Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TANDAGENSIS*

QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS A DIOECESI SURIGENSI,
DIOECESIS TANDAGENSIS IN INSULIS PHILIPPINIS CONDITUR

 

Quo plenius atque uberius spirituali bono Christifidelium dioecesis suae provideretur, Venerabilis Frater Michaël Cinches, Episcopus Surigensis, ex sententia quoque Conferentiae Episcopalis Insularum Philippinarum, petivit ut e sua dismembrata dioecesi alia conderetur. Summus Pontifex Paulus VI, Decessor Noster, die decimosexto mensis Iunii anno millesimo nongentesimo septuagesimo octavo, audito antea Venerabili Fratre Brunone Torpigliani, Archiepiscopo titulo Mallianensi et in Insulis Philippinis Apostolico Nuntio, preces ad se admotas benigne excipiendas decrevit. Quapropter, de plenitudine Apostolicae potestatis, a dioecesi Surigensi territorium separavit civilis regionis vulgo « Surigao del Sur» nuncupatae eoque novam constituit dioecesim Tandagensem appellandam, iisdemque limitandam finibus quibus civilis regio, quam diximus, terminatur. Episcopalem sedem novae huius dioecesis in urbe vulgo « Tandag » nuncupata statuit templumque eadem in urbe exstans, Deo dicatum in honorem Sancti Nicolai de Tolentino, ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis iustis cum iuribus evexit. Episcopo autem, praeter debita iura, obligationes residentium Episcoporum tribui iussit et episcopalem mensam Curiae emolumentis fideliumque donis et bonorum portione, iuxta normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici, constituendam esse censuit. Praeterea decrevit : in eadem dioecesi pro canonicorum collegio, alias per Litteras Apostolicas condendo, consultores dioecesanos eligi posse ; ad seminarium insuper quod attinet sacrorumque alumnorum institutionem, servanda esse praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis Decreti Concilii Vaticani secundi « Optatam totius » et regulis a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica editis ; selectos autem Seminarii alumnos Romam esse mittendos, in Pontificium Collegium Philippinum ut philosophicis et theologicis disciplinis fusius imbuerentur ; item quod ad dioecesis regimen attinet, administrationem, Vicarii Capitularis electionem, aliaque id genus adamussim quae sacri canones praescribunt, servanda ; dioecesi Tandagensi rite constituta, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscriptos censeri in cuius territorio officium vel beneficium ecclesiasticum haberent, ceteros vero clericos seminariique tirones ei, in qua legitime degerent; acta et documenta dioecesim Tandagensem respicientia eiusdemque clerum, fideles et bona temporalia, ad eius curiam a curia Surigensi transferri ut in tabulario servarentur. Decrevit etiam ut dioecesis Tandagensis suffraganea esset metropolitanae Sedi Cagayanae eiusque Episcopus eiusdem Sedis Metropolitae. Ad haec perficienda constituit Venerabilem Fratrem Brunonem Torpigliani, quem diximus, vel ab eo delegatum sacerdotem. Iussit denique effecti negotii congrua documenta ad Sacram Congregationem pro Episcopis esse mittenda, usitato more signata sigilloque impressa. De iis tamen, quae supra scripta sunt, nec ipse Paulus VI nec eius Successor Ioannes Paulus I Apostolicas Litteras dare potuerunt, quia morte intercepti sunt. Nos itaque arcano Dei nutu ad supremam Apostolorum Principis Cathedram nuper evecti, quae iam decreta sunt Nostra potestate per has Litteras Apostolicas rata esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo octavo, Pontificatus Nostri primo.

IOANNES Card. VILLOT
Secretarius Status

SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro
Episcopis Praefectus

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*AAS, vol. LXXI (1978), n. 2, pp. 88-90.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana