FRANCISCUS
EPISTULA DATA
CLAUDIO S.R.E. CARDINALI HUMMES
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CONCLUSIVAM CELEBRATIONEM
NATIONALIS PEREGRINATIONIS RELIQUIARUM
SANCTI ROCHI GONZÁLES EIUSQUE SOCIORUM MARTYRUM
Venerabili Fratri Nostro
Claudio S.R.E. Cardinali Hummes, O.F.M.
Praefecto Emerito Congregationis pro Clericis
Fortis est ut mors dilectio (Ct 8,6) sanctorum, sublime exemplar aemulantium Redemptoris, qui verbis docuit opereque demonstravit quod bonus pastor animam suam ponit pro ovibus (Io 10,11). Ad magnum coetum huiusmodi pastorum pertinent sanctus Rochus González de Santa Cruz, primus Paraquariae sanctus, ac Alfonsus Rodríguez et Ioannes del Castillo, missionario zelo de Hispania usque ad Paraquariam perducti. Beatissimam Deiparam Virginem Mariam constanter invocantes, hi strenui Societatis Iesu presbyteri assidue in Christo aeternam salutem indigenis populis praedicaverunt, multa bona opera ubique inchoantes et ita dictas reductiones condentes, atque denique proprio effuso sanguine fidei testimonium confirmaverunt et coronam gloriae ab ipso Domino in caelo receperunt (cfr 2 Tim 4,8).
Sicut dilectus Decessor Noster beatus Ioannes Paulus II hos tres evangelizationis heroicos fautores maxima cumulavit laude, cum Assumptione in urbe sollemniter eos sanctos proclamavit, eo magis et libentius nunc Nos, qui magis adhuc eorum sentimus necessitudinem, cupimus Ipsi eos venerari eorumque cultum commendare et fovere. Cum vero compertum habemus amplum esse campum humanae miseriae atque plurimis ferventibusque indigere misericordiae ministris, spem vivam ponimus in valido exemplo potentique apud Deum eorum intercessione.
Laetanti ergo animo novimus magna cum devotione Pastorum et Christifidelium reliquias sancti Rochi González eiusque Sociorum totam per nationem in peregrinatione perferri, quod haud dubie optimam offert occasionem ad preces abundantius fundendas, animas a peccatis purgandas, Eucharisticum pabulum saepius recipiendum Verbumque Dei recte explanandum et meditandum. Quae omnia in hoc singulari Anno Fidei simulque XXV anniversaria memoria eorum canonizationis die XV mensis Novembris fastigium attingent in celebratione in urbe capite Paraquariae.
Cupientes ergo Nos quoque eis tribuere honorem, simulque populi illius terrae probatam confirmare fidem, apostolico cum ardore quondam a his Sanctis inchoatam, prompto animo accepimus petitionem Venerabilis Fratris Catalini Claudii Giménez Medina, Episcopi Caacupensis, Praesidis Conferentiae Episcoporum Paraquariae, qui humane a Nobis poposcit ut Patrem Purpuratum illuc mitteremus ad memoratam conclusivam celebrationem Assumptione insigni in urbe proximo die XV mensis Novembris. Ad te autem recurrimus, Venerabilis Frater Noster, qui sancti Francisci Assisiensis excellens es filius, Decessorum Nostrorum fidelis operis socius Nosterque fidus amicus, quique dignus profecto videris ad honorificam hanc explendam legationem. Libenter ideo te eligimus et Nostrum Missum Extraordinarium ad memoratam celebrationem destinamus.
Rogamus te ut, dum praesidebis celebrationibus, adstantes Nostro nomine imo ex corde salutes iisque sensus ostendas sincerae Nostrae caritatis. Proinde cohortaberis omnes Christifideles, ac praecipue sacros Pastores, claro exemplo sanctorum Martyrum incitatos, ad fidem catholicam vigilanter servandam, strenue proclamandam bonisque moribus usque probandam. Dum tandem ipsi laetanter gratias agunt Deo propter tam eminentes caelestes Paraquariae totiusque regionis Protectores, tu eos sermone incita ut sanctorum per intercessionem sese late aperiant ad Divinam Misericordiam recipiendam fratribusque assidue implorandam.
Denique Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae pignus et sincerae Nostrae caritatis testem, perlibenter tibi elargimur, quam nomine Nostro cum omnibus hunc memorabilem eventum participantibus peramanter communices volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Octobris, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana