IOANNES PAULUS PP. I
LITTERAE APOSTOLICAE
NUNTIATURA APOSTOLICA
IN INSULIS FISIENSIBUS CONSTITUITUR*
Ad perpetuam rei memoriam. — Cum probe noverimus adsiduum inter Apostolicam Sedem et Nationes usum pacis properitatisque semina plurima inferre tum societati civili tum ipsi Ecclesiae, omni propterea diligentia studemus, ut haec Petri Sedes arctiora unitatis vincula cum Rebuspublicis conserat. Libenti igitur animo sententiam accipiendam esse censuimus Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione quae, ad aptius efficaciusque Sanctae Ecclesiae regimini in Statu Insularum Fisiensium consulendum, proposuit ut ibidem Nuntiatura Apostolica conderetur. Quae cum ita sint, Nos, certa scientia ac maturam deliberatione, harum Litterarum Apostolicarum vi, in regione, quam diximus, Nuntiaturam Apostolicam constituimus, eidemque omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores et praerogativas, quae solent huiusmodi Legationibus conferri. Decernimus praeterea, ut conditae Nuntiaturae Apostolicae sedes in urbe principe Suvae ponatur. Quae vero per praesentes Litteras.Apostolicas statuimus, firma sint omnino nunc et in posterum, vimque suam habeant contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Septembris, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri primo.
IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status
*ASS, vol. LXX (1970), pp. 759-760.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana