Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

SUMMUS PONTIFEX

FRANCISCUS 

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE 

RECOGNITUM LIBRUM VI

quibus can. 695 §1, Codicis Iuris Canonici immutatur 

__________________________

Recognitum Librum VI Codicis Iuris Canonici, De sanctionibus poenalibus in Ecclesia, Constitutione Apostolica Pascite gregem Dei, diei 1 m. Iunii a. 2021 promulgavimus. Hoc in libro quorundam delictorum ratio immutata est, nova aliqua delicta introducta sunt atque insuper etiam ordo numericus canonum modificatus est. Ut haec vero omnia concordent cum canonibus aliorum Librorum Codicis, accommodatio requiritur.

His praemissis, auditis Pontificio Consilio de Legum Textibus atque Congregatione pro Institutis Vitae Consecratae et Societatibus Vitae Apostolicae, statuimus, ut posthac can. 695 §1, ita redigatur:

Sodalis dimitti debet ob delicta de quibus in cann. 1395, 1397 et 1398, nisi in delictis, de quibus in cann. 1395 §§2-3, et 1398 §1, Superior maior censeat dimissionem non esse omnino necessariam et emendationi sodalis atque restitutioni iustitiae et reparationi scandali satis alio modo consuli posse.

Quaecumque his Litteris Apostolicis Motu Proprio datis decreta sunt, firma ac rata esse statuimus, contrariis quibuslibet, peculiari etiam mentione dignis, minime obstantibus, iubentes ut per editionem in actis diurnis L’Osservatore Romano promulgentur et hoc eodem die vigere incipiant ac deinde in commentario officiali Acta Apostolicae Sedis edantur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo sexto mensis Aprilis, anno MMXXII, Pontificatus Nostri decimo

 

FRANCISCUS PP.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana