FRANCISCUS
EPISTULA DATA
STANISLAO S.R.E. CARDINALI RYŁKO
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD SESCENTESIMAM QUINQUAGESIMAM ANNIVERSARIAM MEMORIAM
CONSECRATIONIS CRACOVIENSIS CATHEDRALIS
TEMPLI SANCTO STANISLAO DICATI
Venerabili Fratri Nostro
Stanislao S.R.E. Cardinali Ryłko
Pontificii Consilii pro Laicis Praesidi
Cracoviensis cathedralis ecclesia, quae splendore et ornamentorum venustate inter alia templa enitet, maiore sane ratione celeberrima est plurimos ob magni momenti eventus, quorum per saecula tacita fuit testis. Minime ergo mirandum est Polonorum generationes hoc templum frequenter invisere, sive catholicae sollemnis liturgiae participationis causa sive ad patriae historiae, regum et heroum praestantissima monumenta propriis oculis inspicienda. Hanc etiam ecclesiam semper maxime in corde habuit beatus Noster Decessor Ioannes Paulus II, qui ibidem presbyter est ordinatus et postea uti sacerdos, episcopus et papa totiens Eucharistiam celebravit.
In honorem sancti Stanislai, episcopi Cracoviensis et martyris, Poloniae Patroni, qui Assisii anno MCCLIII a papa Innocentio IV canonizatus est, magnis impensis fuit hoc templum exstructum et anno MCCCLXIV sollemniter consecratum. Cum ergo mox DCL anni recenseantur ab illo faustissimo die, Venerabilis Frater Noster Stanislaus S.R.E. Cardinalis Dziwisz, Archiepiscopus Metropolita Cracoviensis, postulavit a Nobis ut quendam Delegatum ad iubilarem celebrationem mitteremus.
Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram admovimus, quem aptum ad hoc munus congrue explendum aestimamus. Tu enim, in illa particulari Ecclesia quondam institutus et presbyter ordinatus, postea ministerium praestitisti apud Secretariam Status. Inde ex voluntate beati Ioannis Pauli II episcopus constitutes, anno MMIII Pontificio Consilio pro Laicis Praeses es destinatus, ac demum etiam in Collegio Cardinalium a Benedicto XVI collocatus. Insuper huius cathedralis ecclesiae Patrono sancto Stanislao es devotus, cuius in baptismate nomen recepisti.
Quam ob rem libenter te Nostrum Missum Extraordinarium nominamus ad sescentesimam quinquagesimam anniversariam memoriam consecrationis Cracoviensis cathedralis templi sancto Stanislao dicati die XXVIII mensis Martii huius anni sollemniter agendam. Liturgicis ergo celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque benignam omnibus significabis salutationem. Quo uberiores fidei, spei et caritatis fructus apud populum edi possint, Nos legationem tuam precibus comitabimur, tu vero Pastores et Christifideles ad servandam colendamque catholicam fidem et traditionem Sanctorumque cultum sollicito animo cohortaberis, sicut hucusque mille per annos avi eorum hoc in loco fecerunt. Hoc sane maximi nunc videtur momenti, quoniam novae evangelizationis omnino urget necessitas simulque veteres pretiosi humani christianique thesauri sunt servandi ac posterioribus diligenter tradendi.
Benedictionem demum Apostolicam, supernae gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem Tibi elargimur, Venerabilis Frater Noster, quam nomine Nostro cum dilecto Archiepiscopo Metropolita Cracoviensi et omnibus memorabilem hunc eventum participantibus amanter communices volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Februarii, anno MMXIV, Pontificatus Nostri primo.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana