FRANCISCUS
EPISTULA DATA
ENNIO S.R.E. CARDINALI ANTONELLI
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CONSECRATIONEM NOVI SANCTUARII
SANCTI GABRIELIS A VIRGINE PERDOLENTI
Venerabili Fratri Nostro
Ennio S.R.E. Cardinali Antonelli
Pontificii Consilii pro Familia olim Praesidi
Certiores nuper facti sumus, quod animum Nostrum gaudio adimplevit, proxime novum Sanctuarium Sancti Gabrielis a Virgine Perdolenti in pulcherrima Aprutii regione sollemni modo consecratum iri. Tum sacri Praesules et presbyteri tum Christifideles laici, hac data occasione, gratias omnipotenti Deo agent ob tanta Eius beneficia quae per annos peregrinis, intercedente sancto illo adulescente et Congregationis Passionis Iesu Christi sodale, largiri est dignatus.
Agitur, novimus, de loco cultus inter celeberrimos in Italia et in Europa, in quo singulis annis complures fideles pientissime orant sibi suisque divina dona exposcentes, peccata sua confitentur misericordiam divinam accipientes atque Eucharistiam devotissime participant. Multi etiam iuvenes et infirmi ad Sanctuarium accedunt ut auxilia humillime rogent, protectionem et spiritalem consolationem.
Iuvat omnino recordari sanctum Ioannem Paulum II, praeclarum Decessorem Nostrum, die XXX mensis Iunii anno MCMLXXXV, inter tot fideles, Cryptam illic sancti Gabrielis inauguravisse nec non Sacellum Reconciliationis.
Cum de eventu magni momenti agatur, Venerabilis Frater Michaël Seccia, Episcopus Aprutinus seu Teramensis-Hatriensis seu Atriensis nec non Reverendus Pater Natalis Panetta, C.P., Sanctuarii Rector, humanissime Nosmet Ipsos invitaverunt ut, felici occasione consecrationis novi Sanctuarii oblata, pastorale iter in Aprutium faceremus, Evangelium Christi dilectis fratribus sororibusque huius regionis praedicaturi.
Grati omnino de invitatione ista quam adimplere non possumus, aliquem eminentem decrevimus virum mittere, qui Nostras vices in Sanctuario illo posset gerere Nostramque erga ibi orantes peregrinos dilectionem manifestare. Ad Te ergo, Venerabilis Frater Noster, qui, dilectissimae Nationis Italiae clarus filius, olim munus Praesidis Pontificii Consilii pro Familia studiose exercuisti, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad consecrationem dictae ecclesiae, quae die XXI proximi mensis Septembris perficietur. Sollemni praesidebis Eucharistiae atque omnes adstantes sermone tuo ad diligentiorem usque Christi imitationem cohortaberis: oportet enim ut novo studio, sancto Gabriele a Virgine Perdolenti intercedente, peculiarem dilectionem in Evangelium Ecclesiamque demonstrent atque fidem roborent.
Rogamus Te etiam ut Nostram omnibus ibi congregatis salutationem afferas, Episcopo nominatim Aprutino seu Teramensi-Hatriensi seu Atriensi ceterisque sacris Pastoribus, Reverendo Patri Rectori omnibusque sodalibus Congregationis Passionis Iesu Christi, ibidem diligenter pastorale ministerium exercentibus, presbyteris, religiosis viris ac mulieribus christifidelibusque laicis. Exoptamus denique ut verba Nostrae benevolentiae etiam ad civiles auctoritates extendas et ad omnes qui Ecclesiae missionem atque sincerum personae humanae bonum studiose fovent.
Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus ferventer comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittas cupimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Iulii, anno MMXIV, Pontificatus Nostri secundo.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana