Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

PONTIFICATUS IOANNIS PAULI I EXORDIA

IOANNES PAULUS PP. I

NUNTIUS RADIOPHONICUS 
AD UNIVERSUM CATHOLICUM ORBEM DATUM*

 

[Die 27 m. Augusti, hora nona, Summus Pontifex Ioannes Paulus I sacris litavit in Aede Xystina, cunctis S.R.E. Cardinalibus cum eo celebrantibus. Quibus peractis, sermonem habuit, per radiophonica et televisifica instrumenta in universum orbem diffusum. Cuius hic est textus Latine exaratus:]

 

Venerabiles Fratres,
diletti filii et filiae ex toto orbe catholico,

Ad gravissimum munus supremi Pontificatus arcana et paterna bonitate Dei vocati, vos omnes consalutamus; quam quidem salutem ilico ad universos homines, quotquot sunt in mundo, volumus pertinere, qui hac ipsa hora Nos audiunt et quos, secundum Evangelii doctrinam, solum amicos et fratres habemus. Itaque vobis universis salutem, pacem, misericordiam, amorem; « Gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis ».(1)

Animus Noster adhuc perturbatur, cum de metuendo ministerio cogitamus, ad quod obeundum sumus electi; ut beatus Petrus, ita et Nos vestigia in unda labente videmur posuisse, et, vento saevo perculsi, clamavimus, ut ille, ad Salvatorem: « Domine, salvum me fac ».(2) Sed et Nos audivimus vocem Christi, nuntiam confirmationis simulque amabilis exhortationis: « Modicae fidei, quare dubitasti ? ».(3) Quodsi solae vires humanae tanto oneri sustinendo non sufficiunt, auxilium Dei omnipotentis, qui Ecclesiam per hominum aetates dirigit, tot inter dissensiones et adversitates, nec Nobis, humili et novissimo Servo servorum Dei, non dееrit. Quasi manum iungentes cum Christi manu eique innitentes, ad gubernacula navis, quae est Ecclesia, tractanda et Nos accessimus; quae quidem navis firma est ac tuta, etiam inter procellas, quia Filius Dei in ea praesens adest, solacii et victoriae fons et origo. Ut ait Sanctus Augustinus, imaginem proferens, antiquis Patribus assuetam, navis Ecclesiae non habet, cur timeat, quia a Christo regitur: « Quia etsi turbatur navis, navis est tamen. Sola portat discipulos et recipit Christum. Periclitatur quidem in mari, sed sine illa statim peritur ».(4) In ea tantum salus invenitur: sine illa peritur!

Hac sane fide erecti, progrediemur. Dei adiumentum non deerit Nobis, secundum illud promissum, quod falli non potest: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ».(5) Necessitudo vestra unanimis omniumque alacris cooperatio onus cotidiani muneris Nostri alleviabunt. Itaque metuendum hoc officium aggredimur, conscii Ecclesiam Catholicam talem esse, ut nihil pro ea possit substitui, eius immensam vim spiritualem in tuto collocare pacem et ordinem, eau ut talem in mundo praesentem adesse, talem ab hominibus, qui sunt per orbem terrarum, agnosci. Quod ea cotidie in animis, quasi voce repercussa, resonat, testatur eandem, utcumque, in cordibus hominum vivere, etiam illorum, qui eius veritatibus non assentiuntur neque nuntium eius accipiunt. Quemadmodum Concilium Vaticanum II asserit, « (Ecclesia) ad universas regiones extendenda, in historiam hominum intrat, dum tamen simul tempora et fines populorum transcendit. Per tentationes vero et tribulationes procedens Ecclesia virtute gratiae Dei sibi a Domino promissae confortatur, ut in infirmitate carnis a perfecta fidelitate non deficiat, sed Domini sui digna sponsa permaneat, et sub actione Spiritus Sancti, seipsam renovare non desinat, donec per crucem perveniat ad lucem, quae nescit occasum ».(6) Secundum consilium Dei, qui « congregationem eorum qui in Iesum, salutis auctorem et unitatis pacisque principium, credentes aspiciunt », Ecclesia ab eo constituta est, « ut sit universis et singulis sacramentum visibile huius salutiferae unitatis ».(7)

Hac luce affulgente, Nosmet ipsos prorsus addicimus, omnibus cum viribus physicis et spiritualibus, missioni universali Ecclesiae, quod idem valet ac toti mundo velle inservire: videlicet inservire intendimus veritati, iustitiae, paci, concordiae, cooperationi, quae intra fines nationum efficiatur, et cooperationi inter populos. Hortamur imprimis filios Ecclesiae, ut magis in dies conscii fiant officii, quo astringantur: « Vos estis sal terrae, vos estis lux mundi ».(8) Fideles, vincentes internas contentiones, quae fortasse ortae sunt, superantes illas tentationes, quibus inducantur ad sequendas inclinationes moresque huius saeculi, necnon illecebras facilis plausus, coniuncti uno vinculo amoris, quo informari debet vita intima Ecclesiae et, quae huic propriae sunt, externae formae disciplinae, fideles, dicimus, promptis animis testimonium suae ipsorum fidei coram mundo perhibeant oportet, « parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe ».(9)

In hoc communi nisu, pertinente ad excitandam officii conscientiam et ad solvendas acerrimas quaestiones huius temporis, Ecclesiae munus est mundo dare illud « supplementus animae », quod hodie a tot expostulatur et quod solum potest salutem afferre. Id ipsum mundus hodie expectat: qui optime novit praestantissimam illam perfectionem, ad quam pervenerit investigationibus et artibus technicis iam attigisse verticem, ultra quem horret abyssus, caliginem oculis offundens. Quoniam hac aetate homo adducitur, ut semet ipsum pro Deo substituat, suo usus iudicio, quod leges morales neglegit, periculum est, ne terram in loca deserta redigat, personam in quoddam veluti autómaton, fraternum convictum in consortionem coactam et consiliis antea initis dispositam, atque haud raro mortem afferat, ubi Deus vitam velit vigere. Ecclesia vero, dum ea admiratur et cum amore prosequitur, quae hominum ingenium peperit, arcere ceteroquin intendit a mundo, vitam et amorem percupiente, pericula, quae ei imminent; Evangelium universos eius filios monet, ut suas vires, immo ipsam vitam suam, addicant servitio fratrum, in caritate Christi: « Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis ».(10) Hoc sollemni temporis momento totum, quod sumus, quidquid possumus, ad hunc praecelsum finem assequendum impendere volumus, idque usque ad ultimum spiritum, conscii mandati, quod ipse Christus Nobis dedit: « Confirma fratres tuos ».(11)

Ad grave officium Nostrum implendum Nos adiuvat suavis memoria Decessorum Nostrorum, quorum amabilis benignitas et robur intrepidum exemplo Nobis erunt in pontificio ministerio obeundo: peculiari modo meminimus ea, qua circa regimen pastorale praeclarissime tradiderunt Summi Pontifices tempore viciniores, ut Pius undecimus, Pius duodecimus, Ioannes vicesimus tertius, qui sapientia sua, studio se devovendi, bonitate et amore erga Ecclesiam et mundum in vita nostrae aetatis, perturbatae simul et luculentae, quasi indelebilia vestigia impresserunt. Sed imprimis proximum Decessorem Nostrum Paulum VI, Summum Pontificem desideratissimum, commoti animi affectu vehementique veneratione prosequimur. Mors eius celeris, ob quam homines obstupuerunt perinde ac propter actus illos propheticos, quibus ipse Pontificatum suum, memoria dignum, egregie distinxit, in aequa luce posuit magnitudinem animi viri illius, illustris simul et humilis, qui effecit, ut Ecclesia, per hos quindecim annos, licet inter contentiones et adversitates, singulariter irradiaret, quique eam locupletavit opera sua permagna, indefatigata, moras nesciente, quae eo pertinebat, ut Concilium Vaticanum II ad effectum deduceretur et ut in mundo pax, tranquillitas ordinis, servaretur.

Propositum Nostrum est rationem Pontificatus gerendi, illi propriam, pergere, in illo veluti sulco, quem, tot hominibus consentientibus, magnanimus Pastor Ioannes vicesimus tertius patefecit:

- scilicet volumus sine intermissione persequi hereditatem Concilii Vaticani II, cuius sapientes normae adhuc ad effectum dirigantur oportet, qua in re invigilandum est, ne incitatio quaedam, fortasse ex animo generoso profecta sed improvida, illius doctrinam et sensum deformet, neve, vicissim, vires frenantes ac timidae reprimant impulsum, quod illud renovationi ac vitae tribuit;

- integram servare volumus magnam disciplinam Ecclesiae in vita sacerdotum ac fidelium, quam ipsa eius historia, experientia locupletata, per saecula demonstravit exemplis sanctitatis et perfectionis heroicae, quod attinet sive ad exercitationem virtutum evangelicarum sive ad ministerium pauperum, humilium inermium; ad hanc rem quod spectat, promovebimus recognitionem Codicis Iuris Canonici, traditionis sive orientalis sive latinae, eo consilio, ut interiori rationi vitali sanctae libertatis filiorum Dei soliditas compaginum iuridicarum praebeatur;

- volumus Ecclesiam universam monere primum officium suum esse evangelizationem, cuius rationes praecipuas Paulus VI Decessor Noster, in memorabili documento presse exposuit: ea enim, quae fide animatur, Verbo Dei alitur, caelesti alimonia Eucharistiae sustentatur, oportet omnes vias et cuncta subsidia « opportune importune »(12) exquirat, ut Verbum seminet, nuntium bonum proclamet, salutem annuntiet, quae animas ingerit sollicitudinem investigandi verum, in eaque easdem animas auxilio de alto corroborata si omnes filii Ecclesiae se indefatigatos praestabunt praecones seu missionarios Evangelii, sanctitas et renovatio novo vigore efflorescent in mundo, amorem et veritatem sitiente;

- intendimus pergere nisum circa rem oecumenicam, quam habemus veluti extremam voluntatem proximorum Decessorum Nostrorum, operam dantes cum fide non mutata, cum spe invicta et cum amore indeficiente, ut magnum illud mandatum Christi efficiatur: « Ut omnes unum sint »;(13) e quo mandato flagrans desiderium Cordis eius, ante immolationem in loco Calvariae subeundam, vivide elucet; mutuae relationes inter Ecclesias, variis nominibus appellatas, progressae sunt modo constanti et eximio, ut omnes videre possunt; verumtamen divisio non desinit esse causa dubitationis, improbationis et scandali apud non christianos et non credentes: quam ob rem considerate attendemus omnibus rebus, quae unitatem foveant, nihil quidem detrahentes de doctrina, sed etiam nequaquam haesitantes;

- volumus pergere patienti et firmo animo dialogum illum, serenum et efficacem, quem Paulus VI, numquam satis comploratus Pontifex Maximus, constituit veluti fundamentum et formam actionis pastoralis suae, praecipuas res exponendo in praeclaris Litteris Encyclicis « Ecclesiam Suam »: scilicet oportere ut homines, quatenus sint homines, se invicem cognoscant, etiam cum agatur de iis, qui fidem nostram non participent, oportere, ut semper parati simus fidem, quae est in nobis, necnon munus quod Christus nobis tradidit, testemur, « ut credat mundus ».(14)

- volumus denique secundare omnia incepta laudabilia et egregia, quae pacem in hoc mundo perturbato valeant tueri et incrementis augere: cuius rei causa omnes homines bonos, iustos, honestos, recto corde insignes, advocabimus, ut, intra singularum nationum fines, se opponant violentiae inconsultae, quae tantum destruit et ruinas luctusque affert, et ut, in consortione internationali, homines adducant ad mutuam benevolentiam, ad coniungendos nisus, quibus progressio socialis foveatur, ut famem corporis et ignorantiam animi depellant, ut promoveant progressum populorum opibus minus fortunatorum sed viribus et voluntatibus divitum.

Fratres ac filii dilectissimi,

Hac hora, quae Nobis est causa trepidationis, sed qua simul divinis promissionibus confortamur, cunctis filiis Nostris salutem dicimus: velimus profecto universi hic praesentes adsint, ut eos contueamur et complectamur, eorum animos confirmantes et fiduciam iis infundentes atque pro Nobis petentes benevolentiam et preces.

Omnes salutamus:

Patres Cardinales Sacri Collegii, quibuscum tempus transegimus, quod magnum habuit momentum, quibus confidimus nunc et in posterum confidemus, quibusque gratias agimus pro sapienti consilio et valida cooperatione, quae Nobis praebebunt, quodammodo continuantes consensum illum, qui, ex divina voluntate, Nos ad fastigium officii apostolici evexit;

- salutamus universos Episcopos Ecclesiae Dei, qui « singuli... suam Ecclesiam, omnes autem simul cum Papa totam Ecclesiam repraesentant in vinculo pacis, amoris et unitatis »,(15) quorumque collegialem formam firmiter volumus corroborare, eorum operam expetentes ad regimen Ecclesiae universae sive per institutum synodale, sive per Curiae Romanae ministeria, quae ipsi secundum normas statutas participant;

- salutamus dilectos Nobis cooperatores, quorum est voluntatem Nostram adamussim exsequi et qui honore fruuntur operis faciendi, quod ab iis postulat sanctitatem vitae, spiritum oboedientiae, navitatem apostolicam et flagrantissimum erga Ecclesiam amorem, qui aliis sit exemplo. Unumquemque eorum diligimus; dum ab iis petimus, ut comprobatam fidelitatem, ut Decessoribus Nostris, ita Nobis exhibeant, certi sumus Nos niti posse eorum opera utilissima, quae Nobis magno erit adiumento;

- salutamus sacerdotes ac fideles dioecesis Romanae, quibuscum coniungimur et successione beati Petri et unico et singulari officio huius Cathedrae Romanae quae « universo caritatis coetui praesidet »;(16)

- salutamus peculiari ratione membra dioecesis Nostrae Bellunensis, unde ortum duximus, et eos, qui curae Nostrae Venetiis concrediti erant ut filii amantissimi et carissimi, de quibus nunc sincero cum desiderio recogitamus, in memoriam revocantes egregia opera illorum ecclesialia et communes vires, quas in bonam causam Evangelii impenderunt;

- caritate deinde complectimur omnes sacerdotes, praesertim parochos et quotquot curam animarum proxime gerunt, idque saepe in rerum condicionibus arduis, vel in vera egestate, sed praeclare suffulti gratia vocationis et strenua sequela Christi, « qui est pastor et episcopus animarum nostrarum »;(17)

- salutamus religiosos et religiosas vitae sive contemplativae sive activae, qui non desinunt in mundum effundere lucem suavissimam integrae obtemperationis praecelsae disciplinae evangelicae, eosque rogamus, ut sine intermissione « sollicite attendant... ut per ipsos Ecclesia revera Christum in dies, sive fidelibus, sive infidelibus, melius commonstret »;(18)

- salutamus omnem Ecclesiam missionariam atque viros et mulieres, qui velut in prima statione Evangelium annuntiant, confirmamus iisque plausum Nostrum amantissime significamus: noverint inter eos, quos caros habeamus, ipsos Nobis esse carissimos; numquam eorum obliviscemur in orationibus et sollicitudinibus Nostris, quoniam singulariter eos in sinu gestamus;

- consociationibus ab Actione Catholica necnon sodaliciis vario nomine appellatis, quae novis viribus studium et operam conferunt ad hominum societatem vivificandam et ad « consecrationem mundi », quasi « fermentum in farinae satis »,(19) prorsus favemus eaque omnimode suffulcimus, quoniam persuasum est Nobis navitatem eorum, dum sacrae Hierarchiae cooperantur, hac aetate Ecclesiae omnino necessariam esse;

- adulescentes et iuvenes salutamus, in quibus collocatur spes temporis futuri purioris, sanioris, efficacioris, monentes, ut distinguere sciant inter bonum et malum, utque ipsum bonum ad effectum deducant viribus nitidis, quas possident, studentes Ecclesiae et futurae mundi aetati vitale robur tribuere;

- salutamus familias, quae sunt « tamquam domesticum sanctuarium Ecclesiae »,(20) immo « Ecclesia domestica », quae vere proprieque dicitur,(21) et in qua efflorescant vocationes religiosae et sancta ineantur consilia, atque futura sors mundi praeparatur; hortamur eas, ut se opponant ideologiis perniciosis « hedonismi », qui vocatur quique vitam evertit, et ut valentes animos forment, praeditos magnanimitate, aequabilitate, studio boni communis;

- peculiari vero ratione salutem dicimus omnibus, qui hoc ipso tempore doloribus sunt obnoxii, aegrotantibus, carcere detentis, exsulibus, persecutione vexatis; iis, qui opere carent vel aegre vitae rationibus consulere possunt; cunctis, qui ideo dolent quod fides catholica ipsorum coercetur, quam libere profiteri nequeunt nisi impendio primariorum iurium, quae hominibus liberis et civibus strenuis et fidis congruunt. Cogitamus potissimum de discruciata regione Libanensi, de statu Terrae, quam Iesus incoluit, de plaga « Sahel » nuncupata, de India tot aerumnis afflicta necnon de universis filiis et fratribus, qui in angustiis versantur sive propter condiciones sociales et politicas sive propter eventus calamitatum naturalium.

Homines fratres totius mundi !

Omnes officio astringimur agendi, ut mundus perveniat ad maiorem iustitiam, ad pacem magis stabilem, ad cooperationem sinceriorem: qua de causa rogamus et obsecramus omnes, incipientes ab ordinibus socialibus humillimis, quibus ipsa veluti compago et iuncturae nationum efficiuntur, et progredientes ad eos, qui singulis populis cum auctoritate moderantur, ut ordinem novum, iustiorem et sinceriorem modo efficaci et « responsabili » inducere nitantur.

Quasi quaedam spei aurora mundo illucescit, licet tenebrae arctissimae, quae saevis fulgoribus odii, sanguinis, belli distinguuntur, interdum eam obscurare videantur: humilis Vicarius Christi, qui munus suum animo trepido sed fiduciae pleno init, omnino paratus est inservire Ecclesiae et societati civili, sine ullo discrimine stirpium vel ideologiarum, ea mente ut mundo dies oriatur clarior et suavior. Christus solus efficere potest, ut lux effulgeat, nesciens occasum, quia ipse est « sol iustitiae »:(22) sed operam omnium deposcit; nostra quidem non deficiet.

Rogamus universos filios Nostros, ut precibus suis Nos adiuvent, quia his tantum fidimus; bono animo Nos auxilio Dei committimus, qui, cum Nos ad munus ipsum in terra repraesentandi vocaverit, gratia sua omnipotente Nos non destituet. Beatissima Virgo Maria, Regina Apostolorum, erit velut fulgida stella Pontificatus Nostri. Sanctus Petrus, « Ecclesiae firmamentum »,(23) intercessione sua et exemplo fidei invictae et humanae magnanimitatis Nos sustineat; Sanctus Paulus sit Nobis ductor, quem sequamur impetu apostolico, omnes populos mundi complectente; Sancti Patroni Nostri propitii Nobis adsint.

Demum in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti orbi primam Benedictionem Apostolicam amantissime impertimus.

 


*ASS, vol. LXX (1970), pp. 691-699.

 

(1) 2 Cor. 13, 13.

(2) Matth. 14, 30.

(3) Ibid. 14, 31.

(4) S. Augustini Sermo 75, 3: PL 38, 475.

(5) Matth. 28, 20.

(6) Lumen Gentium, 9.

(7) Ibid.

(8) Matth. 5, 13 ss.

(9)1 Petr. 3, 15.

(10) Io. 15, 13.

(11) Luc. 22, 32.

(12) 2 Tim. 4, 2.

(13) Io. 17, 21.

(14) Ibid.

(15) Lumen Gentium, 23.

(16) Cfr. S. Ignatii Antiocheni Epistola ad Romanos, Funk, I, 252.

(17) Cfr. 1 Petr. 2, 25.

(18) Lumen Gentium, 46.

(19) Cfr. Matth. 13, 33.

(20) Apostolicam Actuositatem, 11.

(21) Lumen Gentium, 11.

(22) Cfr. Mal. 4, 2.

(23) S. Ambrosii Exp. Ev. sec. Lucam, IV, 70: CSEL 32, 4, p. 175.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana