a caelesti Regina, fulgida Stella novae evangelizationis, pacem praesertim imploramus, quam solus Iesus Christus dare potest, Benedictionem Nostram Apostolicam, divinae gratiae auspicem atque propensae Nostrae caritatis testem, tibi in primis impertimus, Venerabilis Frater Noster, quam Minscensi-Mohiloviensi dilectae communitati eiusque navo Praesuli cunctisque sacras celebrationes participantibus communicabis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Maii, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

 

FRANCISCUS

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana