Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
SIGISMUNDO ZIMOWSKI

 

Venerabili Fratri
SIGISMUNDO ZIMOWSKI
Archiepiscopo-Episcopo olim Radomensi
Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris Praesidi

Discipuli Christi cum potestate ab Eo Ipso missi, oleo multos aegrotos ungebant et sanabant (cfr Mc 6,13). Nosmet Ipsi, Successoris Petri pergrave munus exercentes, de hac Apostolorum navitate meditamur atque diligentem omnino operam damus ad omnibus infirmis et patientibus spiritale adiumentum ferendum. Multi sunt enim viri mulieresque qui cotidiana in vita dolores variasque difficultates offendunt atque, hanc ob rem, caelesti quadam egent confirmatione animique sui optata consolatione.

Consideramus itaque iam nunc magna commotione XXIV Diem Mundialem Aegrotantium, qui Nazareth, in dilectissima videlicet omnibus christianis urbe, die XI proximi mensis Februarii, in memoria liturgica Beatae Mariae Virginis de Lourdes, sollemniter celebrabitur. Eiusdem Diei pondus recolentes, aliquem adesse ibi volumus insignem Praesulem qui personam Nostram aperte publiceque sustineat nec non peculiarem coniunctionem Nostram cum infirmis totius orbis clare testificetur.

Tu autem ipse, Venerabilis Frater, qui Pontificio Consilio pro Valetudinis Administris praesides quique ipse morbi dolores animose fiducioseque suscipis, aptus omnino occurris qui huiusmodi generis munus diligenter frugifereque expleas. Te igitur Missum Extraordinarium Nostrum hisce Litteris ad eam maximae pastoralis sollicitudinis conventionem nominamus, memorato die Nazareth agendam. Volumus igitur ut nomine Nostro cunctos participes praeclari Congressus hoc Anno Misericordiae celebrati salutes, verba adhortationis consolationisque pronunties ac cogitationem Nostram communicationemque cum infirmis et aegrotis confirmes.

Addere placet Nos Te ad missionem tam gravem utilemque procedentem precibus Nostris comitari de tua diligentia pastoralique studio gaudentes. Apostolica denique Benedictione Nostra, Tibi imprimis impertita, Sacros ibi adstantes Pastores et religiosarum familiarum sodales, publicas auctoritates necnon Christifideles, praesertim dolentes, recreabis, unde uberrimos possint illius celebrationis percipere fructus novamque evangelizationem diligenter provehere.

Comitetur Te, Venerabilis Frater, tua in missione implenda Beata Maria Virgo, quae iuxta crucem Filii sui stabat (cfr Io 19,25) quaeque peculiari omnino modo pro omnibus infirmis apud Iesum Christum intercedit.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Ianuarii, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri tertio.

 

FRANCISCUS

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana