Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
SALVATORI S.R.E. CARDINALI DE GIORGI

 

Venerabili Fratri Nostro
Salvatori S.R.E. Cardinali De Giorgi
Archiepiscopo olim Panormitano

Ineffabilis amoris mandatum in ultima cena discipulis a Domino Iesu traditum: “Hoc facite in meam commemorationem” (Lc 22,19) Ecclesia per saecula fideliter servat, passionis et resurrectionis Christi sacrum mysterium cotidie devote celebrando ubicumque per orbem terrarum adsunt sacerdotes. Sicut enim iam primi christiani erant “perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus” (Act 2,42), ita deinceps factum est: idcirco etiam nos credentes idem mandatum explere pergimus “frangentes panem unum qui pharmacum immortalitatis est, antidotum non moriendi, sed vivendi in Deo per Iesum Christum, medicamentum expellens mala” (S. Ignatius Antiochenus, Ep. ad Ephesios 20,2).

Lanciani, ubi ab octavo saeculo mirae servantur species Corporis et Sanguinis Christi, confirmantes Eum vere adesse in Eucharistia, praecipue fides ac devotio floruit floretque tum inter plurimos peregrinos tum apud incolas huius terrae beatae. Visum est ideo iustum et salutare Decessori Nostro Leoni X in urbe Lancianensi dioecesim novam constituere, quae nunc quingentesimum suum annum recordat. Quapropter Venerabilis Frater Aemidius Cipollone, Archiepiscopus Lancianensis-Ortonensis, enixe postulavit ut eminentem Praesulem mitteremus ad Personam Nostram gerendam quo eiusmodi eventus, qui haud dubio magni est momenti pro catholica hac communitate, congrua celebraretur sollemnitate.

Ad praestabile hoc munus explendum destinamus te, Venerabilis Frater Noster, qui probe ostendisti sollertem actuositatem in universae Ecclesiae bonum teque hasce per Litteras Nostrum Missum Extraordinarium constituimus ut vices Nostras agas atque in sollemnitate Domini Nostri Iesu Christi, Universorum Regis, die videlicet XXII proximi mensis Novembris, Lanciani sacris celebrationibus praesideas omnesque adstantes Nostro nomine amanter salutes.

Volumus ut, hac oblata occasione, amabiliter cohorteris omnes Christianos, certe divina misericordia sanatos ac eucharistico pabulo nutritos, quo sollicite Regnum Dei suis in terris aedificent cunctasque creaturas custodiant et ament, una cum iis Creatorem et Patrem laudent, quia “mundus, qui de manibus Dei exivit, ad Eum revertit in iucunda plenaque adoratione” (Laudato si’ 236).

Nos sane legationem tuam, Venerabilis Frater Noster, veluti in spiritu adstantes precibus prosequimur et intercessioni Beatissimae Virginis Mariae ac sancti Thomae Apostoli, qui Ortonae peculiari modo colitur, pie commendamus atque Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, tibi libenter impertimus, quam volumus deinde Archiepiscopo Lancianensi-Ortonensi, cunctis Pastoribus, religiosis viris et mulieribus, christifidelibus, civilibus auctoritatibus et omnibus celebrationem participantibus peramanter largiaris.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Octobris, anno MMXV, Pontificatus Nostri tertio.

FRANCISCUS

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana