Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
VINCENTIO S.R.E. CARDINALI PULJIĆ

 

Venerabili Fratri Nostro
VINCENTIO S.R.E. Cardinali PULJIĆ
Archiepiscopo Metropolitae Vrhbosnensi

Insignis quidem illa pietas, qua erga sanctum Blasium martyrem Ecclesia Ragusina tenetur, haud sane sinit ullam maiorem eius praeterire celebrationem publicamve commemorationem, cuius passio XVII saecula iam adnumerat. Quin immo additur anniversaria memoria sescentesima illius legis Ragusinae qua servorum mercatura vetabatur, cum vilioris praetii quidam homines haberentur.

Admodum ideo aequum est et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et merito extollatur. Celebratio enim haec facultatem dat non modo hunc caelitem patronum commemorandi et hanc legem meditandi, verum proba proposita confirmandi, quo homines qui nunc sunt ad potiora trahantur et personarum dignitas studiosius colatur.

Ipso igitur miserenti favente Domino, proximi mensis Februarii die III, bina haec recoletur memoria, frequenti adstantium civium corona, cum huius loci revocabuntur superiora pietatis testimonia et humanitatis.

Quocirca cum Venerabilis Frater Matthaeus Uzinić, Episcopus Ragusinus, rogavisset ut Purpuratum Patrem mitteremus, huic postulationi obsecundandum iudicavimus, quo ritus ille elatius et luculentius explicaretur. Ad te ideo, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, te putantes hoc officium praeclare acturum. Itaque permagna moti affectione, te Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem tum martyrii sancti Blasii, tum aversatae servitutis, die III proximi mensis Februarii Ragusii agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, ac pariter cohortationem ad pristinam illam pietatem repetendam tenendamque, necnon ad hominum dignitatem iure meritoque colendam. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futurum in tempus supernarum gratiarum documentum, dum pro Nostro ministerio Petrino efficaciter gerendo preces amabiliter petimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Decembris, anno MMXV, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri tertio.

 

FRANCISCUS

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana