FRANCISCUS
EPISTULA DATA
CHRISTOPHORO S.R.E. Cardinali SCHÖNBORN, O.P.
Venerabili Fratri Nostro
CHRISTOPHORO S.R.E. Cardinali SCHÖNBORN, O.P.
Archiepiscopo Metropolitae Vindobonensi
Permagnam consuevit Ecclesia ostendere aestimationem omnibus Sanctis, iisque potissimum qui muneribus apostolicis animose impigreque dederunt operam, vel qui dioecesanis communitatibus veluti Antistites praestiterunt. Inter hos est annumerandus procul dubio sanctus Udalricus, qui primum sodalis Monasterii Sancti Galli, deinde Episcopus lautae Augustanae Vindelicorum ecclesialis communitatis fuit. Nobili genere natus, nobilius quoque eius vitae opus, nobilissima denique exempla abstinentiae, largitatis et vigilantiae, quae usque ad dies nostros permanent. Etiamsi ab eius episcopali consecratione ac obitu mille centum atque mille quinquaginta annorum transisse traduntur, adhuc hodie, certe, sicut lucerna posita super candelabrum splendet coram hominibus (cfr Mt 5, 15-16) vita huius sancti Episcopi, dilectae dioecesis Augustanae Vindelicorum Patroni.
Considerato quidem huius duplicis Iubilaei pondere simulque cupientes sancti Udalrici, viri fortissimi pastorisque insignis fidem catholicam, Christi dilectionem Ipsique plenam et fidelem deditionem, quibus assidue orationem coluit, restaurationem, reconciliationem et pacem fovit atque cum cordis aure necessitates populi sibi concrediti auscultavit, nostrae aetati rursus proponere, de anno iubilaeo in eius honorem Augustae Vindelicorum celebraturo omnino laetamur.
Idcirco libentes volentesque postulatis occurrere volumus Venerabilis Fratris Bertrami Ioannis Meier, Episcopi Augustani Vindelicorum, qui a Nobis petiit ut Patrem Purpuratum illuc mitteremus ut magnificentius eventus ille perageretur. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cor et mentem convertimus, quem omnino dignum iudicamus hoc officium sustinere, quia etiam tua communitas archidioecesana cultu huius Sancti clare eminet. Fraternam ideo tibi benevolentiam confirmamus teque, Venerabilis Frater Noster, hisce Litteris NOSTRUM MISSUM EXTRAORDINARIUM renuntiamus et constituimus ad singularem eventum memorati duplicis Iubilaei Augustae Vindelicorum proximo die XXVIII mensis Decembris in Cathedrali ecclesia celebrandum.
Sacris ritibus nomine Nostro praesidebis, omnes adstantes salutabis atque Nostram benevolentiam ostendes, quibus totam Augustanam Vindelicorum urbem et dioecesim complectimur et multa loca ubi Sanctus pie colitur.
Instanti denique prece Omnipotentem Deum exoramus ut diligenter officium tibi concreditum expleas, quo ibidem Pastores et Christifideles multiplicibus gratiis a Domino ditentur. Caelestium verum donorum conciliatrix et nuntia esto Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, libenter in Domino impertimur, quamque ad omnes congregatos et sancti Udalrici devotos effuse volumus pertinere.
Datum Romae, Laterani, die XVII mensis Novembris, anno Domini MMXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.
FRANCISCUS
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana