Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
IOANNI S.R.E. CARDINALI LAJOLO

 

Venerabili Fratri Nostro
Ioanni S.R.E. Cardinali Lajolo
Pontificiae Commissionis ac Gubernatoratus Status Civitatis Vaticanae Praesidi emerito

Saecularis mox recoletur memoria ex quo tempore Motus Apostolicus Schönstatt est conditus, complectens posthac complures fideles, apostolico studio incensos. Etenim apud «Pulchrum Locum» illum Beata Maria Virgo impensius coli coepta est, quippe quae materna sua tutela ipsa cunctis ad se decurrentibus adiumenta largiter praeberet. Intervenientibus duobus mundanis bellis, cum omnia labi viderentur, probi homines sursum ad caelum oculos sustulerunt, superna praesidia fidenter petituri. Annorum quoque decursu inde incitamenta obvenerunt ad operam in Ecclesiae beneficium navandam.

Admodum ideo aequum est et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et merito extollatur. Celebratio enim haec facultatem dat non modo huius Motus incunabula commemorandi, verum ipsius proposita confirmandi, quo homines qui nunc sunt ad potiora trahantur.

Ipso igitur miserenti favente Domino, proximi mensis Octobris diebus XVI-XIX, recoletur centenaria haec memoria, frequenti adstantium civium corona, cum huius loci primordia revocabuntur ac superiora pietatis testimonia.

Quocirca cum Reverendus Pater Henricus Walter, Motus Apostolicus Schönstatt Praeses, rogavisset ut Purpuratum Patrem mitteremus, huic postulationi obsecundandum iudicavimus, quo ritus ille elatius et luculentius explicaretur. Ad te ideo, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, quandoquidem in Germania Apostolici Nuntii munus studiose olim sustinuisti. Quapropter idoneus occurris ut eventui illi intersis personamque inibi Nostram geras. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem diebus XVI-XIX mensis Octobris Sconestadii, quod vulgo Schönstatt appellatur, agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, ac pariter cohortationem ad pristinam illam pietatem repetendam tenendamque, Ecclesiae Matre opem affatim ferente. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futurum in tempus supernarum gratiarum documentum, dum pro Nostro ministerio Petrino efficaciter gerendo preces amabiliter petimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Septembris, in Nativitate Beatae Mariae Virginis, anno mm XIV, Pontificatus Nostri secundo.

  

FRANCISCUS

 


Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana