Index   Back Top Print

[ LA ]

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI SARAIVA MARTINS, C.M.F.

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Saraiva Martins, C.M.F.
Praefecto olim Congregationis de Causis Sanctorum

Maria “vivit cum Iesu plane transfigurata, et cunctae creaturae magnificant eius pulchritudinem. Mulier est «amicta sole, et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim» (Apc 12,1)”. Hanc sententiam placuit Nobis in Litteris Encyclicis Laudato si’ (n. 241) scribere, in quibus Redemptoris Matrem rogavimus ut nos adiuvet hunc mundum sapientioribus oculis contueri. Valde cupimus in Ecclesia Marialem cultum promovere atque nunc animum Nostrum ad singularis ponderis eventum convertimus, tempus precis, meditationis atque considerationis, videlicet ad XXIV Congressum Mariologicum Marianum Internationalem, qui a die VI ad diem XI proximi mensis Septembris Fatimae celebrabitur.

Illustres Pontificiae Academiae Marianae Internationalis sodales diligenter argumenta proposuerunt investiganda quibus titulum dederunt: “Fatimensis eventus centum post annos. Historia, nuntius et praesentia”. Licet opinari has doctas inquisitiones cunctis Beatae Mariae Virginis cultoribus novam inspirationem novumque spiritale iuvamen in nostrae aetatis circumstantiis tradituras esse: re vera “Ipsa non solum servat suo in corde cunctam Iesu vitam, quam sollicite «conservabat» (cfr Lc 2,19.51), sed nunc etiam intellegit sensum omnium rerum” (Laudato si’ 241).

Laeto igitur animo epistulam recolimus Venerabilis Fratris Nostri Ioannis Francisci S.R.E. Cardinalis Ravasi, Praesidis Pontificii Consilii de Cultura, qui humanissime a Nobis quaesivit ut aliquem eminentem ecclesiasticum virum eligeremus qui Nostro nomine huic Congressui praeesset. Itaque ad Te, Venerabilis Frater Noster, animum Nostrum vertimus qui, insignis Lusitaniae Filius, Congregationi de Causis Sanctorum diligenter olim praefuisti atque erga Beatam Mariam Virginem de Fatima nota devotione excellis.

Idcirco harum Litterarum vi Te designamus Missum Extraordinarium Nostrum, mandatis Tibi factis, ut memoratis diebus Fatimae celebritatibus Nostro nomine praesis atque Nostros spiritales sensus pastoribus fidelibusque ibi congregatis humaniter renunties. De Matre Iesu loqueris quae “in peregrinatione fidei processit, suamque unionem cum Filio fideliter sustinuit usque ad crucem, ubi non sine divino consilio stetit (cfr Io 19,25), vehementer cum Unigenito suo condoluit et sacrificio Eius se materno animo sociavit” (Lumen gentium, n. 58) atque omnes adhortaberis ad spiritalem vitam renovandam, rerum adiunctis huius temporis atque spiritalibus necessitatibus attente consideratis.

Dum per Te, Venerabilis Frater Noster, Venerabilem Fratrem Antonium Augustum dos Santos Marto, Episcopum Leiriensem-Fatimensem salutamus cunctosque Praesules et fideles qui Fatimam ad Congressum advenient, sicut etiam civiles Auctoritates, precibus Nostris omnes comitamur atque invitamus ut praeceptum caritatis in vita cotidiana diligentius servare pergant, clarum exemplum Matris Ecclesiae studiose sequentes.

Munus tuum magni sane ponderis aestimantes, peculiaris benevolentiae Nostrae pignus, Apostolicam Benedictionem Tibi peramanter impertimus, universis Congressus Mariologici Mariani Internationalis participibus transmittendam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Iulii, in memoria Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, Iubilaeo Misericordiae, anno MMXVI, Pontificatus Nostri quarto.

 

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana