FRANCISCUS
EPISTULA DATA
GERALDO CYPRIANO S.R.E. CARDINALI LACROIX, I.S.P.X.
Venerabili Fratri Nostro
GERALDO CYPRIANO S.R.E. Cardinali LACROIX, I.S.P.X.,
Archiepiscopo Metropolitae Quebecensi
Mirabilia creata quae contemplamur, glacies et nives, valles et montes excelsi, silvae immensae, lacus et flumina, ubi multa animalia refugium inveniunt et cibum, nos omnino invitant ut Creatori magno stupore confiteamur: “Quam multiplicata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti, repleta est terra creatura tua” (Ps 104,24).
Hac ratione, etiamsi Deum verum nescientes, “per ea, quae facta sunt” (Rom 1,20) invisibilia eius intellecta, multi indigenae in harmonia cum universa natura viventes et bonum iuxta conscientiam operantes acceptum cultum ei praebuerunt. Ipsis autem liquidius et certius Se revelare cupiens, Dominus Iesus «Ecclesiam suam ut sacramentum salutis fundavit, apostolosque in universum mundum misit [...], mandans eis: “Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis” (Mt 28,19-20)» (Ad gentes, 5). Quod missionale opus Ecclesia fideliter per saecula explere studet.
Laeto verum animo novimus ducentesimum expletum annum celebrari ab initio evangelizationis in occidentali et septentrionali parte Canadae ferventer inchoatae a missionariis, quos Iosephus Octavius Plessis, tunc Episcopus Quebecensis, miserat ad novam constituendam missionem. Inter eos eminuit Iosephus Norbertus Provencher, quem deinde Romae humaniter recepit ac sustinuit Decessor Noster Gregorius XVI, quique ab eodem Pontifice primus dioecesis Sancti Bonifacii factus est Episcopus. Is una cum sociis humiliter et assidue ibidem fidem catholicam cunctis annuntiavit, deinde multum iuvantibus Oblatis Mariae Immaculatae et Sororibus a Caritate, et revera plurimi autochthones eam fidem amplexi sunt ipsamque aliis afferebant.
Ideo accepimus postulatum Venerabilis Fratris Alberti LeGatt, Archiepiscopi Sancti Bonifacii, qui poposcit ut Purpuratum Patrem mitteremus ad Personam Nostram die XV proximi mensis Iulii gerendam, in bicentenaria memoria recolenda inceptae evangelizationis. Cum autem primi missionarii de urbe Quebecensi missi essent, iustum visum est inde etiam Legatum eligere. Idcirco Nostrum Missum Extraordinarium ad supra memoratam celebrationem hisce Litteris te constituimus, Venerabilis Frater Noster, qui prudentia spirituque missionali emines atque illarum terrarum amoenitatem et gentium historiam, culturam hodiernaque rerum adiuncta optime cognoscis.
Congrue quidem Nostro nomine omnes hoc felix iubilaeum commemorantes salutabis, maxime populos autochthones, qui quondam in natura multa amoris verba audire valuerant, superioraque autem duo saecula mente et corde patebant bono nuntio aeternae salutis in Christo consequendae. Eos quoque invitare volumus “ut aliquid temporis tribuatur ad serenam harmoniam cum creato recuperandam, ad considerandum nostrum vitae genus ac nostra optata sublimia, ad Creatorem contemplandum, qui inter nos vivit et in iis quae circa nos sunt cuiusque praesentia non debet esse exstructa, sed detecta et revelata” (Laudato si’, 225).
Missionarios etiam recordaberis, qui ducentos ante annos illuc pervenerunt Evangelium praedicaturi, ceterosque qui hoc opus sedulo prosecuti sunt. Cohortaberis iuvenes ut vestigia maiorum sequentes culturae et fidei bona denuo detegant et colant. Ne autem careant homines prosequentes hoc evangelizationis opus, constanter orent pro novis vocationibus, ipso Domino monente: “Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam” (Lc 10,2).
Nos tuam peculiarem missionem, committimus intercessionibus Immaculatae Virginis Mariae, sancti Francisci de Montmorency-Laval, primi Episcopi Quebecensis, sanctae Mariae Margaritae d’Youville, sanctae Catharinae Tekakwitha et beatae Mariae Elisabethae Turgeon. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi, Venerabilis Frater Noster, impertimus, dilectis Pastoribus et Christifidelibus harum regionum cunctisque faustum hunc eventum participantibus amanter communicandam.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Iunii, anno MMXVIII, Pontificatus Nostri sexto.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana