FRANCISCUS
EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SCOLA
Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Card. SCOLA
Archiepiscopo Metropolitae Mediolanensi
Sanctus Columbanus, abbas, Hibernus natione, pro Christo peregrinus effectus Evangelium multis in Europae regionibus actuose nuntiavit multaque monasteria fundavit. Alpes transgressus est et Bobiense coenobium in Liguria condidit, disciplina ac studiis celebre, ubi optime de Ecclesia meritus pientissime die XXIII mensis Novembris anno DCXV obiit. Benedictus XVI, praeclarus Decessor Noster, eum iure meritoque unum e Patribus Europae appellavit qui fundamenta christiana isti continenti dedit quique etiam hodie omnibus monstrat ubi sint radices e quibus Europa renasci potest (Audientia generalis, die XI mensis Iunii, anno MMVIII).
Laetantes igitur notitiam accepimus de sollemni Eucharistia quae proxime Bobii celebrabitur, occasione data XVIII Conventus Internationalis Communitatum Sancti Columbani atque MCD anniversariae memoriae obitus istius insignis monachi.
Quapropter Venerabilis Frater Ioannes Ambrosio, Episcopus Placentinus-Bobiensis humanissime a Nobis quaesivit ut aliquem eminentem Virum mitteremus qui Nostras vices Bobii gereret Nostramque erga sanctum Columbanum eiusque cultores dilectionem significaret.
Ad Te autem, Venerabilis Frater Noster, qui Metropolitanam Ecclesiam Mediolanensem prudenter moderaris, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad celebrationem Eucharistiae memorata in urbe die XXX proximi mensis Augusti.
Placentinum-Bobiensem sacrorum Antistitem aliosque Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates atque universos christifideles qui variis e regionibus Europae sunt venturi, Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes verbis tuis ad assiduam Christi vitae imitationem invitabis adque praecepta divina cotidiana in vita diligentiore usque modo servanda. Omnes enim oportet recolamus sancti Columbani verba: “Deum autem diligit qui eius mandata custodit. (...) Dilectio autem vera non verbo est tantum, sed opera et veritate. Reddamus itaque Deo nostro, Patri nostro, suam imaginem inviolatam in sanctitate, quia ille santus est” (Instructio XI).
Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam cunctis celebrationis participibus amabiliter transmittes, dum a vobis omnibus preces expostulamus, ut pergrave Petrinum munus secundum divinam voluntatem diligenter adimplere valeamus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Iulii, anno MMXV, Pontificatus Nostri tertio.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana