Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA

ALOISIO ANTONIO G. S.R.E. Card. TAGLE

________________________________

Venerabili Fratri Nostro
ALOISIO ANTONIO G. S.R.E. Card. TAGLE
Dicasterii pro Evangelizatione Pro-Praefecto

Sacrosanctum Christi Corporis et Sanguinis mysterium ubique terrarum cunctas apud Ecclesias conspicuum usque obtinere locum pro certo habemus; iterum iterumque oculos Nostros figimus in eo, quo de multitudine miserationum Dei sperantes, a Deo poscimus per dies ut partem aliquam habeamus cum sanctis Apostolis et Martyribus in caelo natis (cfr Canon Romanus). Ex pane enim angelico, salienti quasi e fonte spiritalis salubritas beneficiorumque Domini copia affatim manant ac defluunt. Fideles autem ad caeleste convivium accedentes, supernis praesidiis roborati, suam operam in cotidianis officiis sustinendis fortius studiosiusque agere valent.

Quapropter pergratum fuit Nobis nuntium de Congressu Nationali Eucharistico in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis nuper audiendum, quem multi participabunt Indianopoli inter dies XVII et XXI mensis Iulii insequentis. Petitione igitur accepta a Venerabili Fratre, Excellentissimo ac Reverendissimo Domino Timotheo Broglio, Archiepiscopo Ordinariatus Militaris necnon Conferentiae Episcoporum Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis Praeside, qua rogatur a Nobis ut aliquem Purpuratum Patrem mittamus personam Nostram gesturum. Ad te, Venerabilis Frater Noster, libenter decurrimus, quippe qui insigne servitium in Ecclesiae bono adimples utpote Pro-Praefectus Dicasterii pro Evangelizatione.

Etenim iustam hanc rogationem iudicantes, Te hisce Litteris Missum Extraordinarium NOSTRUM nominamus ad sollemnes celebrationes Congressus Nationalis Eucharistici Indianopoli dictis diebus habendas. Omnes quippe huius eventus participes adhortaberis ut, animis cum Iesu in Sacratissimo Sacramento nostrae Redemptionis coniunctis, universorum donorum ex cibo caelesti recipiendorum plene sint conscii eaque ceteris impertienda possint conferre.

Archiepiscopum Ordinariatus Militaris, sacros Praesules, cunctos fideles ibi congregatos, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates et christifideles laicos Nostro salutabis nomine. Cohortationem ad Eucharistiae vehementiorem cultum ac simul omnibus participibus benevolentiam Nostram significabis. Nunc autem exoptamus ut fideles caelesti dape refecti feliciorem aetatem spiritalemque prosperitatem consequantur.

Instanti denique prece Omnipotentem Deum exoramus ut diligenter officium tibi concreditum expleas, quo ibidem pastores et christifideles multiplicibus gratiis a Domino ditentur. Caelestium verum donorum conciliatrix et nuntia esto Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, libentissime in Domino impertimur, quamque ad omnes congregatos effuse volumus pertinere.

Datum Romae, Laterani, die XXIX mensis Iunii, in sollemnitate Ss. Petri et Pauli, Apostolorum, anno MMXXIV, Pontificatus Nostri duodecimo.

 

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana