FRANCISCUS
EPISTULA DATA
IOANNI LUDOVICO S.R.E. CARDINALI TAURAN
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD SOLLEMNEM CELEBRATIONEM INAUGURATIONIS
NUPER RENOVATI SANCTUARII
SANCTI AUGUSTINI IN ANNABA
Venerabili Fratri Nostro
Ioanni Ludovico S.R.E. Cardinali Tauran
Pontificii Consilii pro Dialogo inter Religiones Praesidi
Centesimo recurrente anno ab elevatione Sanctuarii Sancti Augustini in Annaba, quae olim Hippo appellabatur, ad gradum basilicae minoris, dignum omnino videtur singulare hoc faustum eventum sollemni modo memorari. Agitur enim de urbe vetusta Africae testimonio tot christianorum necnon vita et multiplici navitate praeclari auctoris Confessionum illustrata. Gaudentes igitur notitiam percepimus sacra millam aedem in honorem eius Deo aedificatam nuper renovatam esse beneficio potissimum societatum Algeriae et Francogalliae nec non plurimorum hominum bonae voluntatis.
Ad maiorem profecto honorem tribuendum faustae celebrationi Venerabiles Fratres Ghaleb Bader, Archiepiscopus Metropolita Algeriensis, Claudius Rault, M. Afr., Episcopus Laghuatensis, Paulus Desfarges, S.L, Episcopus Constantinianus, et Ioannes Paulus Vesco, O.P., Episcopus Oranensis, Nosmet Ipsos humanissime invitaverunt ad inaugurationem nuper restaurati sacri aedificii peragendam. Grati omnino de invitatione ista, aliquem potius eminentem decrevimus virum quaerere, qui Nostras vices in Annaba posset gerere Nostramque erga fideles terram Algeriensem incolentes dilectionem manifestare.
Ad Te autem fidentes recurrimus, Venerabilis Frater Noster, qui Gallicae Nationis praestantissimus es filius Nobisque carissimus, quiqueiam tot per annos Romae ministerium tuum fideliter praestas in Sedis Apostolicae et universalis Ecclesiae utilitatem, nunc veluti Pontificii Consilii pro Dialogo inter Religiones Praeses. Quapropter hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum te nominamus ad sollemnem celebrationem inaugurationis nuper renovati Sanctuarii Sancti Augustini in Annaba, in centesima videlicet memoria elevationis istius ecclesiae ad gradum basilicae minoris, quae die II proximi mensis Maii sollemniter agetur.
De Deo eiusque opera pro genere humano loquens, omnes illic fideles adstantes adhortaberis ut precibus, meditatione necnon spiritalium necessitatum consideratione novo studio divinam voluntatem quaerere atque fidei zelo in vita cotidiana fervere velint. Coram religiosis civilibus que auctoritatibus momentum personae et pondus doctrinae sancti Augustini pro hominibus nostrae etiam aetatis in lucem pones. Cunctos Algerienses Pastores ceterosque sacros Praesules ibidem congregatos, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos ad maiorem usque spiritalem unitatem concitans, Nostro salutabis nomine. Verba Nostrae benevolentiae etiam ad Muslimos extendas volumus, praesertim ad illos qui signa benevolentiae erga christianos illic commorantes demonstrant.
Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, In tua missione implenda intercessioni ipsius sancti Augustini committimus dum precibus Te comitamur. Benedictionem denique Apostolicam libentes Tibi impertimur, caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationum participibus copiose largiri volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Martii, anno MMXIV, Pontificatus Nostri secundo.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana