INNOCENTIUS IV
EPISTOLA
SUB CATHOLICAE PROFESSIONE*
AD EPISCOP. TUSCULANUM,
AP. SEDIS LEGATUM APUD GRAECOS
6 martii 1254
CONC. (OECUM. XIII) LUGDUNENSE I
28 Iun. - 17 Iul. 1245
Odoni, episcopo Tusculano, Apostolicae Sedis Legato, scribit Pontifex super ritibus Graecorum, qui tolerari vel non tolerari possunt. Latino vero archiepiscopo Nicosiensi eiusque suffraganeis latinis praecipit, ne de cetero graecos episcopos molestent et inquietent.
... episcopo, Tusculano, Apostolicae Sedis Legato.
Sub catholicae professionis fidei atque cultu consistere ac proficere universos, ceteris nostrae mentis desiderabilibus praeferentes, illud tamquam acceptabilius pleniori desiderio cupimus et ad hoc velut operativum salutis praecipuum intimis affectibus anxius aspiramus. Haec, inquam, unio sive connexio, cordi nostro inexistimabilis gaudii rorem infunderet, si varias gentium nationes eiusdem observantia fidei in unum acceptabilem Christo populum adunaret.
Id utique anxiae nostrae mentis ardorem affluentis laetitiae refrigeraret irriguo, si omnes, quos olim in unum catholicum gregem ovile collegit Dominus, cum multi ab eo discesserunt, in idem individuum collegium unius pastoris soli daret magisterium et custodia coniret. O, si Orientalibus Oriens ex alto luceret et sui luminis illustratione ipsos ad catholicam reduceret unitatem, ut cum reliquis orthodoxis in unius aulae collecti gremio, de matris ecclesiae ubere fluenta doctrinae salutaris haurirent, tunc ipsi Ecclesiae proveniret magnum et desiderabile salutare; tunc eius uterus sobole gemmata concresceret, tunc Orientalibus oriretur supernae illuminationis aurora, tunc eis claresceret lucifer veritatis, tunc per universam Ecclesiam inundantis gaudii erumperet plenitudo, tunc exultatione nimia claresceret totus orbis, quia valde bonum et iocundum existeret fratres simul in domo Domini habitare, tunc eadem Ecclesia multiplicata laetitia novae iocunditatis canticum prosonaret.
Verumque nonnulli Graecorum iam dudum ad devotionem Sedis Apostolicae redeuntes, ei reverenter oboediunt et intendunt, licetet expedit, ut mores ac ritus eorum, quantum cum Deo possumus, tolerantes, ipsos in Ecclesiae Romanae oboedientia praeservemus, quamquam in hiis, quae animarum periculum parerent vel honestati ecclesiasticae derogarent, nec debeamus illis deferre aliquatenus nec velimus. Sane, inter Venerabilem fratrem nostrum ... archiepiscopum Nicosiensemet eius suffraganeos latinos ex parte una et episcopos graecosregni Cypri ex altera, de quibusdam certis articulis discordiam et turbationem fore subortam et eorumdem tenorem articulorum ac resposiones ipsorum Graecorum ad illos Nobis, ut melius possemus instrui super eis plene ac provide, per tuas litteras intimasti, sollicite requirendo, ut providere super hoc apostolica diligentia curaremus.
Nos autem litteris ipsis affectuose receptis, earum seriem et ipsos articulos ac responsiones easdem et cetera quae continebantur in illis, una cum Fratribus nostris perlegimus et intelleximus diligenter, prudentiam tuam multipliciter in Domino commendantes, et meditantes et deliberantes super hiis, prout rei qualitas exigebat.
Circa haec itaque, sic deliberatio nostra resedit, ut Graeci eiusdem regni in unctionibus, quae circa Baptisma fiunt, morem Ecclesiae Romanae teneant et observent. Ritus vero seu consuetudo, quam habere dicuntur, ungendi per totum baptizandorum corpora, si tolli sine scandalo vel removeri non potest, cum sive fiat sive non, quantum ad Baptismi efficaciam vel effectum non multum referat, toleretur. Non refert etiam utrum in frigida vel calida aqua baptizent, cum parem vim et effectum in uterque Baptismum habere asseverare dicantur. Soli autem episcopi consignent chrismate in frontibus baptizatos, quia huiusmodi unctio non debet nisi per episcopos exhiberi, quoniam soliApostoli, quorum vices gerunt episcopi, per manus impositionem, quam confirmatio vel frontis chrismatio repraesentat, Spiritum Sanctum tribuisse leguntur.
Singuli quoque episcopi in suis ecclesiis in die Coenae Domini possunt, secundum formam Ecclesiae, crisma conficere ex balsamo quidem et oleo olivarum, nam Spiritus Sancti donum in crismatis unctione confertur; et columba utique, quae ipsum designat Spiritum, olivae ramum ad arcam legiturretullisse. Sed si suum antiquum ritum in hoc Graeci potius servare voluerint, videlicet, quod patriarcha una cum archiepiscopis et episcopis eius suffraganeis et archiepiscopi cum suffraganeis suis simul crisma conficiant, in tali eorum consuetudine tolerentur. Nulli autem per sacerdotes vel confessores pro satisfactione poenitentiae unctio aliqua solummodo iniungatur. Infirmis vero iuxta verbum Jacobi apostoli unctio exhibeatur extrema.
Porro in appositione aquae sive frigidae sive calidae vel tepidae in altaris sacrificio, suam si velint consuetudinem Graeci sequantur, dummodo credant et asserant, quod, servata canonis forma conficiatur pariter de utraque.
Sed Eucharistiam in die Coenae Domini consecratam usque ad annum, praetextu infirmorum, ut de illa videlicet ipsos communicent, non reservent, liceat tamen eis pro infirmis ipsis corpus Christi conficere ac per XV dies et non longiori temporis spatio conservare, ne per diutinamipsius reservationem, alteratis forsitan speciebus, reddatur minus habile ad sumendum, licet eius veritas et efficacia semper eadem omnino remaneat nec ulla umquam diuturnitate seu volubilitate temporis evanescit. In celebratione vero sollemnium et aliarum Missarum et de hora celebrandi eas, dummodo in confectione vel consecratione formam verborum a Domino expressam et traditam observent et celebrando non transgrediantur horam nonam, suam sequi consuetudinem permittantur.
Sacerdotes autem dicant horas canonicas more suo, sed Missam celebrare, priusquam Officium matutinale compleverint, non praesumant. Promovendi vero ad sacerdotium et presbyteri qui praeficiendi fuerint ecclesiarum regimini, examinentur antea diligenter: si praecipue de horis canonicis et Missarum officiis secundum distinctionem temporum exequendis sint sufficienter instructi, ut ad haec nonnisi digni et idonei admittantur. Ceterum unusquisque sacerdos in aureo vel argenteo solum aut saltem stagneo calice sacrificet, habens corporale de linocandidum et nitidum et altare mundis vestimentis opertum vel decentibus paramentis. Mulieres autem servire ad altare non audeant, sed ab illius ministerio repellantur omnino.
De ieiunio vero diei sabbati quadragesimali tempore, quamqnam honestius et salubrius Graeci agerent, si sic toto illo tempore abstinerent, ut neo unico die institutum ieiunium violarent, teneant et servent pro libito morem suum.
Sacerdotes quoque coniugati et alii, quibus parochiarum cura vel ecclesiarum parochialium regimen per episcopos suos committitur, licite ac libere possunt parochianorum suorum confessiones audire ipsisque poenitentias iniungere pro peccatis, quia cui licet vel conceditur quod est maius, competit nimirum nec negari convenit quod est minus. Liberum tamen sit ipsis episcopis viros alios idoneos coadiutores et cooperatores habere in audiendis confessionibus et poenitentiis iniungendis ac ceteris quae ad salutem pertinent animarum ipsisque in hiis per eorum dioeceses, absque sacerdotum ipsorum praeiudicio et gravamine, committere vices suas, cum propter occupationes multiplices et occasiones varias possit contingere, quod nequeant per easdem dioeceses officium suum exequi per se ipsos.
De fornicatione autem, quam solutus cum soluta committit, quin sit mortale peccatum, non est aliquatenus ambigendum, cum tam fornicarios, quam adulteros a regno Dei Apostolus asserit alienos.
Ad haec volumus et expresse praecipimus, quod episcopi graeci VII Ordines secundum morem Ecclesiae Romanae de cetero conferant, cum hucusque tres de minoribus circa ordinandos neglexisse vel praetermisisse dicantur. Illi tamen, qui iam sunt taliter ordinati per eos, propter nimiam ipsorum multitudinem, in sic susceptis ordinibus tolerentur.
Quia vero secundum Apostolum mulier, mortuo viro, ab ipsius est lege soluta, ut nubendi, cui velit, in Domino liberam habeat facultatem, secundas et tertias ac ulterios etiam Graeci non reprehendant aliquatenus nec condemnant, sed potius illas approbent inter personas, quae alias licite ad invicem matrimonio iungi possunt. Secundo tamen nubentes presbyteri nullatenus benedicant. Et quoniam apud eos consueverunt contrahi matrimonia inter personas contingentes se, iuxta eorum computationem, octavo gradu, qui secundum computationem et distinctionem graduum quam nos facimus, apud nos quartus habetur, ne id praesumatur deinceps firmiter prohibemus, districte praecipientes, ut cum ulterioribus gradibus licite matrimonia contrahantur, in praedicto quarto consanguinitatis vel affinitatis gradu copulari ulterius non praesumant, statutum in hoc Generalis Concilii observantes. Illos tamen, qui iam in gradu huiusmodi contraxerunt, dispensative permittimus in sic contracto matrimonio remanere.
Denique cum Veritas in evangelio asserat, quod si quis in Spiritum Sanctum blasphemiam dixerit, neque in hoc saeculo neque in futuro dimittetur ei, per quod datur intelligi quasdam culpas in praesenti, quasdam vero in futuro posse saeculo relaxari; et Apostolus dicat, quod uniuscuiusque opus, quale sit, ignis probabit et cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse tamen salvus erit, sic tamen quasi per ignem, et ipsi Graeci vere ac indubitanter credere et afirmare dicantur, animas illorum, qui suscepta poenitentia, ea non peracta; vel qui sine mortali peccato, cum venialibus tamen et minutis decedunt, purgari post mortem et posse suffragiis Ecclesiae adiuvari, Nos, quia locum purgationis huiusdicunt non fuisse sibi ab eorum Doctoribus certo et proprio nomine indicatum, illum quidem iuxta traditiones et auctoritates Sanctorum Patrum purgatorium nominantes, volumus, quod de cetero apud ipsos isto nomine appelletur. Illo enim transitorio igne peccata utique, non tamen criminalia seu capitalia, quae prius per poenitentiam non fuere remissa, sed parva et minuta purgantur, quae post mortem etiam gravant, si in vita non fuerint relaxata. Si quis autem absque poenitentia in peccato mortali decedit, hic procul dubio aeternae gehennae ardoribus perpetuo cruciatur. Animae vero parvulorum post baptismi lavacrum et adultorum in caritate decedentium, qui nec peccato nec ad satisfactionem aliquam pro ipso tenentur, ad patriam protinus transvolant sempiternam.
Ordinationes demum et instituta regularia Sanctorum Patrum de vita et statu monachorum praecipimus ab abbatibus et monachis graecis inviolabiliter observari.
Fraternitatem itaque tuam hortamur attente, per apostolica tibi scripta mandantes, quatinus praemissa omnia episcopis graecis praefati regni seriatim et diligenter exponi facias, districte ipsis iniungens, ut ea sollicite attendere studiose tenere ac efficaciter observare procurent et a suis faciant subditis observari. Memoratis autem archiepiscopo Nicosiensi et eius suffraganeis latinis firmiter auctoritate nostra praecipimus, ut eosdem Graecos super praemissis contra huiusmodi provisionem et deliberationem nostram non inquietent aliquatenus nec molestent. Contradictores auctoritate nostra, appellatione postposita, compescendo. Non obstante, si praedictis archiepiscopo et suffraganeis vel quibuscunque aliis a Sede Apostolica sit indultum, quid interdici, suspendi vel excommunicari non possint per Litteras Apostolicas plenam et expressam ac de verbo ad verbum non facientes de indulto huiusmodi mentionem.
Datum Laterani, II Non. martii, anno undecimo.
------------------------------------------------------
*Acta Innocentii PP. IV (1243-1254), Typis Polyglottis Vaticanis, Volumen IV, Tomus I, 1950, pp. 171-179.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana