EPISTULA DATA
FERDINANDO S.R.E. CARDINALI FILONI
Venerabili Fratri Nostro
Ferdinando S.R.E. Cardinali Filoni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto
Ad orandum utique et ad fidei mysteria celebranda convenitur in templum Domini. Merito igitur sacra aedes extollitur, quae quidem caelestia dona praestatura suum in gremium recipit fideles ingredientes, de quibus manifeste dicit Apostolus: "Vos estis templum Dei vivi" (1 Cor 13,16).
Spiritalia haec nunc ad Karonganam dioecesim in Malavio convertuntur, ubi mox cathedrale templum consecratum iri sat scimus. Sacra ibi haec aedes, varia subsidia suppeditantibus Institutis, exstructa est, ut precationis esset locus et divinus cultus congruenter explicaretur.
Convenit igitur ac permagni refert ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum animos ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita permovendi.
Quocirca Venerabilis Frater Martinus Anwel Mturnbuka, Karonganus Episcopus, cum rogavisset ut Purpuratum Patrem illic mitteremus, huic postulationi obsecundandum iudicavimus. Ad te ideo, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui, gentibus evangelizandis assiduam dans operam, aptus videris ut eventui illi intersis personamque inibi Nostrana. geras. Itaque permagna moti affectione, te Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad consecrationem cathedralis templi dioecesis Karonganae, die V proximi mensis Novembris agendam.
Universis igitur participibus hominibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur, adsimus spiritu praesentes. Te profecto comitabitur Benedictio Nostra Apostolica, quam magna animi affectione tibi impertimur, quamque clero, religiosis viris mulieribusque et cuncto fideli populo transmittas volumus, veluti animorum renovationis signum et supernarum gratiarum pignus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Octobris, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, pontificatus Nostri quarto.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana