FRANCISCUS
EPISTULA DATA
AUDRYS IOSEPHO S.R.E. CARDINALI BAČKIS
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONES MILLESIMI VICESIMI QUINTI ANNIVERSARII
BAPTISMI GENTIS RUSSIAE KIOVIENSIS
Venerabili Fratri Nostro
Audrys Iosepho S.R.E. Cardinali Bačkis
Archiepiscopo emerito Vilnensi
Magnopere Ecclesia in Ucraina laetatur quod mille ac viginti quinque annos abhinc gens Russiae Kioviensis sacramentum Baptismi, omnium Dei beneficiorum "praeclarissimum et praestantissimum" (S. Gregorius Nazianzenus, Oratio 40), in flumine Borysthensi accepit. Eo quidem tempore, quamquam gratia divina iam solum illius terrae reddiderat fertile, copiosiores fructus e praedicatione Evangelii omnino sunt nati. Magno enim ardore sanctus Vladimirus, princeps Kioviensis, mores populi sui corrigendos curavit ut quisque perciperet amorem proximi cum Dei amore esse arcte conexum. Ad aquas salutis ipse nempe invitavit omnes: iuvenes et virgines, senes cum iunioribus, omnes coetus et classes, primores atque populares, ut, "in una spe vocationis" vocati, solliciti servarent "unitatem spiritus in vinculo pacis" et unum Deum et omnium Patrem adorarent (cfr Eph 4, 3-6).
Caritas benevolentiae, qua amatissimum populum Ucrainum complectimur, postulat sane ut illi huiusmodi anniversarium recolenti adsimus bene ominantibus verbis, Nostras orationes significantibus. Quamobrem haud inviti suscipere volumus postulationem Suae Beatitudinis Sviatoslai Shevchuk, Archiepiscopi Maioris Kioviensis-Haliciensis, qui preces ad Nos admovit ut aliquem mitteremus virum qui Nostram gerat personam Nostramque afferat salutem. Ergo ad te, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram convertimus, certi te esse praeditum iis animi et ingenii laudibus quibus exspectationi omnium satisfacias. Te igitur hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad celebrationes millesimi vicesimi quinti anniversarii Baptismi gentis Russiae Kioviensis quae diebus XVII et XVIII proximi mensis Augusti sollemniter Kioviae agentur. Tam vero huiuscemodi eventus gaudiorum optatissimam praebet exultandi occasionem non solum Praesulibus et fidelibus Ecclesiae Graecae Catholicae Ucrainae, sed etiam fratribus ritus Latini aliorumque rituum, quandoquidem unus idemque est Spiritus qui ditissima dona largitur ac mirabilia operatur (cfr 1 Cor 12, 11). Cunctos ideo participantes adhortaberis ut, viribus collectis consilioque communi capto, Evangelium sponte ac libenter una voce annuntient. Omnes insuper adstantes exhortare ut precibus, meditatione nec non spiritalium necessitatum consideratione fidei zelo in vita cotidiana ferveant. Coram civilibus auctoritatibus momentum huius anniversarii demonstrabis nec non eius sollicitudinem de totius populi progressione et bono.
Cunctos Ucrainae Pastores ceterosque sacros Praesules ibi congregatos, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos ad maiorem usque spiritalem unitatem adhortans, Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes benevolentiam.
Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, intercessionem Sancti Vladimiri et Sanctae Olgae suppliciter invocantes, in tua missione implenda precibus comitabimur Tibique Benedictionem Apostolicam libentes impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationum participibus rite transmittas volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Iunii, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana