Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA

PETRO S.R.E. Card. PAROLIN

________________________________

Venerabili Fratri Nostro
PETRO S.R.E. Cardinali PAROLIN
Secretario Status

Ad Sanctuarium in oppido Berdychiv, quod anno MMXI statum obtinuit sanctuarii nationalis quodque sodales Ordinis Fratrum Discalceatorum B. Mariae V. de Monte Carmelo pie actuoseque administrant, abhinc quattuor circiter saecula e variis Ucrainae regionibus fideles catholici ritus Latini atque e finitimis locis multi devoti agmine facto accurrunt. Ad Matris Dei veneratam imaginem depictam ibidem ex dignitate decoreque custoditam spectantes, fiducialiter iter suscipiunt peregrinantes maxime hoc funesto ac tristissimo tempore ob furorem bellicum, ut a suavissima Maria Virgine una voce optatissimum pacis donum exposcant. Rectissime cotidie Deiparam invocant, quae apud omnium bonorum Largitorem libenter intercedit. Ipsa vero per omnes generationes sua admirabili humilitate in mundo et in Ecclesia extat magistra incomparabilis pacis.

Cum interea proximo mense Iulio claudetur consueta Peregrinatio fidelium catholicorum ritus Latini ad memoratum Sanctuarium, Venerabiles Fratres Conferentiae Episcopalis Ucrainae, per Venerabilem Fratrem Visvaldas Kulbokas, Archiepiscopum titulo Martanaënsem, Nuntium Apostolicum in Ucraina, humanissime rogaverunt ut Nos quendam eximium Purpuratum designaremus qui celebrationi Peregrinationis claudendae Nostro nomine praeesset atque verba spiritalis cohortationis pronuntiaret.

Piae huic postulationi adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus qui munus Secretarii Status sapienter exerces, singulare Nobis in exercendo Petrino ministerio auxilium praebens atque, oblata occasione, impiger es ad fidelium bonum patrandum. Te igitur hisce Litteris LEGATUM NOSTRUM nominamus ad celebrationem de qua supra diximus, quae die XXI advenientis mensis Iulii in dicto Sanctuario in oppido Berdychiv sollemni ritu agetur. Omnes huius eventus participes adhortaberis ut sine intermissione fervidis precibus implorent Reginam pacis ad bellum dissolvendum in Ucraina ac in omnibus mundi locis atque exemplum Benedictae inter mulieres sibi ad imitandum proponant, quippe quae gratissima sit Deo superbos disperdenti humilesque exaltanti (cfr Lc 1, 51-52).

Venerabiles Fratres Conferentiae Episcopalis Ucrainae, cunctos fideles ibi congregatos, sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates et christifideles laicos, Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendens benevolentiam et proximitatem hoc perdifficili pro toto populo dilectae Ucrainae tempore.

Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, in tua insigni missione implenda precibus comitabimur, suavissima Christi Matre intercedente, Tibique Benedictionem libentes iam nunc impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittas volumus.

Datum Romae, Laterani, die XXIV mensis Iunii, in sollemnitate Nativitatis s. Ioannis Baptistae, anno MMXXIV, Pontificatus Nostri duodecimo.

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana