Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA

BALTHASARI HENRICO S.R.E. CARDINALI PORRAS CARDOZO

Venerabili Fratri Nostro
BALTHASARI HENRICO S.R.E. Cardinali PORRAS CARDOZO
Archiepiscopo emerito Caracensi

Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi mystica indoles in Dei erga nos demissione nititur, proinde et socialem secum ferens rationem, ut «unum corpus» (1 Cor 10, 17) efficiamur in exsistentiam unam fusi. In Eucharistico sacramento, enim, amor in Deum et amor in proximum vere coniunguntur: incarnatus Deus omnes ad se nos trahit (cfr Benedictus XVI, Deus caritas est 13-14), suae nos in caritatis fornacem immergit (cfr Desiderio desideravi, 57), quae in Iesu Sacri Cordis symbolo eminentissime exprimit aeterni illius amoris imaginem (cfr s. Paulus VI, Investigabiles divitias Christi).

Necesse est, igitur, fraternitatem ad medendum mundo simul aedificemus, dum eandem exoptamus «uti unum genus humanum, uti viatores eadem humana carne facti, uti filii eiusdem terrae quae nos omnes recipit, quisque cum divitiis fidei suae vel persuasionum suarum, quisque cum voce sua, omnes fratres» (Fratres omnes, 8). Ut donationem Dei resuscitemus (cfr 1 Tm 1, 6) simulque omnes gentes uti fratres agnoscamus ex amore Eucharistico, qui a Christi Corde manat, coniunctos, unius Patris filios et fraternitatis fabricatores, animum Nostrum ad LIII Congressum Eucharisticum Internationalem apparamus, CL quoque anniversarium a consecratione Aequatoriae Sacro Cordi Iesu pie recolentes, qui ideo proximo Septembri mense Quitensi in urbe celebrabitur, dum ibique Statio orbis die dominica XV eiusdem mensis eveniet.

Cum aliquem Purpuratum quaeramus Patrem, qui personam ac proximitatem Nostram gesturus huic Congressui praeesse valeat, ad Te, Venerabilis Frater Noster, libenter decurrimus, Archiepiscopum emeritum Caracensem, harumque Litterarum vi Te Legatum Nostrum designamus, mandatis Tibi factis, ut integram per hebdomadam diebus VIII-XV proximi mensis Septembris in praeclara urbe Quito in Aequatoria sollemnibus Congressus Eucharistici Internationalis celebrationibus Nostro nomine praesis cunctisque ibi congregatis fidelibus assiduam Nostram manifestes humanitatem. Ad ecclesialem Eucharistiae sensum attingens, eundem quoque communionis fontem esse renuntiabis, ex quo mandatum gignitur operis sanationis Christi erga huius mundi vulnera adaperiendi.

Dum per Te, Venerabilis Frater Noster, sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates et christifideles laicos consalutamus, Quiti Congressus participes, precibus Nostris omnes comitamur, Omnipotentem Deum obsecrantes ut, materna intercessione Beatae Mariae Virginis de El Quinche suffulti, fraternitatem ad mundo medendum de Eucharistia consequi ac testificari valeant.

Hoc munus ingentis quippe aestimantes ponderis, Tibi, Venerabilis Frater Noster, Benedictionem impertimur universis Congressus Eucharistici Internationalis Quitensis participibus transmittendam, omnium donorum conciliatricem speique pignus.

Datum Romae, Laterani, die XV mensis Augusti, in sollemnitate Assumptionis Beatae Mariae Virginis, anno Domini MMXXIV, Pontificatus Nostri duodecimo.
 

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana